- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi015.humanitext-lat2:40-44
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
针对托尔夸图斯指控西塞罗篡改有关喀提林阴谋的公共记录一事,西塞罗引用神明指引以及严密的记录与公开发布程序为自己辩护,并指出告发者当年的沉默恰恰暴露了其指控的自相矛盾与怠惰。
exclusus hac criminatione Torquatus rursus in me inruit, me accusat; ait me aliter ac dictum sit in tabulas publicas rettulisse. O di immortales!—vobis enim tribuo quae vestra sunt, nec vero possum meo tantum ingenio dare ut tot res tantas, tam varias, tam repentinas in illa turbulentissima tempestate rei publicae mea sponte dispexerim—vos profecto animum meum tum conservandae patriae cupiditate incendistis, vos me ab omnibus ceteris cogitationibus ad unam salutem rei publicae convertistis, vos denique in tantis tenebris erroris et inscientiae clarissimum lumen menti meae praetulistis.
托尔夸图斯在这项指控上受阻,便再次向我扑来,控告我;他声称我录入公共档案的内容与实际所言不符。不朽的神明啊!——因为我将属于你们的归于你们,我确实不能把如此多的功劳归于自己的才智,以至于认为在共和国那场最动荡的风暴中,凭我自己的力量就能洞察那么多、那么重大、那么多样、那么突发的事件——正是在那时,你们用拯救祖国的渴望点燃了我的心,你们让我从所有其他念头中抽身,专注于共和国唯一的安危,最终,在迷误与无知的重重黑暗中,你们在我的心灵前擎起最明亮的光芒。
vidi ego hoc, iudices, nisi recenti memoria senatus auctoritatem huius indici monumentis publicis testatus essem, fore ut aliquando non Torquatus neque Torquati quispiam similis—nam id me multum fefellit—sed ut aliquis patrimoni naufragus, inimicus oti, bonorum hostis, aliter indicata haec esse diceret,1 quo facilius vento aliquo in optimum quemque excitato posset in malis rei publicae portum aliquem suorum malorum invenire. itaque introductis in senatum indicibus constitui senatores qui omnia indicum dicta, interrogata, responsa perscriberent.
审判官们,我预见到了这一点:如果在记忆犹新之时,我未能借助公共记录让元老院的权威为这份口供作证,那么有朝一日——不是托尔夸图斯,也不是任何像托尔夸图斯那样的人(因为在这一点上我大错特错了)——而是某个败光家产的破落户、和平的仇敌、良善之人的死敌,会声称这些事并非如此供述的,以便通过煽起针对所有最优秀之人的狂风,更容易在共和国的灾难中为他自己的恶行寻得某种避难港。因此,在把告发者引入元老院之后,我指定了若干元老院议员,将告发者的一切言辞、问话和答复完整记录下来。
at quos viros! non solum summa virtute et fide, cuius generis erat in senatu facultas maxima, sed etiam quos sciebam memoria, scientia, celeritate scribendi facillime quae dicerentur persequi posse, C. Cosconium, qui tum erat praetor, M. Messalam, qui tum praeturam petebat, P. Nigidium, App. Claudium. credo esse neminem qui his hominibus ad vere referendum aut fidem putet aut ingenium defuisse. quid deinde? quid feci? Cum scirem ita esse indicium relatum in tabulas publicas ut illae tabulae privata tamen custodia more maiorum continerentur, non occultavi, non continui domi, sed statim describi ab omnibus librariis, dividi passim et pervolgari atque edi populo Romano imperavi. divisi tota Italia, emisi in omnis provincias; eius indici ex quo oblata salus esset omnibus expertem esse neminem volui.
但那是些何等的人物啊!他们不仅具备极高的品德与忠诚——元老院中此类人才本就极多——而且是我深知能凭记忆力、学识和书写速度极其轻松地记录下所言之事的人:当时担任裁判官的盖乌斯·科斯科尼乌斯、当时正在竞选裁判官的马尔库斯·梅萨拉、普布利乌斯·尼吉迪乌斯和阿庇乌斯·克劳狄乌斯。我相信没有人会认为这些人缺乏如实报告的信义或才干。然后又怎样呢?我做了什么?既然我知道口供虽被录入公共档案,但按照祖传习俗那些档案仍处于私人保管之下,我便没有将其隐匿,没有将其留在家中,而是立即下令让所有抄写员进行抄写,四处分发,广为流传,并向罗马人民公布。我在全意大利分发,发送到所有行省;我希望没有任何人无法得见这份向所有人提供拯救的口供。
itaque dico locum in orbe terrarum esse nullum, quo in loco populi Romani nomen sit, quin eodem perscriptum hoc indicium pervenerit.2 in quo ego tam subito et exiguo et turbido tempore multa divinitus, ita ut dixi, non mea sponte providi, primum ne quis posset tantum aut de rei publicae aut de alicuius periculo meminisse quantum vellet; deinde ne cui liceret umquam reprehendere illud indicium aut temere creditum criminari; postremo ne quid iam a me, ne quid ex meis commentariis quaereretur, ne aut oblivio mea aut memoria nimia videretur, ne denique aut neglegentia turpis aut diligentia crudelis putaretur.
因此我说,凡是有罗马人民之名存在的地方,普天之下没有一处是这份被完整抄录的口供未曾送达的。在这一关头,在如此突发、紧迫而混乱的时期,正如我所言,并非凭我个人的力量,而是蒙受神眷,我预先防备了许多事情:首先,免得任何人对国家或任何个人的危险仅仅记取他想要记取的分量;其次,免得任何人日后得以指摘那份口供,或指控它是被轻信的;最后,免得如今要向我、向我的私人备忘录追索任何东西,免得我显得有所遗忘或记忆过度,免得最终被认为是可耻的懈怠或是残忍的周密。
sed tamen abs te, Torquate, quaero: cum indicatus tuus esset inimicus et esset eius rei frequens senatus et recens memoria testis, et tibi, meo familiari et contubernali, prius etiam edituri indicium fuerint scribae mei, si voluisses, quam in codicem rettulissent,3 cur cum videres aliter fieri, tacuisti, passus es, non mecum aut ut cum familiarissimo questus es aut, quoniam tam facile inveheris in amicos, iracundius et vehementius expostulasti? tu, cum tua vox numquam sit audita, cum indicio lecto, descripto, divolgato quieveris, tacueris, repente tantam rem ementiare et in eum locum te deducas ut,4 ante quam me commutati indici coargueris, te summae neglegentiae tuo iudicio convictum esse fateare?
但托尔夸图斯,我还是要问你:既然你的仇敌已被告发,满座的元老院和鲜活的记忆都是此事的见证,而且如果你愿意的话,我的抄写员在将口供抄入正式册子之前,甚至本会把它交给你这位我的好友兼同宿同僚,那么,当你看到事情并非如此办理时,你为何保持沉默、听之任之,既不曾像对待最亲近的朋友那样向我抱怨,既然你如此轻易便攻讦朋友,也不曾更加愤怒、激烈地提出抗议呢?你的声音从未被人听见,在口供被宣读、抄录、流布时,你一直默不作声、噤若寒蝉,如今你竟突然编造出如此弥天大谎,并把自己逼到这步田地,以至于在你证明我篡改口供之前,就必须承认根据你自己的判断,你已被判定犯有极度的疏忽之罪?
- 41fore ut aliquando non Torquatus neque Torquati quispiam similis—nam id me multum fefellit—sed ut aliquis patrimoni naufragus, inimicus oti, bonorum hostis, aliter indicata haec esse diceret
依赖于主要动词 vidi 的宾语不定词从句的核心结构为 vidi... fore ut... diceret(“我预见到将会发生……会说”)。在动词与从句之间插入了条件从句 nisi recenti memoria... testatus essem,并且在主语的对比(non Torquatus... sed... aliquis)之间插入了插入语 nam id me multum fefellit,因此连词 ut 在中断后以 sed ut 的形式被重复引出。
- 43quin eodem perscriptum hoc indicium pervenerit
紧随否定先行词(locum... esse nullum)之后由连词 quin 引导的特征关系从句,相当于 quo non(“没有……到达那里的”)。这是一种表示全称否定的强调句式:“普天之下没有一处是这份口供未曾送达的”。虚拟式完成时 pervenerit 依附于现在时主动词 dico,表示动作的完成。
- 44prius etiam edituri indicium fuerint scribae mei, si voluisses, quam in codicem rettulissent
过去与事实相反的条件句(条件从句 si voluisses 为虚拟式过去完成时)的归结从句从属于 cum 从句之中的结构。若在独立句中,本应表达为 edituri fuerunt(或 edidissent);在此处受从属从句的句法约束,采用“未来分词 edituri + 虚拟式完成时 fuerint”的迂回表达法。相关联词 prius... quam 构成“在……录入正式册子之前”之意。
- 44tu, cum tua vox numquam sit audita, cum indicio lecto, descripto, divolgato quieveris, tacueris, repente tantam rem ementiare et in eum locum te deducas ut
反诘/愤慨性虚拟式(indignant subjunctive)。在没有疑问词的句子中,虚拟式现在时 ementiare(ementior 的第二人称单数形式,词尾为 -re)与 deducas 用于表达强烈的震惊与愤慨(“你竟敢编造……并把自己逼到……?”),用以严厉斥责控告者的荒谬行径。
