- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi015.humanitext-lat2:76-80
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗斥责喀提林同谋者为灭绝人性的怪物,力辩普布利乌斯·斯拉绝不属于该党羽,并主张法庭应以一个人贯穿一生的品行而非严刑逼供的奴隶口供作为检验真相的真正准绳。
nolite, iudices, arbitrari hominum illum impetum et conatum fuisse—neque enim ulla gens tam barbara aut tam immanis umquam fuit in qua non modo tot, sed unus tam crudelis hostis patriae sit inventus—, beluae quaedam illae ex portentis immanes ac ferae forma hominum indutae1 exstiterunt. perspicite etiam atque etiam, iudices,—nihil enim est quod in hac causa dici possit vehementius— penitus introspicite Catilinae, Autroni, Cethegi, Lentuli ceterorumque mentis; quas vos in his libidines, quae flagitia, quas turpitudines, quantas audacias, quam incredibilis furores, quas notas facinorum, quae indicia parricidiorum, quantos acervos scelerum reperietis! ex magnis et diuturnis et iam desperatis rei publicae morbis ista repente vis erupit, ut ea confecta et eiecta2 convalescere aliquando et sanari civitas posset; neque enim est quisquam qui arbitretur illis inclusis in re publica pestibus diutius haec stare potuisse. itaque eos non ad perficiendum scelus, sed ad luendas rei publicae poenas Furiae quaedam incitaverunt.
法官们,切莫以为那场冲击与图谋是人类所为——因为从来没有任何部族如此野蛮或如此凶暴,以至于在其中能发现哪怕一个、更不用说这么多如此残忍的祖国之敌——那些如同怪物般的巨大凶残野兽,披着人类的外貌出现了。法官们,请再三仔细审视——因为在此案中再没有比这更有力的话可说了——请深入洞察喀提林、奥特罗尼乌斯、凯特古斯、伦图鲁斯及其他人的内心;你们会在他们身上发现何等的放纵、何等的罪恶、何等的卑劣、何等的大胆、何等不可思议的疯狂、何等罪行的烙印、何等弑国叛逆的证据、何等堆积如山的罪孽!从国家巨大、长期且如今已无可救药的病疾中,那股暴烈之力猛然爆发,以便在它耗尽并被驱逐之后,城邦终有一日能够复原并痊愈;因为没有任何人会认为,若将那些瘟疫禁锢在国家之内,这个国家还能再支撑长久。因此,某种复仇女神驱动他们,并非为了达成罪行,而是为了使他们向国家偿还罪责。
in hunc igitur gregem vos nunc P. Sullam, iudices, ex his qui cum hoc vivunt atque vixerunt honestissimorum hominum gregibus reicietis, ex hoc amicorum numero, ex hac familiarium dignitate in impiorum partem atque in parricidarum sedem et numerum transferetis? Vbi erit igitur illud firmissimum praesidium pudoris, quo in loco nobis vita ante acta proderit, quod ad tempus existimationis partae fructus reservabitur, si in extremo discrimine ac dimicatione fortunae deseret, si non aderit, si nihil adiuvabit?
那么,法官们,难道你们现在竟要将普布利乌斯·斯拉从这些与他共同生活过以及正在共同生活的最体面的人群中驱赶出去,抛入那群乌合之众里,将他从这群朋友之中、从这般亲友的尊严中,转移到不敬者的党派以及叛国者的巢穴和行列中去吗?如果在那命运的最后关头与搏斗中,它舍弃了我们,如果它不在场,如果它毫无助益,那么羞耻心那最牢固的堡垒将立于何处,往昔度过的生平将在何种境地造福于我们,所赢得的声誉的果实又将留存至何时?
quaestiones nobis servorum accusator et tormenta minitatur. in quibus quamquam nihil periculi suspicamur, tamen illa tormenta gubernat dolor, moderatur natura cuiusque cum animi tum corporis, regit quaesitor, flectit libido, corrumpit spes, infirmat metus, ut in tot rerum angustiis nihil veritati loci relinquatur. vita P. Sullae torqueatur, ex ea quaeratur num quae occultetur libido, num quod lateat facinus, num quae crudelitas, num quae audacia. nihil erroris erit in causa nec obscuritatis, iudices, si a vobis vitae perpetuae vox, ea quae verissima et gravissima debet esse, audietur.
控方以审讯奴隶和拷问来威胁我们。尽管我们在其中并未察觉到任何危险,然而痛苦主宰着那些拷问,每个人身心的本质调节着它们,审问官操纵着它们,私欲扭曲着它们,希望腐蚀着它们,恐惧削弱着它们,以至于在如此诸多的局促窘境中,真理毫无立足之地。那就让普布利乌斯·斯拉的生平经受拷问吧,从这生平中查问是否有任何私欲被隐瞒,是否有任何罪行被潜藏,是否有任何残暴,是否有任何大胆。法官们,如果在你们那里,贯穿一生的声音——那本应是最真实、最有分量的声音——能够被听取,那么在此案中将毫无谬误,亦无晦暗。
nullum in hac causa testem timemus, nihil quemquam scire, nihil vidisse, nihil audisse arbitramur. sed tamen, si nihil vos P. Sullae fortuna movet, iudices, vestra moveat. vestra enim, qui cum summa elegantia atque integritate vixistis, hoc maxime interest,3 non ex libidine aut simultate aut levitate testium causas honestorum hominum ponderari, sed in magnis disquisitionibus repentinisque periculis vitam unius cuiusque esse testem. quam vos, iudices, nolite armis suis spoliatam atque nudatam obicere invidiae, dedere suspicioni; munite communem arcem bonorum, obstruite perfugia improborum; valeat ad poenam et ad salutem vita plurimum, quam solam videtis per se ex sua natura facillime perspici, subito flecti fingique non posse.
在此案中我们不惧怕任何证人;我们认为没有任何人知道任何事,看见过任何事,听见过任何事。然而,法官们,即便普布利乌斯·斯拉的命运不能打动你们,也请让你们自己的命运打动你们。因为对于以极高的雅致与正直生活的你们而言,最关乎切身利益的是:体面人的案件绝不应由证人的私欲、仇怨或轻浮来衡量,而在重大的审理和突发的危险中,每个人的生平才是其证人。法官们,切莫将这生平剥夺、脱去其自身的武器,任由其暴露于敌意之中,将其交付给怀疑;请筑牢善良之人的共同堡垒,堵塞不义之人的藏身之所;让生平在惩罚与救赎中发挥最大的效力吧,你们看到,唯有生平因其本性最易被彻底看清,绝不可能被骤然扭曲或伪造。
quid vero? haec auctoritas—saepe enim est de ea dicendum, quamquam a me timide modiceque dicetur—quid? inquam, haec auctoritas nostra, qui a ceteris coniurationis causis abstinuimus, P. Sullam defendimus, nihil hunc tandem iuvabit? grave est hoc dictu fortasse, iudices, grave, si appetimus aliquid; si, cum ceteri de nobis silent, non etiam nosmet ipsi tacemus, grave; sed, si laedimur, si accusamur, si in invidiam vocamur, profecto conceditis, iudices, ut nobis libertatem retinere liceat, si minus liceat dignitatem.4
那么究竟如何呢?这项权威——因为常常必须谈及它,尽管我将怀着畏惧与克制来谈论——我说,我们这些避开了其余密谋案件而为普布利乌斯·斯拉辩护之人的这项权威,难道终究对他毫无助益吗?法官们,说出这话或许是令人难以接受的,如果我们有所图谋,那是令人难以接受的;当别人对我们保持沉默时,如果我们自己也不缄口,那是令人难以接受的;但是,如果我们受到伤害,受到控告,被卷入怨恨之中,法官们,你们必定会准许我们保持自由表达的权利,哪怕我们难以保全尊严。
- 76forma hominum indutae
完成被动分词 indutae(“披着、穿戴着”)后接工具夺格 forma(单数夺格 formā,表示所穿戴之物),为古典散文的标准结构。
- 76ea confecta et eiecta
独立夺格结构,其逻辑主语回指前文的阴性单数名词 ista vis(“那股暴烈之力”),在目的从句 ut ... posset 内表达前提条件(“在该力量耗尽并被驱逐之后”)。
- 79vestra enim, qui cum summa elegantia atque integritate vixistis, hoc maxime interest
无人称动词 interest 支配所有代词的阴性单数夺格(vestra)来表示利益相关者;hoc 作为先行主语,预示后文的不定式从句(non ... ponderari, sed ... esse testem)。
- 80si minus liceat dignitatem
承前省略 retinere 的省略结构。si minus 意为“即使不 / 即使难以”,全句表达让步性限制:“即便难以被允许保全尊严(至少允许保持言论自由)”。
