← 西塞罗

为苏拉辩护

§35-39

阿洛布罗格斯人的证词与苏拉的清白

西塞罗从反驳托尔夸图斯对自身的人身攻击转回对苏拉的辩护,剖析阿洛布罗格斯人的告发证词,论证卡西乌斯未主动提及苏拉且声称不确知其事恰恰证明了苏拉的清白而非有罪。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§35

​videsne ut eripiam te1 ex improborum subita gratia et reconciliem bonis omnibus? qui te et diligunt et retinent retinebuntque semper nec, si a me forte desciveris, idcirco te a se et a re publica et a tua dignitate deficere patientur. sed iam redeo ad causam atque hoc vos, iudices, testor: mihi de memet ipso tam multa dicendi necessitas quaedam imposita est ab illo. nam si Torquatus Sullam solum accusasset, ego quoque hoc tempore nihil aliud agerem nisi eum qui accusatus esset defenderem; sed cum ille tota illa oratione in me esset invectus et cum, ut initio dixi, defensionem meam spoliare auctoritate voluisset, etiam si dolor meus respondere non cogeret, tamen ipsa causa hanc a me orationem flagitavisset.

你难道没有看到,我是如何把你从恶人突如其来的好感中解救出来,并让你与所有良善之人重归于好的吗?因为他们既敬爱你也挽留你,并将永远挽留你;即使你偶然背弃了我,他们也绝不会因此容忍你背弃他们、背弃国家、背弃你自己的尊严。但现在我要回到本案上来,并且,审判官们,我向你们声明这一点:关于我自己说了这么多话,乃是他强加于我的一种必然。因为如果托尔夸图斯仅仅指控了苏拉,我此时也绝不会做别的,而只会为被指控之人辩护;但既然他在那篇演说中通篇都在抨击我,并且如我在开头所言,企图剥夺我辩护的权威,那么,即便我的愤慨并未迫使我作出回应,案件本身也必定会向我索要这番演说。

§36

​ab Allobrogibus nominatum Sullam esse dicis. quis negat? sed lege indicium et vide quem ad modum nominatus sit. L. Cassium dixerunt commemorasse cum ceteris Autronium secum facere. quaero num Sullam dixerit Cassius. nusquam. sese aiunt quaesisse de Cassio quid Sulla sentiret. videte diligentiam Gallorum; qui vitam hominum naturamque non nossent ac tantum audissent eos pari calamitate esse, quaesiverunt essentne eadem voluntate. quid tum Cassius? si respondisset idem sentire et secum facere Sullam, tamen mihi non videretur in hunc id criminosum esse debere. quid ita? quia, qui barbaros homines ad bellum impelleret, non debebat minuere illorum suspicionem et purgare eos de quibus illi aliquid suspicari viderentur.

你说苏拉被阿洛布罗格斯人指名了。谁否认这一点呢?但请阅读口供,看看他是如何被提及的。他们说,卢基乌斯·卡西乌斯曾提到奥特罗尼乌斯与其他人一道与他同流合污。我要问,卡西乌斯是否提到了苏拉?绝无此事。他们声称自己曾向卡西乌斯打听苏拉持何种态度。看看高卢人的谨慎吧;他们既不了解这些人的生平与品性,仅仅听说他们遭遇了同样的灾祸,便去探问他们是否抱有同样的意图。当时卡西乌斯又是如何应对的呢?即使他回答说苏拉想法相同且与他一道行动,在我看来,这也绝不应当构成对被告的控罪根据。为何如此?因为一个驱使野蛮人走向战争的人,绝不应当削弱他们的怀疑,也不应当为那些他们似乎有所怀疑的人洗清干系。

§37

​non respondit tamen una facere Sullam. etenim esset absurdum, cum ceteros sua sponte nominasset, mentionem facere Sullae nullam nisi admonitum et interrogatum; nisi forte veri simile est P. Sullae nomen in memoria Cassio non fuisse. si nobilitas hominis, si adflicta fortuna, si reliquiae pristinae dignitatis non tam inlustres fuissent, tamen Autroni commemoratio memoriam Sullae rettulisset; etiam, ut arbitror, cum auctoritates principum coniurationis ad incitandos animos Allobrogum conligeret Cassius, et cum sciret exteras nationes maxime nobilitate moveri, non prius Autronium quam Sullam nominavisset.

然而他并没有回答说苏拉与他们同谋。因为,既然他自发地提到了其他人,若非受到提醒和询问便绝口不提苏拉,这本是荒谬的;除非碰巧可能发生的是:普布利乌斯·苏拉的名字压根没有留在卡西乌斯的记忆中。即使此人的门第显赫、不幸的际遇以及昔日尊严的遗迹并非如此醒目,对奥特罗尼乌斯的提及也本会唤起对苏拉的记忆;而且据我判断,当卡西乌斯搜集密谋首领们的权威以煽动阿洛布罗格斯人的心意时,并且既然他知道外邦部族最易被显赫门第所打动,他就绝不会在提及苏拉之前先提到奥特罗尼乌斯。

§38

​iam vero illud minime probari potest, Gallos Autronio nominato putasse propter calamitatis similitudinem sibi aliquid de Sulla esse quaerendum, Cassio, si hic esset in eodem scelere, ne cum appellasset quidem Autronium, huius in mentem venire potuisse.2 sed tamen quid respondit de Sulla Cassius? se nescire certum. 'non purgat,' inquit. dixi antea: ne si argueret quidem tum denique, cum esset interrogatus, id mihi criminosum videretur.

再者,以下这一点最不可能站得住脚:高卢人在听到奥特罗尼乌斯的名字后,因遭遇的相似而认为自己必须就苏拉之事探问一二,但对于卡西乌斯来说——如果苏拉真涉足了同一罪行——哪怕在提到奥特罗尼乌斯时,竟也绝不可能想到此人。然而卡西乌斯究竟就苏拉作何回答?说自己“并不确知”。告发者说:“他并未替他开脱。”我之前就已说过:即使在受到追问的那一刻他确实予以指控,在我看来那也不足以为罪证。

§39

​sed ego in iudiciis et in quaestionibus non hoc quaerendum arbitror, num purgetur aliquis, sed num arguatur. etenim cum se negat scire Cassius, utrum sublevat Sullam an satis probat se nescire? 'sublevat apud Gallos.' quid ita? 'ne indicent.' quid? si periculum esse putasset ne illi umquam indicarent, de se ipse confessus esset? 'nesciit videlicet.' credo celatum esse Cassium de Sulla uno; nam de ceteris certe sciebat; etenim domi eius pleraque conflata esse constabat. qui negare noluit esse in eo numero Sullam quo plus spei Gallis daret, dicere autem falsum non ausus est, se nescire dixit. atque hoc perspicuum est, cum is qui de omnibus scierit de Sulla se scire negarit, eandem vim esse negationis huius quam si extra coniurationem hunc esse se scire dixisset. nam cuius scientiam de omnibus constat fuisse, eius ignoratio de aliquo purgatio debet videri.3 sed iam non quaero purgetne Cassius Sullam; illud mihi tantum satis est contra Sullam nihil esse in indicio.

但我认为,在法庭与审讯中应当探问的不是某人是否被开脱,而是他是否被控告。事实上,当卡西乌斯声称自己不知道时,他究竟是在为苏拉脱罪,还是充分证明了自己确实不知情? “他在高卢人面前庇护他。”为何如此?“免得他们告发。”什么?如果他曾认为存在他们日后告发的危险,他自己还会供认关于他自己的事吗? “显然他是真不知道。”我想卡西乌斯唯独就苏拉一人被蒙在鼓里吧!因为关于其余人他是确切知晓的;事实上众所周知,绝大多数阴谋都是在他家中策划的。他为了给高卢人更多希望而不愿否认苏拉位列其中,然而又不敢撒谎,于是便说自己不知道。而且这一点是显而易见的:既然一个知晓所有人情况的人否认自己知晓苏拉之事,那么这种否认的效力便等同于他声称自己明知此人身在阴谋之外。因为,对于一个公认对所有人底细皆有了解的人而言,他对某人的不知情理应被视作对那人的开脱。但我现在不再追问卡西乌斯是否为苏拉开脱;仅凭口供中全无任何不利于苏拉之处,对我而言便已足够了。

语法注3 条
  1. 35videsne ut eripiam te

    此处的 ut 并非引导目的或结果从句,而是引导间接疑问(或感叹)从句(意为“我如何将你救出”),作感知动词 videsne 的宾语。

  2. 38Cassio, si hic esset in eodem scelere, ne cum appellasset quidem Autronium, huius in mentem venire potuisse

    此带不定式的结构从属于前面的 illud minime probari potest,并与前文的 Gallos ... putasse 形成并列对比(“高卢人认为……而卡西乌斯却根本不可能想到……”)。Cassio 是与非人称表达 in mentem venire 连用的与格,huius 则为代词属格,指代苏拉(“想到此人”)。

  3. 39cuius scientiam de omnibus constat fuisse, eius ignoratio de aliquo purgatio debet videri

    这是一个关系从句 cuius ... fuisse 先置于主句指示代词 eius 的相关对应结构。cuius 为所有格属格修饰 scientiam;scientiam ... fuisse 为对格不定式短语,作非人称动词 constat 的真正主语。eius 修饰主语 ignoratio,de aliquo 则意为“关于某人(即苏拉)”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi015.humanitext-lat2:35-39