← 西塞罗

为苏拉辩护

§60-64

煽动庞贝人的指控与凯基利乌斯的法案

西塞罗借助殖民者与庞贝人双方对斯拉的共同爱戴,驳斥了关于斯拉煽动庞贝人参与阴谋的指控,并为斯拉之弟凯基利乌斯的提案进行辩护,指出其旨在减轻法定刑罚而非推翻司法判决,乃出于兄弟之情。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§60

​iam vero quod obiecit Pompeianos esse a Sulla impulsos ut ad istam coniurationem atque ad hoc nefarium facinus accederent, id cuius modi sit intellegere non possum.1 an tibi Pompeiani coniurasse videntur? quis hoc dixit umquam, aut quae fuit istius rei vel minima suspicio? 'Diiunxit,' inquit, 'eos a colonis ut hoc discidio ac dissensione facta oppidum in sua potestate posset per Pompeianos habere.' primum omnis Pompeianorum colonorumque dissensio delata ad patronos est, cum iam inveterasset ac multos annos esset agitata; deinde ita a patronis res cognita est ut nulla in re a ceterorum sententiis Sulla dissenserit; postremo coloni ipsi sic intellegunt, non Pompeianos a Sulla magis quam sese esse defensos.

至于指控人提出的这一指责,即庞贝人受到斯拉的煽动而加入那场阴谋和这一滔天罪行,我实在无法理解这究竟算什么论调。难道在您看来庞贝人参与了阴谋吗?谁曾说过这样的话,或者关于此事何曾有过丝毫的怀疑?“他挑拨了他们与殖民者之间的关系,”他说,“以便在造成这种分裂与不和之后,能够通过庞贝人将该城控制在自己手中。”首先,庞贝人与殖民者之间的全部争端,在已经根深蒂固并在多年间不断争吵之后,被提交给了保护人们;其次,保护人们对该事的审理情况表明,斯拉在任何一件事上都未曾与其余人的意见相左;最后,殖民者自己也明白,庞贝人并未比他们自己受到斯拉更多的庇护。

§61

​atque hoc, iudices, ex hac frequentia colonorum, honestissimorum hominum, intellegere potestis, qui adsunt, laborant, hunc patronum, defensorem, custodem illius coloniae si in omni fortuna atque omni honore incolumem habere non potuerunt, in hoc tamen casu in quo adflictus iacet per vos iuvari conservarique cupiunt. adsunt pari studio Pompeiani, qui ab istis etiam in crimen vocantur; qui ita de ambulatione ac de suffragiis suis2 cum colonis dissenserunt ut idem de communi salute sentirent.

而且,法官们,你们可以从眼前聚集的大批殖民者——这群最可敬的人士——身上明白这一点;他们出席在此,焦虑不安,纵使他们未能让这位保护人、辩护者、该殖民地的守护者在一切财富与尊严中安然无恙,但在他饱受打击、倒卧在地的这一厄运中,他们仍热切希望他能通过你们得到救助与保全。庞贝人也以同样的炽热之情出席在此,而他们竟也被这些人列入控告之中;他们在散步道以及投票权问题上固然与殖民者存在分歧,但对于共同的安全却抱有相同的意愿。

§62

​ac ne haec quidem P. Sullae mihi videtur silentio praetereunda esse virtus, quod, cum ab hoc illa colonia deducta sit, et cum commoda colonorum a fortunis Pompeianorum rei publicae fortuna diiunxerit, ita carus utrisque est atque iucundus ut non alteros demovisse sed utrosque constituisse videatur. at enim et gladiatores et omnis ista vis rogationis Caeciliae causa comparabatur. atque hoc loco in L. Caecilium, pudentissimum atque ornatissimum virum, vehementer invectus est. cuius ego de virtute et constantia, iudices, tantum dico, talem hunc in ista rogatione quam promulgarat non de tollenda, sed de levanda calamitate fratris sui fuisse ut consulere voluerit fratri, cum re publica pugnare noluerit; promulgarit impulsus amore fraterno, destiterit fratris auctoritate deductus.

在我看来,普布利乌斯·斯拉的这一美德亦绝不应被默然略过:尽管该殖民地是由他建立的,而且尽管国家的变局将殖民者的利益与庞贝人的财产割裂开来,但他却受到双方同样的爱戴与欢迎,以至于他看起来并非排挤了其中一方,而是安定了双方。然而有人又说,角斗士以及所有那些武力都是为了凯基利乌斯提案而置办的。在这一点上,他对极其审慎且极其尊贵的卢基乌斯·凯基利乌斯进行了激烈的抨击。法官们,关于他的美德与坚定,我只说这么多:在他公布的那项并非为了撤销、而是为了减轻其兄弟之灾难的提案中,他的品格是如此,以至于他虽愿关照兄弟,却不愿与国家相抗衡;他是受兄弟之爱的驱动而公布该案,又是在其兄弟威望的劝导下罢手的。

§63

​atque in ea re per L. Caecilium Sulla accusatur in qua re est uterque laudandus. primum Caecilius—quid? 'id promulgavit in quo res iudicatas videbatur voluisse rescindere, ut restitueretur Sulla.' recte reprehendis; status enim rei publicae maxime iudicatis rebus continetur; neque ego tantum fraterno amori dandum arbitror ut quisquam, dum saluti suorum consulat, communem relinquat. at nihil de iudicio ferebat, sed poenam ambitus eam referebat quae fuerat nuper superioribus legibus constituta. itaque hac rogatione non iudicum sententia, sed legis vitium corrigebatur. nemo iudicium reprehendit, cum de poena queritur, sed legem. damnatio est enim iudicum, quae manebat, poena legis, quae levabatur.

而且在这件事上,斯拉通过卢基乌斯·凯基利乌斯而受到控告,可是在这桩事上,他们两人都理应受到赞扬。首先,凯基利乌斯做了什么?“他公布了一项提案,其中似乎企图推翻既定判决,以便让斯拉得以复权。”你批评得对;因为国家的体制主要是靠司法判决来维持的,我也不认为应向兄弟之爱作出如此大的让步,以致任何人在顾及亲人安危的同时抛弃了公共安危。但他对审判结果并未提出任何变更,而只是要恢复不久前由先前各项法律所规定的贿选刑罚。因此,通过这项提案,得以纠正的并非法官们的判决,而是法律本身的缺陷。在对刑罚提出申诉时,没有人谴责法庭,而是谴责法律。因为定罪属于法官,定罪依然有效;刑罚属于法律,刑罚得以减轻。

§64

​noli igitur animos eorum ordinum qui praesunt iudiciis summa cum gravitate et dignitate alienare a causa. nemo labefactare iudicium est conatus, nihil est eius modi promulgatum, semper Caecilius in calamitate fratris sui iudicum potestatem perpetuandam, legis acerbitatem mitigandam putavit. sed quid ego de hoc plura disputem? dicerem fortasse, et facile et libenter dicerem, si paulo etiam longius quam finis cotidiani offici postulat L. Caecilium pietas et fraternus amor propulisset,3 implorarem sensus vestros, unius cuiusque indulgentiam in suos testarer, peterem veniam errato L. Caecili ex intimis vestris cogitationibus atque ex humanitate communi.

因此,切勿使那些以极高的威严与尊严执掌法庭的阶层的心背离本案。没有人企图动摇法庭判决,也未曾公布过任何此类性质的提案;凯基利乌斯在其兄弟的灾祸中始终认为,法官的权力应当永远维系,而法律的严苛应当予以缓和。但我为何要就此多作辩论呢?如果敬爱与兄弟之情曾驱使卢基乌斯·凯基利乌斯走得比日常职责的界限所要求的稍远一些,我也许会为之陈词,并且会从容而欣然地陈词,我会恳求你们的情感,诉诸你们每个人对亲属的宽容,并从你们内心深处的考量以及共同的人性中,为卢基乌斯·凯基利乌斯的过失请求宽恕。

语法注3 条
  1. 60iam vero quod obiecit Pompeianos esse a Sulla impulsos ut ad istam coniurationem atque ad hoc nefarium facinus accederent, id cuius modi sit intellegere non possum

    从属句 quod obiecit... facinus accederent 充当提示主题的名词性从句(意为“至于他指控……一事”),随后被指示代词 id 承接,由 id 作间接疑问句 id cuius modi sit 的主语,而该间接疑问句整体作为 intellegere 的宾语,构成了话题先行的照应结构。

  2. 61de ambulatione ac de suffragiis suis

    介词短语指明了庞贝原居民与斯拉建立的殖民城市民之间地方冲突的具体内容。ambulatio 指公共散步道/长廊的使用权,suffragia 指地方选举中的投票权及政治权利。通过 ita... ut 关联结构,将他们在市政生活中的权益分歧与在国家共同安全上的意愿一致形成鲜明对比。

  3. 64dicerem fortasse, et facile et libenter dicerem, si paulo etiam longius quam finis cotidiani offici postulat L. Caecilium pietas et fraternus amor propulisset

    混合非真实条件句。条件从句(protasis)使用过去完成时虚拟式 propulisset 表达对过去事实的相反假设(“倘若孝悌与兄弟之情曾驱使……”),而归结主句(apodosis)则使用未完成过去时虚拟式 dicerem, implorarem, testarer, peterem 表达对目前情况的非真实假设(“我如今也许便会从容陈词、哀求……”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi015.humanitext-lat2:60-64