← 西塞罗

为穆雷纳辩护

§26-28

民事诉讼的形式主义嘲讽与市民法的浅薄

西塞罗列举具体事例,辛辣地讽刺了法学家在民事诉讼中繁琐荒谬的形式主义与钻法律空子的行径,并论证市民法知识既无执政官应有的威望也乏民意支持,不过是任何人在三天内即可掌握的肤浅技巧。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§26

​cum hoc fieri bellissime posset: 'fundus Sabinus meus est.' 'immo meus,' deinde iudicium, noluerunt. 'Fvndvs' inquit ' "qui est in agro qui sabinus vocatur." ' satis verbose; cedo quid postea? ' "eum ego ex iure Quiritium meum esse aio." ' quid tum? ' "inde ibi ego te ex iure manum consertum voco.1" ' quid huic tam loquaciter litigioso responderet ille unde petebatur2 non habebat. transit idem iuris consultus tibicinis Latini modo. ' "Vnde tu me" ' inquit ' "ex iure manum consertum vocasti, inde ibi ego te revoco." ' praetor interea ne pulchrum se ac beatum putaret atque aliquid ipse sua sponte loqueretur, ei quoque carmen compositum est cum ceteris rebus absurdum tum vero in illo: ' "Suis utrisque superstitibus praesentibus istam viam dico; ite viam." ' praesto aderat sapiens ille qui inire viam doceret. ' "redite viam." ' eodem duce redibant. haec iam tum apud illos barbatos ridicula, credo, videbantur, homines, cum recte atque in loco constitissent, iuberi abire ut, unde abissent, eodem statim redirent. isdem ineptiis fucata sunt illa omnia: ' "Quando te in iure conspicio" ' et haec: ' "anne tu dicas qua ex causa vindicaveris?" ' quae dum erant occulta, necessario ab eis qui ea tenebant petebantur; postea vero pervolgata atque in manibus iactata et excussa, inanissima prudentiae reperta sunt, fraudis autem et stultitiae plenissima.

尽管这件事原本可以极为简捷地办成——“那处萨比尼庄园是我的。”“不,是我的”,然后进入审判——他们却不肯如此。“那处庄园,”他说,“位于被称为萨比尼的土地上。”够啰唆的了;请问接下来呢?“我依奎里梯斯法声称其属于我。”然后又如何?“据此于彼,我依法律召唤你交手争权。”面对这位如此饶舌好讼的对手,被要求返还财产的那一方根本不知该如何作答。此时,同一位法学家便像拉丁笛手那般穿梭移步。“你从何处依据法律召唤我交手争权,”他说,“我便据此于彼召回你。”其间,法务官为了不自命不凡、自鸣得意,也不凭自己的心意说出任何话来,人们也为他编造了一套定式言辞,此言辞不仅在其余各处荒唐可笑,在这一句中尤甚:“双方各自的证人到场的情况下,我指明那条道路;去走那条路吧。”那位智者随时在场,指点他们如何走上那条路。“原路返回吧。”在同一位向导的引领下,他们又走了回来。我相信,早在那些留着胡须的先祖时代,这些行径就已经显得荒谬透顶了:人们分明已经端正且就位站定,却被命令走开,以便又立即折返回他们离开的原处。所有那些程序都被同样的愚蠢言辞所粉饰:“当我在法庭上见到你时”,以及这句:“你是否愿意陈述你是基于何种原因而提出权利主张的?”当这些程序尚属秘而不宣时,人们不得不向掌握它们的人请教;然而后来,一旦公之于众,在众人手中翻弄和审视,它们便被发现毫无真知灼见,反而充斥着欺瞒与愚蠢。

§27

​nam, cum permulta praeclare legibus essent constituta, ea iure consultorum ingeniis pleraque corrupta ac depravata sunt. mulieres omnis propter infirmitatem consili maiores in tutorum potestate esse voluerunt; hi invenerunt genera tutorum quae potestate mulierum continerentur. sacra interire illi noluerunt; horum ingenio senes ad coemptiones faciendas interimendorum sacrorum causa reperti sunt. in omni denique iure civili aequitatem reliquerunt, verba ipsa tenuerunt, ut, quia in alicuius libris exempli causa id nomen invenerant, putarunt omnis mulieres quae coemptionem facerent 'Gaias' vocari. iam illud mihi quidem mirum videri solet, tot homines, tam ingeniosos, post tot annos etiam nunc statuere non potuisse utrum 'diem tertium' an 'perendinum,' 'iudicem' an 'arbitrum,' 'rem' an 'litem' dici oporteret.

因为,尽管法律曾经确立了极多卓越的规章,其中绝大部分都被法学家的奇技淫巧所败坏和扭曲了。先祖们因妇女判断力薄弱而要求所有妇女都受监护人支配;这批人却发明了受妇女支配的监护人种类。先祖们不希望家族祭祀断绝;由于这批人的巧思,竟找来一些风烛残年的老人进行买卖婚,以此来废止祭祀。总之,在全部市民法中,他们抛弃了公平,死守字句本身,以至于仅仅因为在某人的书里发现了作为范例的名字,他们便认为所有缔结买卖婚的妇女都被称为“盖娅”。而且,我向来感到不可思议的是,这么多聪明绝顶的人,历经这么多年,至今仍无法确定究竟应当说“第三天”还是“后天”,“审判员”还是“仲裁人”,“案件标的”还是“诉讼”。

§28

​itaque, ut dixi, dignitas in ista scientia consularis numquam fuit, quae tota ex rebus fictis commenticiisque constaret, gratiae vero multo etiam minus. quod enim omnibus patet et aeque promptum est mihi et adversario meo, id esse gratum nullo pacto potest. itaque non modo benefici conlocandi spem sed etiam illud quod aliquamdiu fuit ' "licet consulere?" ' iam perdidistis. sapiens existimari nemo potest in ea prudentia quae neque extra Romam usquam neque Romae rebus prolatis3 quicquam valet. peritus ideo haberi nemo potest quod in eo quod sciunt omnes nullo modo possunt inter se discrepare. difficilis autem res ideo non putatur quod et perpaucis et minime obscuris litteris continetur. itaque si mihi, homini vehementer occupato, stomachum moveritis, triduo me iuris consultum esse profitebor. etenim quae de scripto aguntur, scripta sunt omnia, neque tamen quicquam tam anguste scriptum est quo ego non possim ' "Qua de re agitur" ' addere;4 quae consuluntur autem, minimo periculo respondentur. si id quod oportet responderis, idem videare respondisse quod Servius; sin aliter, etiam controversum ius nosse et tractare videare.

因此,正如我所言,在那门完全由虚构和杜撰构成的学问中,从未存在过配得上执政官的尊严,至于人望则更是微乎其微。因为凡是向所有人公开、且对我与我的对手同样唾手可得的东西,无论如何都不可能赢得感激。因此,你们不仅失去了施恩于人的希望,甚至连曾经存在一时的那句“可以咨询吗?”也已彻底丧失了。在这样一种既在罗马之外毫无用处、又在罗马休庭期间一文不值的专门知识中,没有人能被视为智者。之所以没有人能被看作行家,是因为对于大家都知道的事情,人们绝不可能彼此产生分歧。而且这件事之所以不被认为困难,是因为它仅包含在极少且绝非晦涩的文字之中。所以,如果你们惹恼了我这个事务极其繁忙的人,我将在三天之内声明自己也是法学家。因为凡是依文书进行的程序,全都有据可查,却也没有任何文书写得如此狭隘以至于我不能加上一句“关于系争事项”;至于接受咨询的事项,回答起来风险极小。如果你回答得合乎常理,你便显得给出了与塞尔维乌斯相同的答复;如果回答得与众不同,你便显得连有争议的法律也精通且能处理。

语法注4 条
  1. 26ex iure manum consertum voco

    句中的 manum consertum 是表示目的的向格目的分词(supine in -um),依附于 voco,意为“依法律召唤你前去交手(正式主张财产权的实地对抗)”。这是古代诉讼中的程式化古语。

  2. 26unde petebatur

    带有无人称被动态的从句 unde petebatur(字面为“从中被请求标的之人”)是罗马法上的固定术语,指代物权诉讼中的被告(即被要求返还财产的一方)。

  3. 28rebus prolatis

    短语 res proferre 是罗马公法术语,指延期或休止一切法庭和司法公务;此处 rebus prolatis 为夺格独立结构(或时间夺格),意为“当法庭休会(司法公务延期)时”。

  4. 28quo ego non possim 'Qua de re agitur' addere

    这里的 quo 相当于 ut eo,引出一个与前面的 tam anguste(如此狭隘)相呼应的结果从句,意为“以至于我不能在其中添加……”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi014.humanitext-lat2:26-28