- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi014.humanitext-lat2:35-39
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗列举历史先例反驳控方基于法务官选举排名的论点,指出民众大会具有固有的变幻莫测性,并阐明穆雷纳在执政官选举中的胜利归功于卢库鲁斯军队的强力拥戴以及他在法务官任内所举办的盛大演赛。
at enim in praeturae petitione prior renuntiatus est Servius. pergitisne vos tamquam ex syngrapha agere cum populo1 ut, quem locum semel honoris cuipiam dederit, eundem in reliquis honoribus debeat? quod enim fretum, quem Euripum tot motus, tantas, tam varias habere putatis agitationes commutationesque fluctuum, quantas perturbationes et quantos aestus habet ratio comitiorum? dies intermissus aut nox interposita saepe perturbat omnia, et totam opinionem parva non numquam commutat aura rumoris. saepe etiam sine ulla aperta causa fit aliud atque existimaris,2 ut non numquam ita factum esse etiam populus admiretur, quasi vero non ipse fecerit.
然而有人会说,在法务官的竞选中,塞尔维乌斯被宣布名列于他之前。难道你们竟要如同依照字据行事一般同人民交涉,强求人民一旦将某种官职等第赐予了某人,在其余官职中就同样负有此种义务吗?你们以为有哪条海峡、哪处欧里普斯海流的奔涌,能拥有如同选举制度所蕴含的骚动与汹涌浪潮那样多的动荡、那样巨大且变幻莫测的翻腾与流转呢?隔开的一日或夹在其间的一夜,往往就能使一切陷入混乱;而传言的一阵微风,屡屡改变整个公众舆论。甚至常常在没有任何显明原因的情况下,事态的发展完全出乎人们的意料,以至于有时连人民自己都会惊讶事情竟然如此发生,仿佛这一切并非他们自己所为一般。
nihil est incertius volgo, nihil obscurius voluntate hominum, nihil fallacius ratione tota comitiorum. quis L. Philippum summo ingenio, opera, gratia, nobilitate a M. Herennio superari posse arbitratus est? quis Q. Catulum humanitate, sapientia, integritate antecellentem a Cn. Mallio? quis M. Scaurum, hominem gravissimum, civem egregium, fortissimum senatorem, a Q. Maximo? non modo horum nihil ita fore putatum est sed, ne cum esset factum quidem, qua re ita factum esset intellegi potuit. nam, ut tempestates saepe certo aliquo caeli signo commoventur, saepe improviso nulla ex certa ratione obscura aliqua ex causa concitantur, sic in hac comitiorum tempestate populari saepe intellegas quo signo commota sit, saepe ita obscura causa est ut casu excitata esse videatur.
没有什么比民众更捉摸不定,没有什么比人的意向更晦暗不明,没有什么比整个选举机制更具欺骗性。谁曾料到拥有极高天赋、勤勉、声望与贵族身份的卢基乌斯·腓力会被马尔库斯·赫伦尼乌斯击败?谁曾料到在教养、智慧与操守上超群绝伦的昆图斯·卡图卢斯会被格奈乌斯·马利乌斯战胜?谁又曾料到德高望重、作为卓越公民与最刚勇元老院议员的马尔库斯·斯考鲁斯会被昆图斯·马克西穆斯打垮?不仅这些结果从未有人预料会如此发生,而且即使在发生之后,人们也无法理解何以会如此。因为,正如风暴往往由天象的某种确定征兆所引发,却也常常毫无预警地在没有任何确定根据、因某种隐晦缘由而突然激起;同样,在人民选举的这番风暴中,你往往可以看清它是由何种征候触发,却也常常因原因极度隐晦,以至于看起来纯粹是由偶然引发的。
sed tamen si est reddenda ratio, duae res vehementer in praetura desideratae sunt quae ambae in consulatu multum Murenae profuerunt, una exspectatio muneris quae et rumore non nullo et studiis sermonibusque competitorum creverat, altera quod ei quos in provincia ac legatione omni et liberalitatis et virtutis suae testis habuerat nondum decesserant. Horum utrumque ei fortuna ad consulatus petitionem reservavit. nam et L. Luculli exercitus qui ad triumphum convenerat idem comitiis L. Murenae praesto fuit, et munus amplissimum quod petitio praeturae desiderarat praetura restituit.
然而,若一定要给出个合理解释,那么在法务官选举中极度缺乏的两件事,都在执政官选举中给予了穆雷纳莫大的助益:其一是对公共演赛的期待,这种期待因某些传闻以及竞争对手的热切谈论而不断滋长;其二则是那些在整个行省与副官任期内见证了他的慷慨与勇武的人,此前尚未归来。命运将这两者都为他保留到了竞选执政官之时。因为卢基乌斯·卢库鲁斯那支为凯旋式而集结的军队,在选举中正是站在卢基乌斯·穆雷纳身旁;而法务官竞选时所欠缺的那场极其宏大的演赛,则由他担任法务官期间予以补足偿还。
num tibi haec parva videntur adiumenta et subsidia consulatus, voluntas militum, quaeque cum per se valet multitudine, cum apud suos gratia, tum vero in consule declarando multum etiam apud universum populum Romanum auctoritatis habet, suffragatio militaris?3 imperatores enim comitiis consularibus, non verborum interpretes deliguntur. qua re gravis est illa oratio: 'me saucium recreavit, me praeda donavit; hoc duce castra cepimus, signa contulimus; numquam iste plus militi laboris imposuit quam sibi sumpsit, ipse cum fortis tum etiam felix.' hoc quanti putas esse ad famam hominum ac voluntatem? etenim, si tanta illis comitiis religio est ut adhuc semper omen valuerit praerogativum, quid mirum est in hoc felicitatis famam sermonemque valuisse? sed si haec leviora ducis quae sunt gravissima et hanc urbanam suffragationem militari anteponis, noli ludorum huius elegantiam et scaenae magnificentiam tam valde contemnere; quae huic admodum profuerunt. nam quid ego dicam populum ac volgus imperitorum ludis magno opere delectari? minus est mirandum. quamquam huic causae id satis est; sunt enim populi ac multitudinis comitia. qua re, si populo ludorum magnificentia voluptati est, non est mirandum eam L. Murenae apud populum profuisse.
作为争取执政官职位的这些助力与后盾,难道军人的善意与军队的选票在你看来是微不足道的吗?这股力量本身便凭人多势众而发挥效力,在其亲友乡党中享有信望,而且在选定执政官时,对整个罗马人民同样拥有巨大的权威。因为在执政官选举中被挑选出来的是军事统帅,而不是字句的解释者。因此,那样一番话是极具分量的:‘他曾救治过负伤的我,曾将战利品分赠于我;在他的统领下我们攻占敌营、交兵对阵;那个人强加给士兵的辛劳,从未多于他自己所承担的;他不仅英勇,而且福星高照。’你想想看,这对人们的赞誉与好感会具有多么大的分量?事实上,假若在那些选举中存在着如此深厚的宗教敬畏,以至于直到今日先行投票百人团的预兆始终发挥着决定性影响,那么在此人身上,其福运的名声与谈论发挥了作用,又有什么值得奇怪的呢?但假若你将这些最重大的事视若等闲,而将城市内部的拥护置于军队的选票之上,也请你不要如此轻蔑他所办竞技会的风雅与剧场演出的壮丽;这些对他大有裨益。因为我又何须赘述民众与未受教养的人群对演赛极其喜爱呢?这本就不足为奇。然而对本案而言这已然足够;因为选举本就属于人民与大众。因此,假若演赛的盛况能带给人民欢愉,那么它在人民中间对卢基乌斯·穆雷纳大有助益,便毫不足怪了。
sed si nosmet ipsi qui et ab delectatione communi negotiis impedimur et in ipsa occupatione delectationes alias multas habere possumus, ludis tamen oblectamur et ducimur, quid tu admirere de multitudine indocta?
但倘若连我们这些因公务而无法享受大众娱乐、且在繁忙本身中便能拥有许多其他乐趣的人,都依然会被演赛所吸引和陶醉,你又何必对无知的平民大众感到诧异呢?
- 35tamquam ex syngrapha agere cum populo
ex syngrapha 是私法与商业用语,意为“依据字据/借据”。agere cum populo 本是“向人民提呈议案/同人民交涉”的宪政常用语,但此处西塞罗借用了私法中“对某人提起诉讼(agere cum aliquo)”的双关含义,讽刺起诉方竟然把民众投票视为履行契约债务,苛求人民必须按法务官选举的名次在执政官选举中继续投票。
- 35aliud atque existimaris
aliud atque 是表示比较与对照的常规结构,意为“与……不同之事”。完成时虚拟式 existimaris 为泛指第二人称的潜在虚拟式(generic second person),表示“人们所可能预料的/你原本会以为的”。
- 38num tibi haec parva videntur adiumenta et subsidia consulatus, voluntas militum, quaeque cum per se valet multitudine, cum apud suos gratia, tum vero in consule declarando multum etiam apud universum populum Romanum auctoritatis habet, suffragatio militaris?
全句的主干疑问句为 num tibi haec parva videntur adiumenta et subsidia consulatus(这些执政官职位的助益与后盾在你看来是微不足道的吗),其中指示词 haec adiumenta et subsidia 通过 voluntas militum(士兵的善意)与 suffragatio militaris(军队的投票拥护)两个同位语展开。关系从句 quaeque... 修饰后置的名词 suffragatio militaris,并通过 cum... cum... tum vero... 形成长距离的修饰分隔(hyperbaton)。
