← 西塞罗

为苏拉辩护

§31-34

托尔夸图斯的矛盾与平叛之功

西塞罗严厉批判了起诉人托尔夸图斯哀悼叛乱者并迎合民众的自相矛盾之举,自豪地重申了自己任执政官时拯救国家的伟绩,并指出托尔夸图斯父子曾是他平定叛乱时的亲密合作者。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§31

​in quo primum illud erat absurdum quod, cum ea quae leviter dixerat vobis probare volebat, eos autem qui circum iudicium stabant audire nolebat, non intellegebat ea quae clare diceret ita illos audituros quibus se venditabat ut vos quoque audiretis,1 qui id non probabatis. deinde alterum iam oratoris est vitium non videre quid quaeque causa postulet. nihil est enim tam alienum ab eo qui alterum coniurationis accuset quam videri coniuratorum poenam mortemque lugere. quod cum is tribunus pl. facit qui unus videtur ex illis ad lugendos coniuratos relictus, nemini mirum est; difficile est enim tacere, cum doleas; te, si quid eius modi facis, non modo talem adulescentem sed in ea causa in qua te vindicem coniurationis velis esse vehementer admiror.

在这一点上,首先荒谬的是:他一方面希望让你们信服他低声所说的内容,另一方面又不愿让站在法庭周围的人听到;但他没有意识到,那些他极力迎合的人听到他大声说出的话时,结果不赞同此事的你们也同样会听到。其次,看不到每个案件的具体要求,这根本上是演说家的失职。因为,对于一个指控他人密谋叛国的人来说,再没有什么比显得是在哀悼密谋者的受刑和死亡更为格格不入的了。当那位似乎是密谋者群体中唯一遗留下来悼念他们的人民保民官这样做时,没有人感到奇怪;因为当你悲痛时,确实难以保持沉默;然而你若是做出这类事情,我感到极为惊愕,不仅因为你是这样一位青年,更因为你身处于一个你期望自己成为密谋惩戒者的案件之中。

§32

​sed reprehendo tamen illud maxime quod isto ingenio et prudentia praeditus causam rei publicae non tenes, qui arbitrere2 plebi Romanae res eas non probari quas me consule omnes boni pro communi salute gesserunt. ecquem tu horum qui adsunt, quibus te contra ipsorum voluntatem venditabas, aut tam sceleratum statuis fuisse ut haec omnia perire voluerit, aut tam miserum ut et se perire cuperet et nihil haberet quod salvum esse vellet? an vero clarissimum virum generis vestri ac nominis nemo reprehendit, qui filium suum vita privavit ut in ceteros firmaret imperium; tu rem publicam reprehendis, quae domesticos hostis, ne ab eis ipsa necaretur, necavit?

但我最严厉指责的还是:你虽具备那般才智与远虑,却未能理解国家的立场,竟然认为罗马平民不赞同我任执政官期间所有良善公民为共同安全所采取的行动。难道你认定,这些在场你违背其意愿而向之讨好的人当中,有谁竟然邪恶到希望这一切毁灭,或者不幸到既渴望自身灭亡又毫无任何希望保全之物的地步吗?难道说,全无任何人指责你们家族与姓氏中最显赫的那位为了向其余人申明军令而剥夺自己儿子性命的先祖,你反而指责为了免遭国内敌人屠戮而处决了他们的国家吗?

§33

​itaque attende, Torquate, quam ego defugiam auctoritatem consulatus mei! maxima voce ut omnes exaudire possint dico semperque dicam. adeste omnes animis, Quirites, quorum ego frequentia magno opere laetor; erigite mentis aurisque vestras et me de invidiosis rebus, ut ille putat, dicentem attendite! ego consul, cum exercitus perditorum civium clandestino scelere conflatus crudelissimum et luctuosissimum exitium patriae comparasset, cum ad occasum interitumque rei publicae Catilina in castris, in his autem templis atque tectis dux Lentulus esset constitutus, meis consiliis, meis laboribus, mei capitis periculis, sine tumultu, sine dilectu, sine armis, sine exercitu, quinque hominibus comprehensis atque confessis3 incensione urbem, internicione civis, vastitate Italiam, interitu rem publicam liberavi; ego vitam omnium civium, statum orbis terrae, urbem hanc denique, sedem omnium nostrum, arcem regum ac nationum exterarum, lumen gentium, domicilium imperi, quinque hominum amentium ac perditorum poena redemi.

因此,托尔夸图斯,注意看我是多么回避我执政官职位的权威!我正用、并永远将用最大的声音说话,好让所有人都能听清。罗马公民们,请你们所有人都用心倾听吧,你们的大量聚集使我无比欣喜;提起你们的精神、竖起你们的耳朵,倾听我说出那些在他看来是招致嫉恨的事实吧!当我担任执政官时,当由破产公民因隐秘罪行纠集而成的军队为祖国备下最为残暴和凄惨的毁灭,当为了国家的覆亡与灭顶而在军营中确立了喀提林、在这些庙宇与居所中确立了朗图卢斯为首领之时,我凭借自己的智谋、自己的辛劳、自己生命的危险,在没有暴动、没有征兵、没有兵刃、没有军队的情况下,借着拘捕并使五人认罪,使城市免遭焚毁,使公民免遭屠杀,使意大利免遭荒废,使国家免遭覆亡;我以五个疯狂破产之人的受罚,赎回了全体公民的生命、整个天下的安定,以及最后,赎回了我们所有人的居所、外邦诸王与列国的堡垒、万民之光辉与帝国之枢纽的这座城市。

§34

​an me existimasti haec iniuratum in iudicio non esse dicturum quae iuratus in maxima contione dixissem? atque etiam illud addam, ne qui forte incipiat improbus subito te amare, Torquate, et aliquid sperare de te, atque ut idem omnes exaudiant clarissima voce dicam. harum omnium rerum quas ego in consulatu pro salute rei publicae suscepi atque gessi L. ille Torquatus, cum esset meus contubernalis in consulatu atque etiam in praetura fuisset, cum princeps, cum auctor, cum signifer esset iuventutis, actor, adiutor, particeps exstitit; parens eius, homo amantissimus patriae, maximi animi, summi consili, singularis constantiae, cum esset aeger, tamen omnibus rebus illis interfuit, nusquam est a me digressus, studio, consilio, auctoritate unus adiuvit plurimum, cum infirmitatem corporis animi virtute superaret.

难道你以为,我曾经在极其盛大的公民大会上宣誓说过的话,如今在法庭上未经宣誓便不敢再说吗?而且,托尔夸图斯,为了不让任何恶人突然对你产生好感并从你身上抱有什么希望,我也要添上这样一句话,并且要用极其清晰的声音说出来,好让所有人都能听到。在我在执政官任内为国家安全所承担和完成的所有这些行动中,那位卢基乌斯·托尔夸图斯——既然他是我在执政官任内以及此前在裁判官任内的袍泽,既然他是青年的领袖、导师与旗手——作为施行者、协助者和参与者挺身而出;而他的父亲,一位极度热爱祖国、极具胆魄、极富远虑、无比坚定的长者,尽管当时身染重病,却依旧参与了所有那些事务,从未离开过我身边,以心灵的英勇克服身体的虚弱,凭借热忱、谋略和权威给予我最大的帮助。

语法注3 条
  1. 31ita illos audituros quibus se venditabat ut vos quoque audiretis

    ita ... ut 引导结果状语从句。illos audituros [esse] 为间接引语中的宾格不定式短语,作主句动词 non intellegebat 的宾语,意为“那些他所讨好的人听到的方式,结果使得你们也同样听到了”。

  2. 32qui arbitrere

    关系代名词 qui 后接虚拟式现在时 arbitrere(即 arbitreris),构成修饰隐含的先行词(non tenes 的第二人称单数主语) 的原因或特征关系从句(“既然你认为 / 竟然认为……”)。

  3. 33quinque hominibus comprehensis atque confessis

    独立夺格结构(“在五人被捕并认罪之后/通过逮捕并使五人认罪”),为主要动词 liberavi 提供时间、伴随状况与手段说明。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi015.humanitext-lat2:31-34