← 西塞罗

为穆雷纳辩护

§77-81

加图的竞选矛盾与危机时期执政官的必要性

西塞罗指出加图自身在竞选实践(使用报名人)上的前后矛盾,并强调城邦内部潜伏着喀提林阴谋的巨大危机,力陈在一月一日必须有两位执政官在职的极端重要性,恳请判决穆雷纳无罪。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§77

​quid quod1 habes nomenclatorem? in eo quidem fallis et decipis. nam, si nomine appellari abs te civis tuos honestum est, turpe est eos notiores esse servo tuo quam tibi. sin iam noris, tamenne per monitorem appellandi sunt cum petis, quasi incertus sis? quid quod, cum admoneris, tamen, quasi tute noris, ita salutas? quid, postea quam es designatus, multo salutas neglegentius? haec omnia ad rationem civitatis si derigas, recta sunt; sin perpendere ad disciplinae praecepta velis, reperiantur pravissima. qua re nec plebi Romanae eripiendi fructus isti sunt ludorum, gladiatorum, conviviorum, quae omnia maiores nostri comparaverunt, nec candidatis ista benignitas adimenda est quae liberalitatem magis significat quam largitionem.

关于你拥有一名报名人,这又作何解释呢?在那件事上,你确实是在欺瞒与蒙骗。因为,如果你的同胞公民由你直呼其名是体面的,那么他们被你的奴隶熟知胜过被你熟知,便是可耻的。然而,即便你早已认识他们,难道你在竞选时仍必须通过提示人去称呼他们,就好像你并不确定一样吗?又如,当你受到提醒时,你却表现得如同自己本就认识一般向人致意,这又作何解释?在当选之后,你的问候变得怠慢得多,这又怎么说?这一切若是按照城邦的实际常理来衡量,都是合宜的;但你若想依照哲学学派的戒律来审视,便会发现它们极其荒谬。因此,既不应从罗马平民手中夺走赛会、角斗表演和宴饮的这些益处——这一切皆是我们先祖所创制——也不应从候选人身上剥夺那种更多体现慷慨而非贿赂的善意。

§78

​at enim te ad accusandum res publica adduxit. credo, Cato, te isto animo atque ea opinione venisse; sed tu imprudentia laberis. ego quod facio, iudices, cum amicitiae dignitatisque L. Murenae gratia facio, tum me pacis, oti, concordiae, libertatis, salutis, vitae denique omnium nostrum causa facere clamo atque testor. audite, audite consulem, iudices, nihil dicam adrogantius, tantum dicam totos dies atque noctes de re publica cogitantem! non usque eo L. Catilina rem publicam despexit atque contempsit ut ea copia quam secum eduxit se hanc civitatem oppressurum arbitraretur. Latius patet illius sceleris contagio quam quisquam putat, ad pluris pertinet. intus, intus, inquam, est equus Troianus; a quo numquam me consule dormientes opprimemini.

然而你说,是国家驱使你提起控告的。加图啊,我相信你是怀着那样的心意与信念而来的;但你因缺乏远虑而陷入了谬误。审判官阁下,我所做的事,不仅是看在卢基乌斯·穆雷纳的情谊与尊严的分上,而且我大声宣告并作证,我是为了和平、安宁、和谐、自由、安全,归根结底是为了我们所有人的生命而做的。听一听,审判官阁下,听一听执政官的声音吧——我不会说任何过分傲慢的话,我只想说,听一听这位日日夜夜为国家忧思之人的声音!卢基乌斯·喀提林并未轻视和蔑视国家到这种地步,以至于以为仅凭他带出去的那支军队就能荡平这个城邦。那桩罪行的蔓延比任何人所想的都要广泛,牵涉到更多的人。我说,就在内部,特洛伊木马就在城邦内部;只要我仍是执政官,你们绝不会在酣睡中被它摧毁。

§79

​quaeris a me ecquid ego Catilinam metuam. nihil, et curavi ne quis metueret, sed copias illius quas hic video dico esse metuendas; nec tam timendus est nunc exercitus L. Catilinae quam isti qui illum exercitum deseruisse dicuntur. non enim deseruerunt sed ab illo in speculis atque insidiis relicti in capite atque in cervicibus nostris restiterunt. hi et integrum consulem et bonum imperatorem et natura et fortuna cum rei publicae salute coniunctum deici de urbis praesidio et de custodia civitatis vestris sententiis deturbari volunt. quorum ego ferrum et audaciam reieci in campo, debilitavi in foro, compressi etiam domi meae saepe, iudices, his vos si alterum consulem tradideritis, plus multo erunt vestris sententiis quam suis gladiis consecuti. Magni interest, iudices, id quod ego multis repugnantibus egi atque perfeci, esse Kalendis Ianuariis in re publica duo consules.2

你问我是否畏惧喀提林。我丝毫不畏惧,而且我已确保没有人需要畏惧他;但我说,我在此地所见到的他的党羽才是应当畏惧的。现在值得害怕的,与其说是卢基乌斯·喀提林的军队,倒不如说是那些据说脱离了那支军队的人。因为他们并未真正脱离,而是被他留作暗哨与伏兵,横亘在我们头顶与咽喉之上。他们企图凭借你们的判决,把一位无可指责的执政官、一位优秀的统帅、一位在天资与命运上都与国家的安危休戚与共的人物从保卫城市的阵地下拉下,从城邦的防线中驱逐出去。审判官阁下,那些人的刀剑与狂妄,我曾在大校场击退,在广场削弱,甚至屡次在我的私宅中压制;假若你们将另一位执政官拱手让给他们,他们凭借你们的判决所得到的,将远远超过他们用自己的刀剑所能攫取的。审判官阁下,在一月一日国家中必须有两位执政官存在,这是我力排众议而促成并实现的,关乎极其重大的利益。

§80

​nolite arbitrari, mediocribus consiliis aut usitatis viis eos uti. non lex improba, non perniciosa largitio, non auditum aliquando aliquod malum rei publicae quaeritur. inita sunt in hac civitate consilia, iudices, urbis delendae, civium trucidandorum, nominis Romani exstinguendi. atque haec cives, cives, inquam, si eos hoc nomine appellari fas est, de patria sua et cogitant et cogitaverunt. Horum ego cotidie consiliis occurro, audaciam debilito, sceleri resisto. sed moneo, iudices. in exitu iam est meus consulatus; nolite mihi subtrahere vicarium meae diligentiae, nolite adimere eum cui rem publicam cupio tradere incolumem ab his tantis periculis defendendam.3

切莫以为他们在使用平庸的计谋或寻常的手段。他们谋求加诸国家的,不是一部恶法,不是一场有害的收买,也不是某种曾有所闻的寻常灾难。审判官阁下,在这个城邦中已经策划了毁灭城市、屠杀公民、消灭罗马之名的阴谋。而且公民们——我说,公民们,如果还配用这个名字称呼他们的话——正是针对自己的祖国在图谋并曾图谋了这些事。我每日迎击他们的图谋,削弱其狂妄,抗击其罪行。但是,审判官阁下,我要提出警告。我的执政官任期已近尾声;切莫夺走替代我尽职尽责的继承者,切莫除掉我渴望把国家完好无损地托付于他以防范如此巨大危机的那个人。

§81

​atque ad haec mala, iudices, quid accedat aliud non videtis? te, te appello, Cato; nonne prospicis tempestatem anni tui? iam enim in hesterna contione intonuit vox perniciosa designati tribuni, conlegae tui; contra quem multum tua mens, multum omnes boni providerunt qui te ad tribunatus petitionem vocaverunt. omnia quae per hoc triennium agitata sunt, iam ab eo tempore quo a L. Catilina et Cn. Pisone initum consilium senatus interficiendi scitis esse, in hos dies, in hos mensis, in hoc tempus erumpunt.

况且,审判官阁下,难道你们看不出还有什么祸患正在接踵而至吗?加图啊,我向你,向你发出呼吁:难道你没有预见到你自己任期那一年的风暴吗?因为就在昨天的民众大会上,当选护民官、也就是你的同僚那危害极大的声音已经雷鸣般响起;针对他,你的才智以及所有召唤你竞选护民官的正派人士都曾作了极大的防备。这三年来所酝酿的一切——如你们所知,自卢基乌斯·喀提林与格奈乌斯·皮索发起谋害元老院的阴谋之时起——正全都在这几天、这几个月、这个时刻爆发出来。

语法注3 条
  1. 77quid quod

    源自 quid dicam de eo quod(关于……这一点我该说什么呢)的省略惯用表达,用于引出新的论点或证据(“……又作何解释呢”、“更有甚者……”)。

  2. 79Magni interest, iudices, id quod ego multis repugnantibus egi atque perfeci, esse Kalendis Ianuariis in re publica duo consules.

    非人称动词 interest 搭配表示价值的属格 magni,意为“……是极其重要的”。其实质主语是不定式从句 esse ... duo consules(存在两位执政官),插入的关系分句 id quod... 则作为同位语修饰这一事实。

  3. 80rem publicam cupio tradere incolumem ab his tantis periculis defendendam

    动形容词 defendendam 与及物动词 tradere 及其宾语 rem publicam 连用,作谓语性用法表示目的(“将国家交付……以受其保卫”);述语形容词 incolumem 则作宾语补足语,表明移交时国家处于“完好无损”的状态。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi014.humanitext-lat2:77-81