← 西塞罗

为苏拉辩护

§65-70

法案的撤回与斯拉的品格辩护

西塞罗指出该法案系应斯拉的要求而撤回,且暴力威胁皆出自奥特罗尼乌斯,以此驳倒具体罪名,随后将辩护重点转向品性考察,将斯拉与喀提林等共谋者的凶残本性形成鲜明对照。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§65

​lex dies fuit proposita paucos, ferri coepta numquam, deposita est in senatu. Kalendis Ianuariis cum in Capitolium nos senatum convocassemus, nihil est actum prius, et id mandatu Sullae Q. Metellus praetor se loqui dixit Sullam illam rogationem de se nolle ferri. ex illo tempore L. Caecilius egit de re publica multa; agrariae legi, quae tota a me reprehensa et abiecta est, se intercessorem fore professus est, improbis largitionibus restitit, senatus auctoritatem numquam impedivit, ita se gessit in tribunatu ut onere deposito domestici offici nihil postea nisi de rei publicae commodis cogitarit.

该法案仅公布了数日,从未开始付诸表决,便在元老院中被撤回了。在1月1日,当我们在卡庇托尔山召集元老院会议时,没有任何事务先于此事被处理,裁判官昆图斯·梅特鲁斯表示他是根据斯拉的吩咐作此发言的,说斯拉并不希望提出那项关于他自己的法案。从那时起,卢基乌斯·凯基利乌斯处理了许多国务;他声明将对那部完全受到我谴责并废弃的土地法行使否决权,抵制了不正当的恩惠分发,从未阻挠过元老院的权威,他在担任保民官期间的表现是如此,以至于在卸下了家庭职责的重担之后,他此后一心只考虑国家的利益。

§66

​atque in ipsa rogatione ne per vim quid ageretur, quis tum nostrum Sullam aut Caecilium verebatur? nonne omnis ille terror, omnis seditionis timor atque opinio ex Autroni improbitate pendebat? eius voces, eius minae ferebantur, eius aspectus, concursatio, stipatio, greges hominum perditorum metum nobis seditionesque adferebant. itaque P. Sulla hoc importunissimo cum honoris tum etiam calamitatis socio atque comite et secundas fortunas amittere coactus est et in adversis sine ullo remedio atque adlevamento permanere.

而且,在关于该法案本身是否会诉诸暴力这一问题上,当时我们当中有谁害怕斯拉或凯基利乌斯呢?难道所有的那种恐怖,对骚乱的一切恐惧与预料,不都是源于奥特罗尼乌斯的邪恶吗?人们传诵着他的言论与威胁,他的神情、四处奔走、扈从、绝望之徒的结伙,给我们带来了恐惧与骚动。因此,普布利乌斯·斯拉由于这位在荣职上以及在灾难中皆极令人厌恶的伙伴与同道,不仅被迫失去了顺遂的命运,而且在逆境中也无法获得任何补救与解脱。

§67

​hic tu epistulam meam saepe recitas quam ego ad Cn. Pompeium de meis rebus gestis et de summa re publica misi, et ex ea crimen aliquod in P. Sullam quaeris et, si furorem incredibilem biennio ante conceptum erupisse in meo consulatu scripsi, me hoc demonstrasse dicis, Sullam in illa fuisse superiore coniuratione. scilicet ego is sum qui existimem1 Cn. Pisonem et Catilinam et Vargunteium et Autronium nihil scelerate, nihil audacter ipsos per sese sine P. Sulla facere potuisse.

在此,你频繁宣读我因自己的功绩以及国家最高利益而寄给格奈乌斯·庞培的信件,并企图从中寻找针对普布利乌斯·斯拉的某种罪名;如果我曾写道两年前孕育的难以置信的疯狂在我执政官任内爆发,你就声称我表明了斯拉参与了早先的那场阴谋。想必我就是这样的人,居然会认为格奈乌斯·皮索、喀提林、瓦尔贡泰乌斯和奥特罗尼乌斯若是没有普布利乌斯·斯拉,他们自己绝不可能做出任何犯罪之事、任何大胆之举!

§68

​de quo etiam si quis dubitasset antea an id quod tu arguis cogitasset, ut interfecto patre tuo consul descenderet Kalendis Ianuariis cum lictoribus, sustulisti hanc suspicionem, cum dixisti hunc, ut Catilinam consulem efficeret, contra patrem tuum operas et manum comparasse. quod si tibi ego confitear, tu mihi concedas necesse est hunc, cum Catilinae suffragaretur, nihil de suo consulatu, quem iudicio amiserat, per vim recuperando cogitavisse. neque enim istorum facinorum tantorum, tam atrocium crimen, iudices, P. Sullae persona suscipit.

关于他,即便先前曾有人怀疑他是否图谋过你所指控的事情——即在杀死你的父亲之后,于1月1日带着侍从武士以执政官身份步入广场——你也已消除了这种嫌疑,因为你曾说过,他为了使喀提林当选执政官,曾纠集雇工和人手来反对你的父亲。如果我对你承认这一点,你就必须向我让步:当他支持喀提林时,他绝未考虑过通过暴力夺回他因司法判决而失去的执政官职位。法官们,普布利乌斯·斯拉的人格并不接受如此重大、如此令人发指的罪行指控。

§69

​iam enim faciam criminibus omnibus fere dissolutis, contra atque in ceteris causis fieri solet, ut nunc denique de vita hominis ac de moribus dicam.2 etenim de principio studuit animus occurrere magnitudini criminis, satis facere exspectationi hominum, de me aliquid ipso qui accusatus eram dicere; nunc iam revocandi estis eo quo vos ipsa causa etiam tacente me cogit animos mentisque convertere. omnibus in rebus, iudices, quae graviores maioresque sunt, quid quisque voluerit, cogitarit, admiserit, non ex crimine, sed ex moribus eius qui arguitur est ponderandum. neque enim potest quisquam nostrum subito fingi neque cuiusquam repente vita mutari aut natura converti.

因为在几乎所有罪名都被瓦解之后,我现在将一反在其余诉讼中的通常做法,最终来谈谈该人的生平与品性。确实,从一开始我的心便致力于迎战罪名的重大性,满足人们的期待,并就遭受攻击的我本人谈些看法;而现在,你们已经应当被召回到即便我保持沉默、案件本身也迫使你们的心思与意念转向的地方。法官们,在一切更为严重和重大的事件中,每个人意图了什么、思虑了什么、犯下了什么,都不应当根据指控来权衡,而应当根据被指控者的品性来权衡。因为我们当中没有谁能够突然伪装而成,也没有谁的生活能够猝然改变,或者本性彻底扭转。

§70

​circumspicite paulisper mentibus vestris, ut alia mittamus, hosce ipsos homines qui huic adfines sceleri fuerunt. Catilina contra rem publicam coniuravit. cuius aures umquam haec respuerunt? conatum esse audacter hominem a pueritia non solum intemperantia et scelere sed etiam consuetudine et studio in omni flagitio, stupro, caede versatum? quis eum contra patriam pugnantem perisse miratur quem semper omnes ad civile latrocinium natum putaverunt? quis Lentuli societates cum indicibus, quis insaniam libidinum, quis perversam atque impiam religionem recordatur qui illum aut nefarie cogitasse aut stulte sperasse miretur? quis de C. Cethego atque eius in Hispaniam profectione ac de volnere Q. Metelli Pii cogitat cui non ad illius poenam carcer aedificatus esse videatur?3

姑且不谈其他,请你们在心中稍稍审视一下那些卷入此案的当事人。喀提林阴谋反对国家。有谁的耳朵曾排斥过这一事实呢?即一个自幼不仅沉溺于放纵与犯罪,而且在习惯和狂热中浸淫于一切耻辱、奸淫与杀戮的人,曾作出了大胆的企图?有谁会对他与祖国交战而死感到惊异呢?所有人都始终认为他是为了国内劫掠而生的。有谁忆及伦图鲁斯与告密者的勾结、他欲望的疯狂、他乖戾而不敬的迷信,还会对他心怀恶念或抱有愚蠢的奢望感到惊异呢?有谁想到盖乌斯·凯特古斯以及他前往西班牙之事和昆图斯·梅特鲁斯·皮乌斯的负伤,会不觉得那座牢狱正是为了惩罚他而建造的呢?

语法注3 条
  1. 67scilicet ego is sum qui existimem

    反讽表达,意为“想必我就是那种会认为……的人(绝非如此)”。语气副词 scilicet(当然、想必)与引导特征关系从句的虚拟式 existimem 相结合,辛辣地讽刺了指控人所暗示的荒谬逻辑(即喀提林、奥特罗尼乌斯等人若无斯拉便无法谋反)。

  2. 69iam enim faciam criminibus omnibus fere dissolutis, contra atque in ceteris causis fieri solet, ut nunc denique de vita hominis ac de moribus dicam

    句子的核心骨架为动词 facio 带结果名词性从句的迂回结构 faciam... ut... dicam(“我将使得……现在谈谈”/“我将着手谈谈”)。criminibus omnibus fere dissolutis 为夺格独立结构,意为“在几乎所有指控皆被瓦解之后”。插入语 contra atque in ceteris causis fieri solet(“一反在其他诉讼中的通常做法”)说明了西塞罗特意颠倒常规辩护顺序(通常先论品性再辩罪名)的修辞策略。

  3. 70cui non ad illius poenam carcer aedificatus esse videatur

    承接前文反问句 quis... cogitat 的特征/结果关系从句,动词 videatur 使用虚拟式。cui 为关系代词与格,表示判断基准或利害(“在谁看来/对谁而言”)。ad illius poenam 为表示目的的介词短语(“为了对他施加惩罚”),极力夸张地表现出罗马的牢狱仿佛纯粹是专为了惩治凯特古斯这样的罪大恶极之人而设立的。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi015.humanitext-lat2:65-70