- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi014.humanitext-lat2:32-34
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗列举苏拉、老穆雷纳、卢库鲁斯及庞培的征战历程,详细论证了对米特拉达梯之战是何等重大且针对何其强敌的战争,并以此反驳加图的轻视,确立被告穆雷纳在此艰苦战争中立下的赫赫战功完全配得上执政官的尊严。
quo quidem in bello virtus enituit egregia M. Catonis, proavi tui; quo ille, cum esset, ut ego mihi statuo, talis qualem te esse video, numquam cum Scipione esset profectus, si cum mulierculis bellandum arbitraretur. neque vero cum P. Africano senatus egisset ut legatus fratri proficisceretur, cum ipse paulo ante Hannibale ex Italia expulso, ex Africa eiecto, Carthagine oppressa maximis periculis rem publicam liberasset, nisi illud grave bellum et vehemens putaretur. atqui si diligenter quid Mithridates potuerit et quid effecerit et qui vir fuerit consideraris, omnibus quibuscum populus Romanus bellum gessit hunc regem nimirum antepones. quem L. Sulla maximo et fortissimo exercitu, pugnax et acer et non rudis imperator, ut aliud nihil dicam, cum bello invectum totam in Asiam cum pace dimisit;1 quem L. Murena, pater huiusce, vehementissime vigilantissimeque vexatum repressum magna ex parte, non oppressum reliquit; qui rex sibi aliquot annis sumptis ad confirmandas rationes et copias belli tantum spe conatuque valuit ut se Oceanum cum Ponto, Sertori copias cum suis coniuncturum putaret.2
正是在那场战争中,你的曾祖父马尔库斯·加图卓越的武勇大放异彩;而倘若他认为那场战争是同微不足道的弱女子交战,那么,凭他当时正如我所断定的、一如我今日所见你的那般为人,是绝不可能随西庇阿一同出征的。倘若那场战争不被视作重大而激烈,元老院也绝不会央请普布利乌斯·阿非利加努斯担任其胞弟的副官出征——要知道,他本人不久前才刚把汉尼拔逐出意大利,驱出阿非利加,征服迦太基,从而使国家从最大的危机中解脱出来。然而,如果你仔细考察米特拉达梯能有何种作为、成就了何等功业、究竟是怎样一个人物,你定会将这位国王置于罗马人民与之交战过的一切人之上。卢基乌斯·苏拉这位骁勇果断且绝非不通兵法的统帅,率领着一支极其庞大而骁勇的军队——暂且不提别的——在对方携战火侵入整个亚细亚之后,仅凭媾和就任其退去;本案被告的父亲卢基乌斯·穆雷纳,以极大的烈度与警惕打击了他,使他大部受阻,却未将其彻底消灭;而这位国王自用数年时间巩固其战略与兵力,在抱负与图谋上变得如此强大,以至于自认为能够将大洋与本都、将塞托利乌斯的军队与自己的部队联合在一起。
ad quod bellum duobus consulibus ita missis ut alter Mithridatem persequeretur, alter Bithyniam tueretur, alterius res et terra et mari calamitosae vehementer et opes regis et nomen auxerunt; L. Luculli vero res tantae exstiterunt ut neque maius bellum commemorari possit neque maiore consilio et virtute gestum. nam cum totius impetus belli ad Cyzicenorum moenia constitisset eamque urbem sibi Mithridates Asiae ianuam fore putasset qua effracta et revolsa tota pateret provincia, perfecta a Lucullo haec sunt omnia ut urbs fidelissimorum sociorum defenderetur et omnes copiae regis diuturnitate obsessionis consumerentur. quid? illam pugnam navalem ad Tenedum, cum contento cursu acerrimis ducibus hostium classis Italiam spe atque animis inflata peteret, mediocri certamine et parva dimicatione commissam arbitraris? Mitto proelia, praetereo oppugnationes oppidorum; expulsus regno tandem aliquando tantum tamen consilio atque auctoritate valuit ut se rege Armeniorum adiuncto novis opibus copiisque renovarit. ac si mihi nunc de rebus gestis esset nostri exercitus imperatorisque dicendum, plurima et maxima proelia commemorare possem; sed non id agimus. hoc dico:
当向那场战争派去两位执政官,一人追击米特拉达梯,另一人防守比提尼亚时,后者在陆上海上的溃败极大地助长了国王的资财与威名;然而卢基乌斯·卢库鲁斯的功绩如此崇高,以至于既找不出更浩大的战争,也找不出凭着更卓越的智谋与武勇而进行的战争。因为当整场战争的冲击停滞在基齐库斯人的城墙前,且米特拉达梯自以为这座城市将成为他通往亚细亚的门户、只要将其破拆扯碎便能使整个行省门户大开之时,卢库鲁斯将这一切处置得如此完备,以至于最忠诚的同盟者之城得以保全,而国王的全部军队都因围城日久而消耗殆尽。更何况,当敌人的舰队在最凶悍的将领率领下全速前进,满怀希望与气焰直取意大利时,在忒涅多斯附近进行的那场海战,你以为是凭寻常的交锋和微不足道的搏杀而展开的吗?我略去各场会战,不提各处的城镇围攻;尽管最终被逐出国境,他凭借谋略与威望依然极其强大,以至于联合亚美尼亚国王,用崭新的资财与军队使自己重获新生。假若我现在必须讲述我们军队与统帅的战功,我本可历数无数极其重大的战役;但我们此刻并非以此为旨。我所说的是:
si bellum hoc, si hic hostis, si ille rex contemnendus fuisset, neque tanta cura senatus et populus Romanus suscipiendum putasset neque tot annos gessisset neque tanta gloria L. Lucullus,3 neque vero eius belli conficiendum exitum tanto studio populus Romanus ad Cn. Pompeium detulisset. cuius ex omnibus pugnis, quae sunt innumerabiles, vel acerrima mihi videtur illa quae cum rege commissa est et summa contentione pugnata. qua ex pugna cum se ille eripuisset et Bosphorum confugisset quo exercitus adire non posset, etiam in extrema fortuna et fuga nomen tamen retinuit regium. itaque ipse Pompeius regno possesso ex omnibus oris ac notis sedibus hoste pulso tamen tantum in unius anima posuit ut, cum ipse omnia quae tenuerat, adierat, sperarat, victoria possideret, tamen non ante quam illum vita expulit bellum confectum iudicarit. hunc tu hostem, Cato, contemnis quocum per tot annos tot proeliis tot imperatores bella gesserunt, cuius expulsi et eiecti vita tanti aestimata est ut morte eius nuntiata denique bellum confectum arbitrarentur? hoc igitur in bello L. Murenam legatum fortissimi animi, summi consili, maximi laboris cognitum esse defendimus, et hanc eius operam non minus ad consulatum adipiscendum quam hanc nostram forensem industriam dignitatis habuisse.
倘若这场战争、倘若这个敌人、倘若那位国王曾是微不足道、应当受到蔑视的,那么元老院和罗马人民既不会认为应当以如此深重的关切去承担它,也不会去打这么多年的仗,卢基乌斯·卢库鲁斯也不会以如此巨大的荣耀〔作战〕,罗马人民更绝不会以如此炽热的热忱将终结该战争的决断之权委任于格奈乌斯·庞培。在他那无数的全部战役中,与那位国王交锋、在极度激烈搏杀中打下的那一战,在我看来堪称最为惨烈。而当国王从该战中脱身逃往军队无法企及的博斯普鲁斯时,即便身处穷途末路与流亡之中,他依然保有着国王的名号。因此,庞培本人虽然占领了王国并将敌人从一切海岸和已知的居所驱逐出去,却仍将极大的分量系于这一人的性命之上,以至于他自己虽然凭借胜利占有了〔米特拉达梯〕曾保有、涉足、期望的一切,却依然在将其夺取性命之前不认为战争已经结束。加图啊,就是这样一个历经如此多年、如此多场会战、如此多位统帅与其交战,其被逐流亡之时的性命仍受到如此高度的估价、以至于直到其死讯传来人们才认为战事告终的敌人,你竟予以蔑视吗?因此我们为之辩护的是:在这场战争中,副官卢基乌斯·穆雷纳被公认为拥有最勇敢的气魄、最卓越的智谋、最艰辛的劳苦,而他的这番功绩在谋求执政官职位方面所具有的尊严,绝不下于我们这番法庭上的勤勉。
- 32cum bello invectum totam in Asiam cum pace dimisit
分词 invectum 与先行词 quem(米特拉达梯)一致,是带有中动含义的完成时被动分词(“侵入”)。介词短语 cum bello(“携战火”)与 cum pace(“凭和平/媾和”)形成鲜明对照,突出了国王侵略的汹涌势头与苏拉妥协撤兵之间的反差。
- 32tantum spe conatuque valuit ut se Oceanum cum Ponto, Sertori copias cum suis coniuncturum putaret
在表示结果的 ut 从句内部,嵌套着以宾格代词为主语的“宾格加不定式”结构 se ... coniuncturum [esse]。作为连接的对象,并列了两组宾格短语:Oceanum cum Ponto(大西洋与本都/黑海,即西方与东方之结合)和 Sertori copias cum suis(塞托利乌斯在西班牙的叛军与自己的军队之汇合),极力凸显了国王野心的恢宏。
- 34neque tot annos gessisset neque tanta gloria L. Lucullus
在与过去事实相反的虚拟条件句的主句(归结从句)中,前面的动词 gessisset(“本会进行[战争]”)在后半句中被承前省略:neque tanta gloria L. Lucullus [gessisset]。这种省略使得排比句式更加紧凑有力。
