- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi015.humanitext-lat2:71-75
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗将奥特罗尼乌斯等阴谋分子臭名昭著的恶劣生平与普布利乌斯·斯拉一贯温和、慷慨且节制的品性进行对比,力证斯拉绝无参与摧毁国家和背叛朋友之阴谋的可能。
omitto ceteros, ne sit infinitum; tantum a vobis peto ut taciti de omnibus quos coniurasse cognitum est cogitetis; intellegetis unum quemque eorum prius ab sua vita quam vestra suspicione esse damnatum. ipsum illum Autronium, quoniam eius nomen finitimum maxime est huius periculo et crimini, non sua vita ac natura convicit? semper audax, petulans, libidinosus; quem in stuprorum defensionibus non solum verbis uti improbissimis solitum esse scimus verum etiam pugnis et calcibus, quem exturbare homines ex possessionibus,1 caedem facere vicinorum, spoliare fana sociorum, comitatu et armis disturbare iudicia, in bonis rebus omnis contemnere, in malis pugnare contra bonos, non rei publicae cedere, non fortunae ipsi succumbere. huius si causa non manifestissimis rebus teneretur, tamen eum mores ipsius ac vita convinceret.
为了避免篇幅无休无止,我略去其他人;我只请求你们在心中默默思考所有已知参与过密谋的人;你们会明白,他们中的每一个人在受到你们怀疑之前,便已先被自己的生平宣判有罪了。就拿那位奥特罗尼乌斯本人来说,既然他的名字与被告所面临的危险和罪名最为邻近,难道不是他自己的生平和本性定了他有罪吗?他一贯大胆、骄横、纵欲;我们知道,他在为奸淫之事辩护时,不仅惯于使用极其下流的言语,甚至还动用拳打脚踢;他强行将人逐出产业,屠戮邻里,劫掠同盟者的神庙,以随从与武器扰乱审判,顺境时藐视一切人,逆境时对抗善良之人,既不向国家屈服,亦不对命运本身低头。即使他的案件没有被极其确凿的事实所咬定,然而他本人的品行与生平也足以定他有罪。
agedum, conferte nunc cum illius vita vitam P. Sullae vobis populoque Romano notissimam, iudices, et eam ante oculos vestros proponite. ecquod est huius factum aut commissum non dicam audacius, sed quod cuiquam paulo minus consideratum videretur? factum quaero; verbum ecquod umquam ex ore huius excidit in quo quisquam posset offendi? at vero in illa gravi L. Sullae turbulentaque victoria quis P. Sulla mitior, quis misericordior inventus est? quam multorum hic vitam est a L. Sulla deprecatus! quam multi sunt summi homines et ornatissimi et nostri et equestris ordinis quorum pro salute se hic Sullae obligavit! quos ego nominarem—neque enim ipsi nolunt et huic animo gratissimo adsunt—sed, quia maius est beneficium quam posse debet civis civi dare, ideo a vobis peto ut quod potuit, tempori tribuatis, quod fecit, ipsi.2
来吧,法官们,现在请将那人的生平与你们和罗马人民极为熟知的普布利乌斯·斯拉的生平加以对比,并将其置于你们眼前。他可曾有任何行事或作为——我且不说更大胆的——是在任何人看来哪怕稍欠考虑的吗?我追问其行事;可曾有任何一句话从他口中漏出,是任何人可能被冒犯的吗?但确实,在卢基乌斯·斯拉那场严酷而动荡的胜利中,谁被发现比普布利乌斯·斯拉更温和,谁更富有仁慈?他从卢基乌斯·斯拉那里求情保全了多少人的性命!无论是元老院阶层还是骑士阶层中,有多少位极显赫、极受敬重的人物,他曾为了其安危而向斯拉挺身作保!我本可以指出他们的名字——因为他们自己并非不愿,且正怀着无比感激之心出庭相助——但因为这项恩惠过于巨大,超过了一名公民应当能够给予另一名公民的限度,因此我请求你们,将他所能做到的归于时代,而将他实际做到的归于他本人。
quid reliquae constantiam vitae commemorem,dignitatem, liberalitatem, moderationem in privatis rebus, splendorem in publicis? quae ita deformata sunt a fortuna ut tamen a natura inchoata compareant.3 quae domus, quae celebratio cotidiana, quae familiarium dignitas, quae studia amicorum, quae ex quoque ordine multitudo! haec diu multumque et multo labore quaesita una eripuit hora. accepit P. Sulla, iudices, volnus vehemens et mortiferum, verum tamen eius modi quod videretur huius vita et natura accipere potuisse. honestatis enim et dignitatis habuisse nimis magnam iudicatus est cupiditatem; quam si nemo alius habuit in consulatu petendo, cupidior iudicatus est hic fuisse quam ceteri; sin etiam in aliis non nullis fuit iste consulatus amor, fortuna in hoc fuit fortasse gravior quam in ceteris.
我何必再提及他其余生平的坚定、尊严、慷慨、在私务中的节制以及在公务中的光辉?这些虽被命运所摧残,但依然显出是本性所开启的原貌。那是怎样的宅第,怎样的每日宾客盈门,怎样的家族尊严,怎样的朋友热忱,怎样来自各个阶层的如云群众!这些长期以来付出诸多努力换来的事物,仅仅一个小时就全被夺走了。法官们,普布利乌斯·斯拉遭受了沉重而致命的打击,然而那打击的性质似乎正是他的生平与本性可能承受的。因为他被判定对荣誉和尊严抱有过于强烈的渴望;如果再没有别人在竞选执政官时怀有这种渴望,那么他被判定比其他人更为渴望;但如果其他几个人也怀有对执政官职位的同样热爱,那么命运对他或许比对其他人更为残酷。
postea vero quis P.Sullam nisi maerentem, demissum adflictumque vidit, quis umquam est suspicatus hunc magis odio quam pudore hominum aspectum lucemque vitare? qui cum multa haberet invitamenta urbis et fori propter summa studia amicorum, quae tamen ei sola in malis restiterunt, afuit ab oculis vestris et, cum lege retineretur, ipse se exsilio paene multavit. in hoc vos pudore, iudices, et in hac vita tanto sceleri locum fuisse credatis? aspicite ipsum, contuemini os, conferte crimen cum vita, vitam ab initio usque ad hoc tempus explicatam cum crimine recognoscite.
然而此后,除了悲痛、沮丧和遭难的样子,谁还见过普布利乌斯·斯拉?谁曾猜疑过他避开人们的视线与光亮更多是出于仇恨而非出于羞耻?尽管由于朋友们极大的热忱——这也是在逆境中留给他的唯一慰藉——他在城中和广场上拥有诸多挽留的诱惑,但他却避开了你们的视线;虽然受法律保护可以留在此地,他却几乎以流放自我惩罚。法官们,你们能相信在这样的羞耻感中、在这样的生平里,竟容得下如此巨大的罪恶吗?请看着他本人,端详他的容貌,将指控与生平加以对比,将从始至终展现出来的生平与指控对照审视吧。
Mitto rem publicam, quae fuit semper Sullae carissima; hosne amicos, talis viros, tam cupidos sui, per quos res eius secundae quondam erant ornatae, nunc sublevantur adversae, crudelissime perire voluit,4 ut cum Lentulo et Catilina et Cethego foedissimam vitam ac miserrimam turpissima morte proposita degeret? non, inquam, cadit in hos mores, non in hunc pudorem, non in hanc vitam, non in hunc hominem ista suspicio. nova quaedam illa immanitas exorta est, incredibilis fuit ac singularis furor, ex multis ab adulescentia conlectis perditorum hominum vitiis repente ista tanta importunitas inauditi sceleris exarsit.
且不谈始终为斯拉所深爱的国家;这些朋友,如此卓越的人士,对他如此关切,曾几何时他的顺境因他们而增色,如今逆境中又得到他们的扶助,难道他竟想要他们极其残忍地丧命,以便与伦图鲁斯、喀提林和凯特古斯一起,在最可耻的死亡摆在眼前时,度过最丑恶、最悲惨的生活吗?我说,绝不会,这种怀疑绝不会落在这般品行、这般羞耻心、这般生平、这般人物身上。那是某种新近出现的滔天暴行,是难以置信且前所未有的狂乱;从亡命之徒自青年时期起积累的诸多恶习中,猛然爆发出了那般空前罪行的巨大狂暴。
- 71quem in stuprorum defensionibus non solum verbis uti improbissimis solitum esse scimus verum etiam pugnis et calcibus, quem exturbare homines ex possessionibus...
在由关系代词宾格 quem 引导的一连串结构中,前半部分是由 scimus 支配的“宾格加不定式”结构(quem ... solitum esse),而随后的部分(quem exturbare ... pugnare ... non cedere ...)则延续“宾格加不定式”结构,承前省略 solitum esse scimus(或作为直接依附于 scimus 的不定式并列),生动地罗列了奥特罗尼乌斯的种种暴力行径。
- 72ut quod potuit, tempori tribuatis, quod fecit, ipsi
对偶呼应结构。省略先行词 id 的关系代词从句 quod potuit 和 quod fecit 分别充当 tribuatis 的直接宾语。西塞罗巧妙地请求法官:将他之所以能够拥有如此大权力解救人命归因于当时的非常时期,而将他实际上实施救援的善行归功于他本人。
- 73quae ita deformata sunt a fortuna ut tamen a natura inchoata compareant
中性复数主格关系代词 quae 回指前句列举的一系列美德(constantiam, dignitatem, liberalitatem 等),后接 ut 引导的结果从句。inchoata 意为“由本性奠定开端/初创”,表明即便这些优良品质被命运的厄运所损害摧残,其本性中初具的美德光彩依然清晰可辨。
- 75hosne amicos, talis viros, tam cupidos sui... crudelissime perire voluit
由带有疑问附着词 -ne 的 hosne amicos 引出的一长串宾格短语(talis viros, tam cupidos sui 及定语从句),充当不定式 perire 的逻辑主语,整个结构依附于 voluit(宾格加不定式结构)。这是一个强烈的修辞性反问,突出了指控他企图残酷害死自己挚友的荒谬性。
