- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi015.humanitext-lat2:45-49
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗痛斥篡改档案的指控纯属荒谬,警告年轻的控告人托尔夸图斯自己是出于往日情谊才一再容忍其攻击,并通过引用托尔夸图斯之父当年争夺执政官案件中的先例,论证了自己为苏拉辩护的正当性。
mihi cuiusquam salus tanti fuisset ut meam neglegerem?1 per me ego veritatem patefactam contaminarem aliquo mendacio? quemquam denique ego iuvarem, a quo et tam crudelis insidias rei publicae factas et me potissimum consule constitutas putarem? quod si iam essem oblitus severitatis et constantiae meae, tamne amens eram ut, cum litterae posteritatis causa repertae sint, quae subsidio oblivioni esse possent,2 ego recentem putarem memoriam cuncti senatus commentario meo posse superari?
有谁的安危曾对我如此重要,以至于我会忽视我自己的安危呢?我会用某种谎言来玷污那由我揭示出来的真相吗?归根结底,我会去帮助一个被我认为对共和国策划了如此残忍的阴谋、且恰恰是在我担任执政官期间发起的人吗?即使我那时已经忘记了自己的严谨与坚定,难道我疯到了这种地步,竟认为当文字为了后世而被发明、以便能补救遗忘之时,全体元老院鲜活的记忆能够被我的一本私人笔记所压倒吗?
fero ego te, Torquate, iam dudum fero, et non numquam animum incitatum ad ulciscendam orationem tuam revoco ipse et reflecto, permitto aliquid iracundiae tuae, do adulescentiae, cedo amicitiae, tribuo parenti. sed nisi tibi aliquem modum tute constitueris, coges oblitum me nostrae amicitiae habere rationem meae dignitatis. nemo umquam me tenuissima suspicione perstrinxit quem non perverterim ac perfregerim. sed mihi hoc credas velim: non eis libentissime soleo respondere quos mihi videor facillime posse superare.
托尔夸图斯,我容忍你,我早已容忍你多时了;并且屡次在心头被激起去报复你的言辞时,我自己收回并平息了这股冲动:我给你的愤怒留出余地,我迁就你的年轻,我顺从我们的友谊,我敬重你的父亲。但如果你自己不对自己设立某种限度,你将迫使我忘记我们的友谊,转而顾及我自己的尊严。从来没有任何人曾以哪怕最轻微的嫌疑触碰我,而没有被我击垮并碾碎。但我希望你相信我这一点:我绝非最乐于回应那些我认为自己能最轻易战胜的人。
tu quoniam minime ignoras consuetudinem dicendi meam, noli hac nova lenitate abuti mea, noli aculeos orationis meae, qui reconditi sunt, excussos arbitrari, noli id omnino a me putare esse amissum si quid est tibi remissum atque concessum. Cum illae valent apud me excusationes iniuriae tuae, iratus animus tuus, aetas, amicitia nostra, tum nondum statuo te virium satis habere ut ego tecum luctari et congredi debeam. quod si esses usu atque aetate robustior, essem idem qui soleo cum sum lacessitus; nunc tecum sic agam tulisse ut potius iniuriam quam rettulisse gratiam videar.3
既然你绝非不知道我的演说习惯,就不要滥用我这前所未有的宽厚;不要以为我演说中那些被收敛起来的尖刺已经被拔除;如果有什么是对你宽免和让步了的,不要认为它已由我完全丧失。一方面,你那些伤害我的行为的借口——你愤怒的心性、你的年龄、我们的友谊——在我的心中尚有分量;另一方面,我尚未判定你具备足够的实力,以至于我必须与你角力相争。如果你在经验和年龄上更为老练,我就会恢复我被挑衅时惯常的本色;而现在,我与你周旋的方式,宁可让自己显得是在忍受不公,而不是在回敬。
neque vero quid mihi irascare intellegere possum. si, quod eum defendo quem tu accusas, cur tibi ego non suscenseo, quod accusas eum quem ego defendo? 'inimicum ego,' inquis, 'accuso meum.' et amicum ego defendo meum. 'non debes tu quemquam in coniurationis quaestione defendere.' immo nemo magis eum de quo nihil umquam est suspicatus quam is qui de aliis multa cognovit. 'cur dixisti testimonium in alios?' quia coactus sum. 'cur damnati sunt?' quia creditum est. 'regnum est dicere in quem velis et defendere quem velis.' immo servitus est non dicere in quem velis et non defendere quem velis. ac si considerare coeperis utrum magis mihi hoc necesse fuerit facere an istud tibi, intelleges honestius te inimicitiarum modum statuere potuisse quam me humanitatis.
事实上,我根本无法理解你为何对我发怒。如果是因为我为你所控告的人辩护,那我为何不因你控告我所辩护的人而对你恼怒呢?“我在控告我的仇敌,”你说。而我也在为我的朋友辩护。“在有关阴谋的调查中,你不该为任何人辩护。”恰恰相反,没有人比一个对其他人了解极多的人,更适合去为〔自己〕对其从未有过任何怀疑的人辩护。“你为何作证反对其他人?”因为我被迫如此。“他们为何被定罪?”因为人们相信了。“对你想针对的人畅所欲言,又为你想要的人辩护,这就是专横独裁。”恰恰相反,不能针对你想针对的人说话,也不能为你想要的人辩护,这才是奴役状态。如果你开始考虑,究竟是我做这件事更具必要性,还是你做那件事更具必要性,你就会明白,由你来为仇恨设定限度,远比由我来为仁爱宽厚设定限度更加体面得体。
at vero, cum honos agebatur familiae vestrae amplissimus, hoc est consulatus parentis tui, sapientissimus vir familiarissimis suis non suscensuit, pater tuus, cum Sullam et defenderent et laudarent? intellegebat hanc nobis a maioribus esse traditam disciplinam ut nullius amicitia ad pericula propulsanda impediremur. at erat huic iudicio longe dissimilis illa contentio. tum adflicto P. Sulla consulatus vobis pariebatur, sicuti partus est; honoris erat certamen; ereptum repetere vos clamitabatis, ut victi in campo in foro vinceretis; tum qui contra vos pro huius salute pugnabant, amicissimi vestri, quibus non irascebamini, consulatum vobis eripiebant, honori vestro repugnabant, et tamen id inviolata vestra amicitia, integro officio, vetere exemplo atque instituto optimi cuiusque faciebant.
然而,当年你们家族最崇高的荣耀——也就是你父亲的执政官职位——面临关头之时,那位最明智的人,你的父亲,在他的密友们为斯拉辩护并予以赞扬时,难道曾对他们发怒过吗?他懂得,这是祖先传给我们的规矩:我们在驱逐危险时绝不受任何友谊的阻碍。但那场争斗与这场审判大不相同。那时,普布利乌斯·斯拉被击垮,执政官职位正为你们所获取,正如最终所获取的那样;那是一场荣誉的争夺;你们不断高呼要夺回被抢走的东西,以便将在战神广场上的失败在广场法庭上转化为胜利;那时,那些为了此人的安危而与你们抗争的人——你们并未向他们发怒的最亲密的朋友们——正从你们手中夺走执政官职,正反对你们的荣耀,但他们这样做时,并未损害与你们的友谊,恪尽了职守,并且遵循着所有最优秀之人的古老先例与传统。
- 45mihi cuiusquam salus tanti fuisset ut meam neglegerem?
过去完成时虚拟式 fuisset 表达针对过去事实的非真实修辞性疑问(“曾有谁的安危会对我如此重要,以至于……”)。tanti 为价值属格,引出结果从句 ut... neglegerem。
- 45subsidio oblivioni esse possent
典型的双与格结构:subsidio 为目的/结果与格,oblivioni 为关涉与格,意为“作为抵御遗忘的补救/助力”。
- 47tulisse ut potius iniuriam quam rettulisse gratiam videar
tulisse iniuriam(忍受不公)与 rettulisse gratiam(回敬、报答)形成鲜明对照。惯常表示“报恩”的短语 rettulisse gratiam 在此作反语用,意为“回敬、报复(对方的挑衅)”,即西塞罗宁可让自己显得是在忍受不公,而不是在以牙还牙地报复。
