- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi014.humanitext-lat2:40-44
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗论述了演赛与奥托法的大众影响,对比了穆雷纳利于仕途的民事法务官任期及行省功绩与苏尔皮基乌斯严酷的侵吞公款法庭及放弃行省的做法,并指出苏尔皮基乌斯在竞选期间热衷于筹划起诉,反而暴露了对选情的绝望并导致落选。
L. Otho, vir fortis, meus necessarius, equestri ordini restituit non solum dignitatem sed etiam voluptatem. itaque lex haec quae ad ludos pertinet est omnium gratissima, quod honestissimo ordini cum splendore fructus quoque iucunditatis est restitutus. qua re delectant homines, mihi crede, ludi, etiam illos qui dissimulant, non solum eos qui fatentur; quod ego in mea petitione sensi. nam nos quoque habuimus scaenam competitricem. quod si ego qui trinos ludos aedilis feceram tamen Antoni ludis commovebar, tibi qui casu nullos feceras nihil huius istam ipsam quam inrides argenteam scaenam adversatam putas?1
卢基乌斯·奥托是一位刚勇之士,亦是我的好友,他不仅为骑士阶层恢复了尊严,也恢复了享乐。因此,这桩关于演赛的法令最受所有人欢迎,因为对于最高尚的阶层而言,欢愉的享用连同显赫的荣耀一同得以归还。因此,请相信我,演赛确实令人们陶醉,不仅令坦承此点的人,连同掩饰此点的人也深为其所动;这在我自己竞选时便已深切体会到。因为我们也曾遭遇过剧场这一竞争对手。假若连我这个在担任市政官时举办过三次演赛的人,都尚且为安东尼乌斯的演赛所撼动,那么你这个机缘巧合之下一次演赛也未曾办过的人,难道以为他那座受到你嘲讽的银装舞台,未曾对你造成分毫妨碍吗?
sed haec sane sint paria omnia, sit par forensis opera militari, militaris suffragatio urbanae, sit idem magnificentissimos et nullos umquam fecisse ludos;2 quid? in ipsa praetura nihilne existimas inter tuam et huius sortem interfuisse? huius sors ea fuit quam omnes tui necessarii tibi optabamus, iuris dicundi; in qua gloriam conciliat magnitudo negoti, gratiam aequitatis largitio; qua in sorte sapiens praetor qualis hic fuit offensionem vitat aequabilitate decernendi, benivolentiam adiungit lenitate audiendi. egregia et ad consulatum apta provincia in qua laus aequitatis, integritatis, facilitatis ad extremum ludorum voluptate concluditur.
然而,姑且让这一切全都均等吧:让诉讼之劳与行伍之役均等,让军队的拥护与城市的选票均等,让举办过极尽宏丽的演赛与从未举办过演赛等同视之;那么在法务官职位本身中,难道你认为你的任地抽签与他的抽签毫无分别吗?他的任地抽签,恰恰是作为你亲友的我们所有人为你所期盼的,即民事司法的审理之职;在这项职务中,事务之重大博得显名,公平之施予赢得信望;在这一签位中,贤明如他的法务官通过裁决的中正避免了怨尤,藉由审听的温和聚集了好感。这是一处卓越非凡且极利于竞选执政官的管辖地,在此处,对公平、清廉与随和的赞誉,最终以演赛的欢欣圆满收束。
quid tua sors? tristis, atrox, quaestio peculatus ex altera parte lacrimarum et squaloris, ex altera plena accusatorum atque indicum; cogendi iudices inviti, retinendi contra voluntatem; scriba damnatus, ordo totus alienus; Sullana gratificatio reprehensa, multi viri fortes et prope pars civitatis offensa est; lites severe aestimatae; cui placet obliviscitur, cui dolet meminit.3 postremo tu in provinciam ire noluisti. non possum id in te reprehendere quod in me ipso et praetore et consule probavi. sed tamen L. Murenae provincia multas bonas gratias cum optima existimatione attulit. habuit proficiscens dilectum in Umbria; dedit ei facultatem res publica liberalitatis, qua usus multas sibi tribus quae municipiis Umbriae conficiuntur adiunxit. ipse autem in Gallia ut nostri homines desperatas iam pecunias exigerent aequitate diligentiaque perfecit. tu interea Romae scilicet amicis praesto fuisti; fateor; sed tamen illud cogita non nullorum amicorum studia minui solere in eos a quibus provincias contemni intellegunt.
而你的签位又如何呢?阴郁而严酷:那是惩治侵吞公款的法庭,一面充斥着泪水与丧服的哀容,另一面填满了原告与告密者;必须违背意愿强征审判人,强留他们违反其意向;一名文书被判有罪,导致整个文书阶层与之反目;苏拉时代的赏赐受到追究,冒犯了许多勇武之士和城邦几乎整整一个派系;赔偿估定严苛;获益者早已淡忘,受苦者铭记于心。最后,你甚至不愿赴行省就任。我无法在你身上责备我作为法务官和执政官时在自己身上认可过的事;然而,卢基乌斯·穆雷纳的行省任职却为他带来了许多极具助益的信望与极佳的声誉。他在出发时于翁布里亚进行了募兵;国家给予了他施展慷慨的机会,他借此将由翁布里亚诸自治市组成的许多部族拉拢到自己身边。而在高卢,他凭藉公正与勤勉,使得我们的罗马公民收回了本已绝望的债务。与此同时,你固然是在罗马为友人效劳;我承认;但请你也思量一下这一点:一旦得知何人鄙弃行省,不少友人的热情便往往会对其减退。
et quoniam ostendi, iudices, parem dignitatem ad consulatus petitionem, disparem fortunam provincialium negotiorum in Murena atque in Sulpicio fuisse, dicam iam apertius in quo meus necessarius fuerit inferior, Servius, et ea dicam vobis audientibus amisso iam tempore quae ipsi soli re integra saepe dixi. petere consulatum nescire te, Servi, persaepe tibi dixi; et in eis rebus ipsis quas te magno et forti animo et agere et dicere videbam tibi solitus sum dicere magis te fortem accusatorem mihi videri quam sapientem candidatum. primum accusandi terrores et minae quibus tu cotidie uti solebas sunt fortis viri, sed et populi opinionem a spe adipiscendi avertunt et amicorum studia debilitant. nescio quo pacto semper hoc fit — neque in uno aut altero animadversum est sed iam in pluribus — simul atque candidatus accusationem meditari visus est, ut honorem desperasse videatur.4
审判官们,既然我已经证明,穆雷纳与苏尔皮基乌斯在争取执政官职位的尊严上旗鼓相当,但在行省事务的际遇上优劣殊异,那么我此刻将更为坦率地道出,我的挚友塞尔维乌斯究竟在何处居于下风;如今时机已失,我将当着你们的面,说出在大局尚有挽回余地时我私下屡屡对他一人讲过的话。塞尔维乌斯,我曾屡次对你说,你根本不懂得如何竞选执政官;而在我所见你以宏大刚勇的气魄去行事与言说的那些事情本身中,我常对你说,在我眼中你看起来更像一个刚烈的起诉者,而非一位明智的竞选者。首先,你日常习惯运用的那些起诉威吓与恐吓,固然符合勇士的作风,但它们既将大众的看法从对当选的指望中移开,又削弱了友人们的竞选热情。不知何故,事情总是如此发生——这并非仅在一两人身上被察觉,而是在许多人身上屡试不爽——只要候选人一旦显露出谋划起诉的意图,人们便会认为他已对当选彻底绝望。
quid ergo? acceptam iniuriam persequi non placet? immo vehementer placet; sed aliud tempus est petendi, aliud persequendi. petitorem ego, praesertim consulatus, magna spe, magno animo, magnis copiis et in forum et in campum deduci volo. non placet mihi inquisitio candidati, praenuntia repulsae, non testium potius quam suffragatorum comparatio, non minae magis quam blanditiae, non denuntiatio potius quam persalutatio, praesertim cum iam hoc novo more omnes fere domos omnium concursent et ex voltu candidatorum coniecturam faciant quantum quisque animi et facultatis habere videatur.
那么又如何呢?难道蒙受不公便不该追究吗?恰恰相反,极应追究;但竞选有一时,追究另有一时。我希望一个候选人,尤其是执政官候选人,满怀巨大的希望、宏大的气魄与众多的扈从,被簇拥着步入广场和战神广场。我不喜欢候选人四处搜集罪证——那是落选的先兆;我不喜欢张罗证人胜过延揽支持者,不喜欢威胁多于逢迎,不喜欢发出法庭传票多于向选民致意,尤其是在如今这种新风气之下,几乎所有人都在各家府邸间穿梭奔走,从候选人的神色面容中揣度每个人到底拥有多少气概与实力。
- 40nihil huius istam ipsam quam inrides argenteam scaenam adversatam putas?
nihil 用作程度的副词性宾格(“绝不”、“分毫未曾”),修饰由 putas 所支配的“宾格加不定式”结构(主语为 istam ipsam... scaenam,不定式省略了 esse 即 adversatam [esse])。置于主句开头的 tibi 直接充当 adversatam 的受损与格补足语。
- 41sed haec sane sint paria omnia, sit par forensis opera militari, militaris suffragatio urbanae, sit idem magnificentissimos et nullos umquam fecisse ludos
sint... sit... sit 均为让步性质的现在时虚拟语气(“姑且让这一切都是对等的……”)。西塞罗在此采用修辞性让步,在假设层面上承认对方的主张,以便通过随后的 quid? 引出法务官签位管辖这一真正具有决定性的差异。
- 42cui placet obliviscitur, cui dolet meminit
此句为略去先行词 is 的无连词对照句式(即 is cui placet... is cui dolet...)。西塞罗以警句式的整齐对仗,刻画了诉讼当事人的心理不对称:得利满意者迅速淡忘,而受损怨恨者则铭记在心。
- 43nescio quo pacto semper hoc fit — neque in uno aut altero animadversum est sed iam in pluribus — simul atque candidatus accusationem meditari visus est, ut honorem desperasse videatur.
全句的核心骨架是 semper hoc fit... ut... videatur,其中 ut 从句是与 hoc 同位的实质性结果从句(名词性结果从句)。破折号中的插入成分以及随后的时间状语从句 simul atque... 造成了主干的严重离隔,理清 fit 与 ut videatur 的呼应关系是读解该长句的关键。
