- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi014.humanitext-lat2:82-85
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗警告针对自身与加图的谋杀企图,指出铲除穆雷纳正中喀提林党羽之下怀。他强调国家敌人已潜伏在元老院内部的严峻现实,呼吁审判官宣判穆雷纳无罪,以确保来年有两位执政官共同保卫国家防线。
qui locus est, iudices, quod tempus, qui dies, quae nox cum ego non ex istorum insidiis ac mucronibus non solum meo sed multo etiam magis divino consilio eripiar atque evolem? neque isti me meo nomine1 interfici sed vigilantem consulem de rei publicae praesidio demoveri volunt. nec minus vellent, Cato, te quoque aliqua ratione, si possent, tollere; id quod, mihi crede, et agunt et moliuntur. vident quantum in te sit animi, quantum ingeni, quantum auctoritatis, quantum rei publicae praesidi; sed, cum consulari auctoritate et auxilio spoliatam vim tribuniciam viderint, tum se facilius inermem et debilitatum te oppressuros arbitrantur. nam ne sufficiatur consul non timent.2 vident in tuorum potestate conlegarum fore; sperant sibi D. Silanum, clarum virum, sine conlega, te sine consule, rem publicam sine praesidio obici posse.
审判官阁下,究竟有何处、何时、何日、何夜,我不曾从那些人的伏击与利刃中,不仅凭借自己的谋略、更凭借神明的眷顾而得以脱险并逃出生天?那些人并非因我个人的缘故而欲将我置于死地,而是渴望将一位保持警惕的执政官从保卫国家的阵地上驱逐出去。加图啊,他们若有可能,同样渴望通过某种手段除掉你;请相信我,他们正在图谋并策划此事。他们看到了你身上具有何等的气概、何等的天赋、何等的威信、为保卫国家提供了何等巨大的屏障;但当他们看到保民官的权力被剥夺了执政官的权威与支援时,他们便认为届时能够更容易地击垮解除了武装且被削弱的你。因为他们并不惧怕会有补选的执政官就任。他们深知此事将掌握在你的同僚们手中;他们期盼着德基穆斯·西拉努斯这位显赫之人失去同僚,你失去执政官,国家失去防卫,从而任由他们处置。
his tantis in rebus tantisque in periculis est tuum, M. Cato, qui mihi non tibi, sed patriae natus esse videris, videre quid agatur, retinere adiutorem, defensorem, socium in re publica, consulem non cupidum, consulem, quod maxime tempus hoc postulat, fortuna constitutum ad amplexandum otium, scientia ad bellum gerendum, animo et usu ad quod velis negotium sustinendum. quamquam huiusce rei potestas omnis in vobis sita est, iudices; totam rem publicam vos in hac causa tenetis, vos gubernatis. si L. Catilina cum suo consilio nefariorum hominum quos secum eduxit hac de re posset iudicare, condemnaret L. Murenam, si interficere posset, occideret. petunt enim rationes illius ut orbetur auxilio res publica, ut minuatur contra suum furorem imperatorum copia, ut maior facultas tribunis plebis detur depulso adversario seditionis ac discordiae concitandae. idemne igitur delecti ex amplissimis ordinibus honestissimi atque sapientissimi viri iudicabunt quod ille importunissimus gladiator, hostis rei publicae iudicaret?
在如此重大的局势与如此严峻的危机中,马尔库斯·加图——在我看来你生来并非为了自己,而是为了祖国——查明当前的图谋,并在国家事务中保留一位助手、一位捍卫者和一位同盟,乃是你的职责:保留一位全无贪念的执政官,一位正如此刻局势所极力要求的执政官——他受命运的造就以维护和平,受学识的磨砺以进行战争,兼具气魄与经验以承担你所期望的任何重任。不过,关于此事的全部裁决权都在你们手中,审判官阁下;你们在此案中掌控着整个国家,你们在掌舵领航。如果卢基乌斯·喀提林与他带出城的恶徒党羽能够对此案作出审判,他必定会定罪卢基乌斯·穆雷纳;如果他能杀他,必定会将他诛杀。因为他的图谋所要求的,正是让国家丧失援助,让抵御其疯狂力量的将领人数减少,并在政敌被驱逐之后,为平民保民官煽动叛乱与内讧提供更大的便利。难道从最显赫的阶层中选拔出来的这些极具尊严、极其明智的人,竟然会作出与那个穷凶极恶的角斗士、国家的敌人会作出的完全相同的裁决吗?
mihi credite, iudices, in hac causa non solum de L. Murenae verum etiam de vestra salute sententiam feretis. in discrimen extremum venimus; nihil est iam unde nos reficiamus aut ubi lapsi resistamus. non solum minuenda non sunt auxilia quae habemus sed etiam nova, si fieri possit, comparanda. Hostis est enim non apud Anienem, quod bello Punico gravissimum visum est, sed in urbe, in foro — di immortales! sine gemitu hoc dici non potest — non nemo etiam in illo sacrario rei publicae, in ipsa, inquam, curia non nemo hostis est. di faxint3 ut meus conlega, vir fortissimus, hoc Catilinae nefarium latrocinium armatus opprimat! ego togatus vobis bonisque omnibus adiutoribus hoc quod conceptum res publica periculum parturit consilio discutiam et comprimam.
请相信我,审判官阁下,在此案中,你们所投下的判决不仅关乎卢基乌斯·穆雷纳的安危,更关乎你们自身的安危。我们已陷入绝境;我们再无可以休养生息的退路,也无跌倒后可以重新站立的据点。我们不仅决不能削减现有的援助,而且若有可能,还必须筹集新的援助。因为敌人并非远在阿尼奥河畔——这在布匿战争中曾被视为最危急的时刻——而就在城内,在广场上——不朽的神明啊!若不带着叹息,便无法说出这番话——甚至在国家的圣所之中,我说,就在元老院议事堂本身之内,不乏敌人存在。愿神明保佑我那极其英勇的同僚能够武装起来,荡平喀提林这桩罪恶的贼寇之乱!而我身着托加文袍,以你们和所有正派人士为助手,将凭借智谋粉碎并压制国家所怀胎受孕而今正临盆欲出的这一危险。
sed quid tandem fiet, si haec elapsa de manibus nostris in eum annum qui consequitur redundarint? Vnus erit consul, et is non in administrando bello sed in sufficiendo conlega occupatus. hunc iam qui impedituri sint * * * illa pestis immanis importuna Catilinae prorumpet, qua po * * * minatur; in agros suburbanos repente advolabit; versabitur in urbe furor, in curia timor, in foro coniuratio, in campo exercitus, in agris vastitas; omni autem in sede ac loco ferrum flammamque metuemus. quae iam diu comparantur, eadem ista omnia, si ornata suis praesidiis erit res publica, facile et magistratuum consiliis et privatorum diligentia comprimentur.
然而,设若这些祸患从我们手中滑脱并泛滥至来年,究竟会产生怎样的后果?届时将只有一位执政官,而他将无暇顾及指挥战事,而是忙于补选同僚。那些如今便打算阻挠他的人……喀提林那巨大而凶残的瘟疫将喷涌而出,四处威胁……它将骤然扑向近郊的田野;疯狂将在城中游荡,恐惧盘踞在元老院,阴谋笼罩着广场,军队驻扎在大校场,荒芜遍及农田;在每一处居所和角落,我们都将畏惧刀剑与烈火。而长期以来一直在暗中筹备的这一切祸患,只要国家配备好自身的守备力量,便可凭借长官的谋略与平民的尽职而轻易被扑灭。
- 82meo nomine
表名义或由头的夺格短语。由账目或法律用语“在某人名下”引申为“为了我个人”或“以我个人的名义”。它与后文的“vigilantem consulem”(作为保持警惕的执政官)形成鲜明对照,突出了阴谋分子的意图并非仅仅出于针对西塞罗个人的私怨,而是为了拔除保卫国家的执政官这一公职防线。
- 82ne sufficiatur consul non timent
由表惧怕动词“non timent”后接“ne”引导虚拟式的从句,意为“他们并不惧怕会有补选执政官就任”。结合上下文,西塞罗在此解释了阴谋分子为何敢于谋求定罪穆雷纳:他们丝毫不担心会有补选执政官填补空缺,因为他们深知加图的护民官同僚会利用否决权阻挠选举,从而使国家陷入权力真空。
- 84di faxint
使用了古式带s的不定过去式希求/虚拟式形式(“faxint”相当于古典形式“faciant”)的祈愿表达,意为“愿神明保佑……”,后接“ut ... opprimat”引导的愿望从句。在古典拉丁语散文中,此类古体动词常被刻意保留在庄严的祈愿或誓约公式中,以增添神圣与庄重感。
