- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi015.humanitext-lat2:55-59
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗通过书信证明购买角斗士是应福斯图斯的正式请求而进行的合法行为,随后指出西提乌斯远赴西班牙是出于正当商务与清偿债务,与阴谋无关,以此驳斥指控。
at litterae sunt Fausti,per quas ille precibus a P. Sulla petit ut emat gladiatores et ut hos ipsos emat, neque solum ad Sullam missae sed ad L. Caesarem, Q. Pompeium, C. Memmium, quorum de sententia tota res gesta est. 'at praefuit familiae Cornelius, libertus eius.' iam si in paranda familia nulla suspicio est, quis praefuerit nihil ad rem pertinet; sed tamen munere servili obtulit se ad ferramenta prospicienda, praefuit vero numquam, eaque res omni tempore per bellum, Fausti libertum, administrata est.
然而有福斯图斯的信件为证,他在信中恳切请求普布利乌斯·斯拉购买角斗士,而且正是购买这批人;这封信不仅寄给了斯拉,还寄给了卢基乌斯·凯撒、昆图斯·庞培和盖乌斯·梅米乌斯,整个事务都是根据他们的意见办理的。“可是指挥这批角斗士的是他的被释奴科尔内利乌斯。”既然在置办这批角斗士上没有任何可疑之处,那么由谁指挥就与本案毫无关系;然而,他不过是以奴仆的职责自告奋勇去照管兵器,绝从未担任过指挥,而那件事自始至终都是由福斯图斯的被释奴贝卢斯管理的。
at enim Sittius est ab hoc in ulteriorem Hispaniam missus ut eam provinciam perturbaret. primum Sittius, iudices, L. Iulio C. Figulo consulibus profectus est aliquanto ante furorem Catilinae et suspicionem huius coniurationis; deinde est profectus non tum primum sed cum in isdem locis aliquanto ante eadem de causa aliquot annos fuisset, ac profectus est non modo ob causam sed etiam ob necessariam causam, magna ratione cum Mauretaniae rege contracta. tum autem, illo profecto, Sulla procurante eius rem et gerente plurimis et pulcherrimis P. Sitti praediis venditis aes alienum eiusdem dissolutum est, ut, quae causa ceteros ad facinus impulit, cupiditas retinendae possessionis, ea Sittio non fuerit praediis deminutis.1
又有人说:“可是西提乌斯正是被这个人派往远西班牙,去扰乱那个行省的。”法官们,首先,西提乌斯是在卢基乌斯·尤利乌斯和盖乌斯·菲古鲁斯担任执政官的那一年动身的,远在喀提林的狂乱和这场阴谋的嫌疑产生之前;其次,他动身前往那里并非当时第一次,而是此前相当早的时候曾因同样的原因在那些地方停留过数年,并且他的动身不仅有充分的理由,甚至是有其必要的缘由——因为他与毛里塔尼亚国王之间缔结了大宗交易。此外,在他动身之后,在斯拉代为照料和管理其财产期间,通过变卖普布利乌斯·西提乌斯极多且极其优良的地产,清偿了他的债务,以至于促使其他人铤而走险的原因——即保留自身财产的欲望——对于地产已经减少的西提乌斯来说根本不存在。
iam vero illud quam incredibile, quam absurdum, qui Romae caedem facere, qui hanc urbem inflammare vellet, eum familiarissimum suum dimittere ab se et amandare in ultimas terras!2 Vtrum quo facilius Romae ea quae conabatur efficeret, si in Hispania turbatum esset? at haec ipsa per se sine ulla coniunctione agebantur. an in tantis rebus, tam novis consiliis, tam periculosis, tam turbulentis hominem amantissimum sui, familiarissimum, coniunctissimum officiis, consuetudine, usu dimittendum esse arbitrabatur? veri simile non est ut, quem in secundis rebus, quem in otio secum semper habuisset, hunc in adversis et in eo tumultu quem ipse comparabat ab se dimitteret.
可是,一个企图在罗马大开杀戒、企图焚毁这座城市的人,竟然将自己最亲密的知己从身旁打发走,远远打发到天涯海角去,这是多么令人难以置信,多么荒谬啊!难道说是因为在西班牙挑起动乱,他就能在罗马更容易地完成他所企图的事吗?但这些事本身各自进行,毫无关联。难道说在如此重大的变故中,在如此空前、如此危险、如此动荡的谋划中,他竟认为应该打发走一个最爱戴他、最亲近、因恩惠、交情和往来而同他结合得最紧密的人吗?他对于在顺境与和平时期始终留在自己身边的人,却在逆境和自己一手策划的那场动乱中将此人从身旁打发走,这绝不符合情理。
ipse autem Sittius—non enim mihi deserenda est causa amici veteris atque hospitis—is homo est aut ea familia ac disciplina ut hoc credi possit,3 eum bellum populo Romano facere voluisse? ut, cuius pater, cum ceteri deficerent finitimi ac vicini, singulari exstiterit in rem publicam nostram officio et fide, is sibi nefarium bellum contra patriam suscipiendum putaret? cuius aes alienum videmus, iudices, non libidine, sed negoti gerendi studio esse contractum, qui ita Romae debuit ut in provinciis et in regnis ei maximae pecuniae deberentur; quas cum peteret, non commisit ut sui procuratores quicquam oneris absente se sustinerent; venire omnis suas possessiones et patrimonio se ornatissimo spoliari maluit quam ullam moram cuiquam fieri creditorum suorum.
至于西提乌斯本人——因为我决不能弃一位老友和客人的权益于不顾——他难道是那种人,抑或是出身于那种家庭与教养,以至于人们能相信他曾企图向罗马人民发动战争吗?难道他的父亲在其他邻邦和周边人都反叛时,曾对我们的国家表现出非凡的尽职与忠诚,而他竟会认为自己应当对祖国承担起一场大逆不道的战争吗?法官们,我们看到,他的债务并非因放纵挥霍,而是因经营事务的热忱所致;他在罗马虽然负债,但在各行省和各王国中却有巨额债权归他所有;当他前去讨要这些债权时,他没有让自己不在场期间的代理人承受任何重担;他宁愿将自己的一切财产变卖、让自己被剥夺那份极其丰厚的家产,也不愿让自己的任何债权人受到丝毫延误。
A quo quidem genere, iudices, ego numquam timui, cum in illa rei publicae tempestate versarer. illud erat hominum genus horribile et pertimescendum qui tanto amore suas possessiones amplexi tenebant ut ab eis membra citius divelli ac distrahi posse diceres. Sittius numquam sibi cognationem cum praediis esse existimavit suis. itaque se non modo ex suspicione tanti sceleris verum etiam ex omni hominum sermone non armis, sed patrimonio suo vindicavit.
法官们,当我在国家的那场风暴中周旋时,我从来没有惧怕过这一类人。可怕而令人畏惧的是那一类人,他们以如此之深的爱意紧紧抱住自己的财产不放,以至于你会说肢体从他们身上被扯下撕开还要来得更快些。西提乌斯从来不认为自己和自家的地产有骨肉血亲的关系。因此,他不是用武器,而是用自己的家产,不仅洗清了这桩滔天罪行的嫌疑,而且平息了人们的一切风言风语。
- 56ut, quae causa ceteros ad facinus impulit, cupiditas retinendae possessionis, ea Sittio non fuerit praediis deminutis
在由 ut 引导的结果从句(ut... non fuerit)中,关系从句的先行词 cupiditas retinendae possessionis 作为同位语插入,并在主干中由指示代名词 ea 予以复指。praediis deminutis 是方式或原因夺格(“通过削减地产”),与表示领属的与格 Sittio 连用,表示“保留财产的欲望在削减了地产的西提乌斯身上并不存在”。
- 57qui Romae caedem facere, qui hanc urbem inflammare vellet, eum familiarissimum suum dimittere ab se et amandare in ultimas terras!
对格不定式结构(ACI),作为同位语具体说明前文 illud(quam incredibile, quam absurdum)的内容。带有未完成过去时虚拟式(表特征/倾向)的关系从句 qui... vellet 置于其先行词 eum 之前(先取/倒装),主语对格 eum 与不定式 dimittere / amandare 构成感叹,表达强烈的惊愕与荒谬感:“企图……的人竟然会打发走……!”
- 58is homo est aut ea familia ac disciplina ut hoc credi possit
表语指示代词 is 以及 ea familia ac disciplina 与引出特征/结果虚拟式从句的 ut(ut hoc credi possit)构成相关结构(“他是这样的人,或是出于这等门第与教养,以至于此事能令人相信吗?”)。其后接续的 ut, cuius pater... putaret 亦作为同类的反诘性从句平行展开。
