← 西塞罗

为穆雷纳辩护

§29-31

演说术优于法学以及对军功的辩护

西塞罗论证了军功与演说术在获取官职上远优于法学实务,引诗说明战时法律归于无用,并开始反驳加图对东方战事的贬低。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§29

​quapropter non solum illa gloria militaris vestris formulis atque actionibus anteponenda est verum etiam dicendi consuetudo longe et multum isti vestrae exercitationi ad honorem antecellit. itaque mihi videntur plerique initio multo hoc maluisse, post, cum id adsequi non potuissent, istuc potissimum sunt delapsi. Vt aiunt in Graecis artificibus eos auloedos esse qui citharoedi fieri non potuerint, sic nos videmus, qui oratores evadere non potuerint, eos ad iuris studium devenire. Magnus dicendi labor, magna res, magna dignitas, summa autem gratia. etenim a vobis salubritas quaedam, ab eis qui dicunt salus ipsa petitur. deinde vestra responsa atque decreta et evertuntur saepe dicendo et sine defensione orationis firma esse non possunt. in qua si satis profecissem, parcius de eius laude dicerem; nunc nihil de me dico, sed de eis qui in dicendo magni sunt aut fuerunt.

因此,不仅那种军旅荣耀应当被置于你们的诉讼程式与诉讼行为之上,而且演说的操练在获取公职方面也远远且极大程度地超越你们的那种专门实务。由此在我看来,大多数人起初都更青睐于演说,后来当他们无法企及这一目标时,才最终滑落到了你们那一行业中。正如人们在谈及希腊艺人时所说的那样,那些做不成里拉琴歌手的人便去做了笛手;同样,我们看到那些无法成为演说家的人,便转而投身于法学的研习。演说的劳作是巨大的,其事业是崇高的,其尊严是巨大的,而其人望则是无与伦比的。因为人们向你们求取的不过是某种健康的维护,而向那些发表演说的人求取的则是真正的救赎。再者,你们的法律解答与判决常常被演说所推翻,若无演说的辩护,便无法保持牢固。倘若我在这门技艺上造诣足够深厚,我对它的赞美本会更为克制;而此刻我所谈论的并非我自己,而是那些在演说中居于伟大地位的现在或过去的人们。

§30

​duae sint artes igitur quae possint locare homines in amplissimo gradu dignitatis, una imperatoris, altera oratoris boni. ab hoc enim pacis ornamenta retinentur, ab illo belli pericula repelluntur.1 ceterae tamen virtutes ipsae per se multum valent, iustitia, fides, pudor, temperantia; quibus te, Servi, excellere omnes intellegunt. sed nunc de studiis ad honorem appositis, non de insita cuiusque virtute disputo. omnia ista nobis studia de manibus excutiuntur, simul atque aliqui motus novus bellicum canere coepit. etenim, ut ait ingeniosus poeta et auctor valde bonus, 'proeliis promulgatis pellitur e medio' non solum ista vestra verbosa simulatio prudentiae sed etiam ipsa illa domina rerum, 'sapientia; vi geritur res, spernitur orator' non solum odiosus in dicendo ac loquax verum etiam 'bonus; horridus miles amatur,' vestrum vero studium totum iacet. 'non ex iure manum consertum, sed mage ferro' inquit 'rem repetunt.' quod si ita est, cedat, opinor, Sulpici, forum castris, otium militiae, stilus gladio, umbra soli; sit denique in civitate ea prima res propter quam ipsa est civitas omnium princeps.

因此,不妨说有两门技艺能够将人们置于最高尊严的阶梯之上:其一是统帅之术,其二则是优秀演说家之术。因为凭着后者,和平的仪典与秩序得以保全;凭着前者,战争的危险得以驱除。然而,其余的美德本身也具有极大的价值:正义、忠义、知耻、节制;塞尔维乌斯啊,所有人都知道你在这些方面出类拔萃。但我现在探讨的是致力于赢取名誉公职的专门行业,而非每个人天生的美德。只要任何新的动乱一开始吹响进军号角,我们手中所有那些研习活动都会被彻底击落。因为正如一位才华横溢的诗人、极其卓越的作家所言,“战事一旦宣告,便从众人之中被驱逐的”,不仅是你们那种冗长多言的所谓智慧的伪装,甚至还有那万事的女主人——“智慧本身;事物凭暴力而行,演说家被鄙弃”——不仅指演说中令人生厌且饶舌之人,甚至连“优秀之人亦受鄙弃;粗野的士兵受人爱戴”,而你们的整套研习则彻底搁置。“并非依法律交手争权,而是宁以刀剑,”他说,“索要财物。”果真如此的话,我认为,苏尔皮基乌斯啊,广场就应当退让于军营,闲适退让于军务,铁笔退让于利剑,林荫退让于烈日;总而言之,应当把使城邦自身成为万邦之首的那项事业,奉为城邦内部的首要之事。

§31

​verum haec Cato nimium nos nostris verbis magna facere demonstrat et oblitos esse bellum illud omne Mithridaticum cum mulierculis esse gestum. quod ego longe secus existimo, iudices; deque eo pauca disseram; neque enim causa in hoc continetur. nam si omnia bella quae cum Graecis gessimus contemnenda sunt, derideatur de rege Pyrrho triumphus M'. Curi, de Philippo T. Flaminini, de Aetolis M. Fulvi, de rege Perse L. Pauli, de Pseudophilippo Q. Metelli, de Corinthiis L. Mummi. sin haec bella gravissima victoriaeque eorum bellorum gratissimae fuerunt, cur Asiaticae nationes atque ille a te hostis contemnitur? atqui ex veterum rerum monumentis vel maximum bellum populum Romanum cum Antiocho gessisse video; cuius belli victor L. Scipio aequa parta cum P. fratre gloria, quam laudem ille Africa oppressa cognomine ipso prae se ferebat, eandem hic sibi ex Asiae nomine adsumpsit.2

然而,加图指责我们用言辞过分夸大了这些事情,并且指责我们忘记了整场米特拉达梯战争不过是针对一帮弱女子而进行的。审判官诸君,我的看法却截然相反;我将就此略加论述,因为本案的焦点并不在此。因为倘若我们与希腊人进行的所有战争都应当受到蔑视,那么马尼乌斯·库里乌斯战胜皮洛士国王的凯旋式,提图斯·弗拉米尼努斯战胜腓力的凯旋式,马尔库斯·富尔维乌斯战胜埃托利亚人的凯旋式,卢基乌斯·保卢斯战胜珀尔修斯国王的凯旋式,昆图斯·梅特卢斯战胜伪腓力的凯旋式,卢基乌斯·穆姆米乌斯战胜科林斯人的凯旋式,就都应当受到嘲弄了。可是,如果这些战争曾是极其重大、且这些战争的胜利曾是极其令人欢欣的,为何亚细亚各民族以及那位敌人如今却被你所轻视呢?然而从古代事件的历史记载中我看到,罗马人民曾与安条克进行了一场堪称最为浩大的战争;那场战争的胜利者卢基乌斯·西庇阿与他的兄长普布利乌斯平分秋色地赢得了荣耀,正如后者在征服阿非利加之后凭着那称号本身彰显了这一赞誉,前者也从亚细亚的名号中为自己取得了同样的声名。

语法注2 条
  1. 30ab hoc enim pacis ornamenta retinentur, ab illo belli pericula repelluntur

    此处是指示代名词对紧接在前的两者(imperator 与 orator bonus)的回指照应。依照古典拉丁语的标准用法,hic(此处为夺格 ab hoc)指代在语境中更近的后者(orator bonus),而 ille(ab illo)则指代更远的前者(imperator)。

  2. 31cuius belli victor L. Scipio aequa parta cum P. fratre gloria, quam laudem ille Africa oppressa cognomine ipso prae se ferebat, eandem hic sibi ex Asiae nomine adsumpsit

    该句为关系从句先置并内包先行词的复杂结构(quam laudem... eandem [laudem]...)。关系从句中的 Africa oppressa 为夺格名词加被动分词(独立夺格/原因夺格),表示“在征服阿非利加之后/通过征服阿非利加”。主句的主语为 L. Scipio,带有独立夺格 aequa parta... gloria,并由宾格 eandem(承接 laudem)充当谓语动词 adsumpsit 的直接宾语。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi014.humanitext-lat2:29-31