← 西塞罗

为穆雷纳辩护

§86-90

为国家安宁与穆雷纳无罪释放的哀求

西塞罗既为了国家的存亡,也为了被告穆雷纳的处境向审判官恳求,描绘了定罪将带来的悲惨流亡与亲友剧痛,并担保穆雷纳作为执政官的忠诚与品德。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§86

​quae cum ita sint, iudices, primum rei publicae causa, qua nulla res cuiquam potior debet esse, vos pro mea summa et vobis cognita in re publica diligentia moneo, pro auctoritate consulari hortor, pro magnitudine periculi obtestor, ut otio, ut paci, ut saluti, ut vitae vestrae et ceterorum civium consulatis; deinde ego idem et defensoris et amici officio adductus oro atque obsecro, iudices, ut ne hominis miseri et cum corporis morbo tum animi dolore confecti, L. Murenae, recentem gratulationem nova lamentatione obruatis. modo maximo beneficio populi Romani ornatus fortunatus videbatur, quod primus in familiam veterem, primus in municipium antiquissimum consulatum attulisset; nunc idem in squalore et sordibus, confectus morbo, lacrimis ac maerore perditus vester est supplex, iudices, vestram fidem obtestatur, vestram misericordiam implorat, vestram potestatem ac vestras opes intuetur.

既然事态如此,审判官阁下,首先为了国家——没有任何事情对任何人而言应当比国家更重要——我凭着自己在国家事务中极大且为你们所熟知的尽责向你们提出告诫,凭着执政官的威信劝勉你们,凭着危机的巨大祈求你们,务必顾全安宁,顾全和平,顾全安全,顾全你们自己和其余公民的生命;其次,我同样受制于辩护人和友人的职责,审判官阁下,祈求并恳请你们,切莫以新的哀痛淹没卢基乌斯·穆雷纳最近受到的祝贺——他是一个饱受肉体病痛和精神折磨蹂躏的可怜人。不久前,蒙受罗马人民极大的恩惠,他显得无比幸运,因为他是第一个为一个古老的家族、第一个为一个极其古老的自治市带来执政官职位的人;而现在,正是同一个人,身着污浊的丧服,受尽病痛摧残,因泪水与哀恸而憔悴不堪,作为你们的哀求者,审判官阁下,正诉诸你们的诚信,恳求你们的仁慈,仰望着你们的权能与力量。

§87

​nolite, per deos immortalis! iudices, hac eum cum re qua se honestiorem fore putavit etiam ceteris ante partis honestatibus atque omni dignitate fortunaque privare.1 atque ita vos L. Murena, iudices, orat atque obsecrat, si iniuste neminem laesit, si nullius auris voluntatemve violavit, si nemini, ut levissime dicam, odio nec domi nec militiae fuit, sit apud vos modestiae locus, sit demissis hominibus perfugium, sit auxilium pudori. misericordiam spoliatio consulatus magnam habere debet, iudices; una enim eripiuntur cum consulatu omnia; invidiam vero his temporibus habere consulatus ipse nullam potest; obicitur enim contionibus seditiosorum, insidiis coniuratorum, telis Catilinae, ad omne denique periculum atque ad omnem iniuriam solus opponitur.

看在不朽神明的份上,审判官阁下,切莫在剥夺这项他曾以为能让自己更具荣耀的职位的同时,将他此前获得的其余一切荣誉以及所有的尊严与财富也一并剥夺。审判官阁下,卢基乌斯·穆雷纳正这样祈求并恳请你们:如果他未曾不义地伤害过任何人,如果他未曾触犯过任何人的双耳或善意,如果在对内还是在军旅之中,退一步讲,他从未成为任何人怨恨的对象,那么就请在你们之中为谦恭留出余地,为失意者提供避难所,为端庄提供庇护。审判官阁下,失去执政官职位理应获得巨大的同情;因为随着执政官职位,一切都将瞬间被剥夺殆尽;然而在当前局势下,执政官职位本身不可能招致任何嫉妒;因为它暴露在煽动者的集会演说前,暴露在叛乱分子的伏击中,暴露在喀提林的利刃下,简言之,唯有它独自被推去面对每一种危险和每一种不公。

§88

​qua re quid invidendum Murenae aut cuiquam nostrum sit in hoc praeclaro consulatu non video, iudices; quae vero miseranda sunt, ea et mihi ante oculos versantur et vos videre et perspicere potestis. si, quod Iuppiter omen avertat! hunc vestris sententiis adflixeritis, quo se miser vertet? domumne? ut eam imaginem clarissimi viri, parentis sui, quam paucis ante diebus laureatam in sua gratulatione conspexit, eandem deformatam ignominia lugentemque videat? an ad matrem quae misera modo consulem osculata filium suum nunc cruciatur et sollicita est ne eundem paulo post spoliatum omni dignitate conspiciat?

因此,审判官阁下,在这显赫的执政官职位上,穆雷纳或我们中的任何人有何可招致嫉妒的,我实在看不出来;而那些令人同情的事物,却既浮现在我的眼前,你们也能亲眼目睹并洞察。设若——愿朱庇特消解这凶兆!——你们用判决将此人击垮,这可怜的人将投奔何方?回家吗?为了让他看到自己那位最显赫的父亲的肖像——几天前他还在自己的祝贺仪式上看到它挂满桂冠——如今却因耻辱而蒙垢并陷入哀悼吗?还是投奔他的母亲?可怜的她方才吻过身为执政官的儿子,此刻却痛苦万分,焦虑不安,唯恐片刻之后看到这同一个儿子被剥夺了一切尊严。

§89

​sed quid eius matrem aut domum appello quem nova poena legis et domo et parente et omnium suorum consuetudine conspectuque privat? ibit igitur in exsilium miser? quo? ad Orientisne partis in quibus annos multos legatus fuit, exercitus duxit, res maximas gessit? at habet magnum dolorem, unde cum honore decesseris, eodem cum ignominia reverti. an se in contrariam partem terrarum abdet, ut Gallia Transalpina, quem nuper summo cum imperio libentissime viderit, eundem lugentem, maerentem, exsulem videat? in ea porro provincia quo animo C. Murenam fratrem suum aspiciet? qui huius dolor, qui illius maeror erit, quae utriusque lamentatio, quanta autem perturbatio fortunae atque sermonis, cum, quibus in locis paucis ante diebus factum esse consulem Murenam nuntii litteraeque celebrassent et unde hospites atque amici gratulatum Romam concurrerent, repente exstiterit ipse nuntius suae calamitatis!

但是,当法律的新惩罚正剥夺此人的家园、尊亲以及所有亲友的交往与相见时,我为何还要提及他的母亲或家园呢?那么,这可怜的人将流亡异乡吗?去哪里?去东方地区吗——他在那里曾担任副将多年,统领大军,立下赫赫战功?然而,带着耻辱重返自己曾带着荣耀离开的地方,是极大的痛苦。还是他将隐匿在世界的另一端,好让不久前满怀欣喜目睹他执掌最高指挥权的山外高卢,看见这同一个人悲戚、哀恸、成为流亡者吗?此外,在那一行省中,他又将以何种心情面对他的胞弟盖乌斯·穆雷纳?数日前使者和书信还在当地盛赞穆雷纳当选执政官,宾客与友人纷纷赶赴罗马道贺,而今他本人却突然作为自身灾难的使者出现,届时他的痛苦将是何等深重,胞弟的悲哀将是何等巨大,两人的哀恸将是何其剧烈,命运与世人议论的变故又将何其惊人!

§90

​quae si acerba, si misera, si luctuosa sunt, si alienissima a mansuetudine et misericordia vestra, iudices, conservate populi Romani beneficium, reddite rei publicae consulem, date hoc ipsius pudori, date patri mortuo, date generi et familiae, date etiam Lanuvio, municipio honestissimo, quod in hac tota causa frequens maestumque vidistis. nolite a sacris patriis Iunonis Sospitae, cui omnis consules facere necesse est,2 domesticum et suum consulem potissimum avellere. quem ego vobis, si quid habet aut momenti commendatio aut auctoritatis confirmatio mea, consul consulem,3 iudices, ita commendo ut cupidissimum oti, studiosissimum bonorum, acerrimum contra seditionem, fortissimum in bello, inimicissimum huic coniurationi quae nunc rem publicam labefactat futurum esse promittam et spondeam.

审判官阁下,如果这一切是痛苦的、可怜的、悲惨的,如果这一切与你们的宽宏与仁慈极不相符,请保留罗马人民的恩惠,归还国家的执政官,将此赐予他本人的谦逊,赐予他亡故的父亲,赐予他的宗族与家庭,也赐予拉努维乌姆这个极受尊重的自治市——在这场审判的全程中,你们都看见它的人民众多而悲伤地在场。请切莫从所有执政官必须向其献祭的祖传救主朱诺的祭礼中,偏偏将这属于她本乡本土的执政官强行夺走。审判官阁下,如果我的推荐具有任何分量,或者我的保证具有任何威信,我身为执政官向你们推荐另一位执政官,我向你们承诺并担保:他将成为安宁的极力追求者、善人的竭诚拥护者、反抗叛乱的最坚定者、战争中的最英勇者,以及正动摇国家的这场阴谋的最死不两立的敌人。

语法注3 条
  1. 87hac eum cum re qua se honestiorem fore putavit etiam ceteris ante partis honestatibus atque omni dignitate fortunaque privare

    动词 privare 支配直接宾语 eum 以及表示剥夺/分离的夺格 ceteris ante partis honestatibus 和 omni dignitate fortunaque。介词短语 hac cum re 意为“连同这件他曾以为能借此(qua)使自己更受尊崇的事物(即执政官职)”,并通过倒装(hyperbaton)将代词 eum 夹在 hac 与 cum re 之间;qua 在关系从句中作工具夺格。

  2. 90cui omnis consules facere necesse est

    facere 在此处用于无宾语的绝对/宗教专门含义(相当于 sacra facere 的简写),意为“献祭”或“举行祭礼”。与格 cui 指代接受祭礼的救主朱诺(Juno Sospita),omnis consules(宾格复数)在非人称表达式 necesse est 支配下作不定式 facere 的逻辑主语。

  3. 90consul consulem

    主格 consul 与宾格 consulem 紧邻并置的格变化修辞(polyptoton)。它强调了现任执政官(西塞罗)推荐候任执政官(穆雷纳)之间的对等身份与庄严连带,增强了担保与推荐的权威性。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi014.humanitext-lat2:86-90