- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi014.humanitext-lat2:22-25
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗将法学与军事、演说术的价值进行对比,指出市民法只是一种拘泥形式的琐碎技艺,无助于赢得执政官职位;唯有军功与雄辩才能真正保卫国家,并赢得最高的尊严与民众的拥戴。
sed ut hoc omisso ad studiorum atque artium contentionem revertamur, qui potest dubitari quin1 ad consulatum adipiscendum multo plus adferat dignitatis rei militaris quam iuris civilis gloria? vigilas tu de nocte ut tuis consultoribus respondeas, ille ut eo quo intendit mature cum exercitu perveniat; te gallorum, illum bucinarum cantus exsuscitat; tu actionem instituis, ille aciem instruit; tu caves ne tui consultores, ille ne urbes aut castra capiantur; ille tenet et scit ut hostium copiae, tu ut aquae pluviae arceantur;2 ille exercitatus est in propagandis finibus, tuque in regendis. ac nimirum — dicendum est enim quod sentio — rei militaris virtus praestat ceteris omnibus. haec nomen populo Romano, haec huic urbi aeternam gloriam peperit, haec orbem terrarum parere huic imperio coegit; omnes urbanae res, omnia haec nostra praeclara studia et haec forensis laus et industria latet in tutela ac praesidio bellicae virtutis. simul atque increpuit suspicio tumultus, artes ilico nostrae conticiscunt.
但是,放下这点以让我们回到志向与技艺的比较上来,又有谁能怀疑,在谋求执政官职位上,军事的荣耀比市民法的光彩能带来多得多的威望呢?你夜半起身是为了解答咨询者,他起身是为了率领军队适时抵达目的地;唤醒你的是公鸡的鸣啼,唤醒他的是号角的吹鸣;你制定诉讼程序,他排布战斗阵列;你防范让你的咨询者受损,他防范让城镇或营地被占领;他精通并通晓如何击退敌军,你精通如何阻挡雨水;他擅长开拓疆土,而你擅长划定界线。确实——因为我必须说出我的真实感受——军事的德行压倒其他一切。正是它为罗马人民赢得了威名,为这座城市赢得了永恒的光荣,正是它迫使整个世界服从这个帝国的统治;城内的一切事务、我们所有这些显赫的学业、这法庭上的赞誉与勤勉,全都隐蔽在战阵德行的护庇与保卫之下。一旦暴乱的嫌疑之声骤起,我们的技艺立刻归于沉寂。
et quoniam mihi videris istam scientiam iuris tamquam filiolam osculari tuam, non patiar te in tanto errore versari ut istud nescio quid quod tanto opere didicisti praeclarum aliquid esse arbitrere. Aliis ego te virtutibus, continentiae, gravitatis, iustitiae, fidei, ceteris omnibus, consulatu et omni honore semper dignissimum iudicavi; quod quidem ius civile didicisti, non dicam operam perdidisti, sed illud dicam, nullam esse in ista disciplina munitam ad consulatum viam. omnes enim artes, quae nobis populi Romani studia concilient, et admirabilem dignitatem et pergratam utilitatem debent habere.
既然在我看来你似乎把那门法律知识当作自己的亲生女儿一般亲吻,我便不能任由你沉溺于如此巨大的谬误之中,以至于认为你费尽心血学到的那点微不足道的东西竟是某种了不起的事业。论及你其他的德行——克制、庄重、正义、忠信以及所有其他美德——我向来认为你最配得上执政官职位和一切荣名;至于你研习了市民法,我并不说你白费了力气,但我必须说:在那门学问中,绝没有通往执政官职位的康庄大道。因为一切能为我们赢得罗马人民支持的技艺,都必须同时具备令人赞叹的威望与大受欢迎的效用。
summa dignitas est in eis qui militari laude antecellunt; omnia enim quae sunt in imperio et in statu civitatis ab his defendi et firmari putantur; summa etiam utilitas, si quidem eorum consilio et periculo cum re publica tum etiam nostris rebus perfrui possumus. gravis etiam illa est et plena dignitatis dicendi facultas quae saepe valuit in consule deligendo, posse consilio atque oratione et senatus et populi et eorum qui res iudicant mentis permovere. quaeritur consul qui dicendo non numquam comprimat tribunicios furores, qui concitatum populum flectat, qui largitioni resistat. non mirum, si ob hanc facultatem homines saepe etiam non nobiles consulatum consecuti sunt, praesertim cum haec eadem res plurimas gratias, firmissimas amicitias, maxima studia pariat. quorum in isto vestro artificio, Sulpici, nihil est.
最高的尊严存在于那些在军事赞誉上出类拔萃的人身上;因为帝国内部以及国家体制中的一切,都被认为是由他们所捍卫和稳固的;最高的效用也同样存在,若凭借他们的谋略与冒险,我们不仅能安享共和国,更能安享我们自己的家业。同样厚重且充满尊严的是那种演说才能,它在推选执政官时往往发挥着重要作用:能够凭借谋略与口才打动元老院、民众以及司法裁判者的心智。人们所寻求的执政官,是能够不时通过演说压制保民官的狂躁、扭转骚动民众的心意、抵制贿赂的人。不足为奇的是,由于这种才能,往往连非贵族出身的人也获得了执政官职位,尤其是这种才能本身还能带来最多的拥戴、最牢固的友谊和最大的狂热支持。然而,苏尔皮基乌斯啊,在你们那门手艺中,这一切全都不存在。
primum dignitas in tam tenui scientia non potest esse; res enim sunt parvae, prope in singulis litteris atque interpunctionibus verborum occupatae. deinde, etiam si quid apud maiores nostros fuit in isto studio admirationis, id enuntiatis vestris mysteriis totum est contemptum et abiectum. posset agi lege necne pauci quondam sciebant; fastos enim volgo non habebant. erant in magna potentia qui consulebantur; a quibus etiam dies tamquam a Chaldaeis petebatur. inventus est scriba quidam, Cn. Flavius, qui cornicum oculos confixerit3 et singulis diebus ediscendis fastos populo proposuerit et ab ipsis his cautis iuris consultis eorum sapientiam compilarit. itaque irati illi, quod sunt veriti ne dierum ratione pervolgata et cognita sine sua opera lege agi posset, verba quaedam composuerunt ut omnibus in rebus ipsi interessent.
首先,在如此微不足道的学问中不可能存在尊严;因为所处理的都是琐碎之事,几乎完全耗费在单个字母和字词句读之中。其次,纵使我们的祖先对那门学业曾有过某种敬佩,随着你们的秘仪被公之于众,它如今已完全遭人鄙弃与废黜。从前,很少有人知晓是否可以依法起诉,因为平民通常没有历书。接受咨询的人掌握着大权;人们连日期都要向他们求问,犹如向迦勒底人求问一般。后来出现了一位书吏,名叫格奈乌斯·弗拉维乌斯,他智胜了那些狡黠之人,公布了历书让民众熟记各个日期,并从这些精明谨慎的法学家手中窃取了他们的智慧。于是,那些人勃然大怒,唯恐日期的推算公之于众为人所知后,无需他们的协助人们便能依法诉讼,便杜撰出某些刻板言辞,以使他们在一切诉讼事务中都必须亲自在场。
- 22qui potest dubitari quin
qui 是代词 quis/qui 的古夺格副词形式,意为“如何”、“怎能”(quomodo)。它与非人称被动动词 potest dubitari 连用构成修辞反问,后接引出虚拟语气现在时 adferat 的 quin 从句,意为“怎能怀疑……呢”。
- 22hostium copiae, tu ut aquae pluviae arceantur
两个 ut 从句分别隶属于 ille tenet et scit 以及后半句省略的 tu [tenes et scis]。aquae pluviae arceantur 戏仿了罗马法中著名的“防阻雨水之诉”(actio aquae pluviae arcendae),通过同一个动词 arceo(阻挡/抵御),将军事统帅“抵御敌军”与法学家“阻挡雨水”进行讽刺性对仗。
- 25cornicum oculos confixerit
字面意为“刺穿了乌鸦的眼睛”。这是一句拉丁成语,因为乌鸦被认为极其警觉,故该成语比喻“智胜最精明戒备之人”或“使行家防不胜防”。此处指格奈乌斯·弗拉维乌斯公布秘传历书,彻底战胜了那些戒备森严的贵族法学家。
