- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi014.humanitext-lat2:17-21
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗重申自己的当选打破了贵族对执政官职位的垄断并终结了关于出身的争论,转而对比苏尔皮基乌斯在罗马的法律民政勤务与穆雷纳在东方建立的显赫军功。
quamquam ego iam putabam, iudices, multis viris fortibus ne ignobilitas generis obiceretur meo labore esse perfectum, qui non modo Curiis, Catonibus, Pompeiis, antiquis illis fortissimis viris, novis hominibus, sed his recentibus, Mariis et Didiis et Caeliis, commemorandis id agebam.1 cum vero ego tanto intervallo claustra ista nobilitatis refregissem, ut aditus ad consulatum posthac, sicut apud maiores nostros fuit, non magis nobilitati quam virtuti pateret, non arbitrabar, cum ex familia vetere et inlustri consul designatus ab equitis Romani filio consule defenderetur, de generis novitate accusatores esse dicturos. etenim mihi ipsi accidit ut cum duobus patriciis, altero improbissimo atque audacissimo, altero modestissimo atque optimo viro, peterem; superavi tamen dignitate Catilinam, gratia Galbam. quod si id crimen homini novo esse deberet, profecto mihi neque inimici neque invidi defuissent.
然而,审判官们,我原以为由于我的辛劳,已经使得出身卑微不再被用来指责许多英勇之士;我不仅通过提及古昔那些最英勇之士、新人如库里乌斯家族、加图家族、庞培家族,而且通过提及近代的马略家族、迪迪乌斯家族和凯利乌斯家族,以此为己任。但是,既然我在相隔如此久远之后打破了贵族的门阀防线,使得今后通往执政官职位的道路如同在我们祖先时代那样,对德行敞开的程度不亚于对贵族门第敞开的程度,我就不曾料到,当一位出身古老显赫世家的当选执政官由一位身为罗马骑士之子的执政官辩护时,原告们竟然还会拿家世的新人身份做文章。实际上,我本人就曾碰上与两位贵族一同谋求职位的境遇:一人极其邪恶大胆,另一人极其谦逊善良;然而我在威望上胜过了喀提林,在拥戴上胜过了加尔巴。如果这本该是对新人的指控,那么毫无疑问,我本绝不会缺少敌人和嫉妒者。
omittamus igitur de genere dicere cuius est magna in utroque dignitas; videamus cetera. 'quaesturam una petiit et sum ego factus prior.' non est respondendum ad omnia. neque enim vestrum quemquam fugit, cum multi pares dignitate fiant, unus autem primum solus possit obtinere, non eundem esse ordinem dignitatis et renuntiationis, propterea quod renuntiatio gradus habeat, dignitas autem sit persaepe eadem omnium. sed quaestura utriusque prope modum pari momento sortis fuit. habuit hic lege Titia provinciam tacitam et quietam, tu illam cui, cum quaestores sortiuntur, etiam adclamari solet,2 Ostiensem, non tam gratiosam et inlustrem quam negotiosam et molestam. consedit utriusque nomen in quaestura. nullum enim vobis sors campum dedit in quo excurrere virtus cognoscique posset.
因此,让我们别再谈论门第吧,双方在这方面的尊严都十分崇高;让我们看看其余的事项。「他同我一起谋求财务官职位,而我先于他被宣布当选。」并非所有事情都必须回答。因为你们谁都不难明白,当许多人在尊严上平起平坐,却唯有一人能居于首位时,尊严的位序与宣布当选的位序并非一致,因为宣布当选有先后等级,而众人的尊严却往往完全相同。但两人的财务官任职在抽签的重要性上几乎相等。此人根据蒂提乌斯法获得了一个安宁平稳的行省;你则抽到了那个在财务官抽签时甚至惯常引起一片嘘声的奥斯提亚管区——它与其说是声望崇高、引人瞩目,不如说是事务繁冗、令人厌烦。两人的名声都在财务官任上沉寂无闻。因为命运之签根本没有赐予你们一个德行能够驰骋显扬的领域。
reliqui temporis spatium in contentionem vocatur. ab utroque dissimillima ratione tractatum est. Servius hic nobiscum hanc urbanam militiam respondendi, scribendi, cavendi plenam sollicitudinis ac stomachi secutus est; ius civile didicit, multum vigilavit, laboravit, praesto multis fuit, multorum stultitiam perpessus est, adrogantiam pertulit, difficultatem exsorbuit; vixit ad aliorum arbitrium, non ad suum. Magna laus et grata hominibus unum hominem elaborare in ea scientia quae sit multis profutura.
其余的时间跨度被提到了比较之中。两人以截然不同的方式度过了这一时期。这里的塞尔维乌斯与我们一道,从事了这项充满焦虑与恼火的、负责解答、文书、防范的民事勤务;他研习市民法,频繁熬夜,辛勤操劳,随时为众人效劳,忍受了许多人的愚昧,承担了傲慢,吞咽了刁难;他依照他人的意愿生活,而非依照自己的意愿。一个人在能够造福众人的学识中刻苦钻研,这是崇高的赞誉,也深得人心。
quid Murena interea? fortissimo et sapientissimo viro, summo imperatori legatus, L. Lucullo, fuit; qua in legatione duxit exercitum, signa contulit, manum conseruit, magnas copias hostium fudit, urbis partim vi, partim obsidione cepit, Asiam istam refertam et eandem delicatam sic obiit ut in ea neque avaritiae neque luxuriae vestigium reliquerit, maximo in bello sic est versatus ut hic multas res et magnas sine imperatore gesserit, nullam sine hoc imperator. atque haec quamquam praesente L. Lucullo loquor, tamen ne ab ipso propter periculum nostrum concessam videamur habere licentiam fingendi, publicis litteris testata sunt omnia, quibus L. Lucullus tantum laudis impertiit quantum neque ambitiosus imperator neque invidus tribuere alteri in communicanda gloria debuit.
与此同时穆雷纳在做什么呢?他作为副将辅佐了一位最英勇、最智慧的杰出统帅卢基乌斯·卢库鲁斯;在这项副将职务中,他率领军队,交锋对阵,短兵相接,击溃了敌人大军,一部分以武力、一部分以围困攻克了城镇;他视察并经略了那个堆满财富同时又享乐靡费的亚细亚,以至于在其中既没有留下贪婪的痕迹,也没有留下放荡的痕迹;他在极大规模的战争中如此历练,以至于他在没有统帅在场的情况下成就了许多伟业,而统帅离开了他则一事无成。尽管这些话我是在卢基乌斯·卢库鲁斯当面陈述的,但为了不让我们显得因为我们面临的危险而从他那里获得了虚构事实的特权,一切都由官方文书作证;卢基乌斯·卢库鲁斯在文书中给予了那么多赞美,正是一位既不野心勃勃也不嫉贤妒能的统帅在分享荣耀时理应给予另一人的。
summa in utroque est honestas, summa dignitas; quam ego, si mihi per Servium liceat, pari atque eadem in laude ponam. sed non licet; agitat rem militarem, insectatur totam hanc legationem, adsiduitatis et operarum harum cotidianarum putat esse consulatum. 'apud exercitum mihi fueris3' inquit; 'tot annos forum non attigeris; afueris tam diu et, cum longo intervallo veneris, cum his qui in foro habitarint de dignitate contendas?' primum ista nostra adsiduitas, Servi, nescis quantum interdum adferat hominibus fastidi, quantum satietatis. mihi quidem vehementer expediit positam in oculis esse gratiam; sed tamen ego mei satietatem magno meo labore superavi et tu item fortasse; verum tamen utrique nostrum desiderium nihil obfuisset.
两人都有着最高的尊严,最高的威望;如果塞尔维乌斯允许我,我愿将他们置于同等且毫无差别的赞颂之中。但这并不被允许;他抨击军事,责难整段副将经历,认为执政官职位属于长期的在场与这些日常的勤务。「你在我看来一直呆在军队里,」他说,「这么多年不沾法庭;你离开了这么久,相隔漫长的时间回来,竟要与那些长年居住在法庭上的人争夺尊严吗?」首先,塞尔维乌斯,你不知道我们这种长期的在场有时会给人们带来多大的反感,多大的厌烦。对我而言,这种置于众人眼前的声望确实极其有利;然而我依然凭借我巨大的劳苦克服了人们对我的厌倦,你或许同样如此;不过,〔对我们的〕思念对我们两人也本不会有任何妨碍。
- 17id agebam
成语性动词搭配 id agere(以此为目标、致力于某事)的未完成过去时,指代前文由 ne 引出的名词性从句 ne ignobilitas generis obiceretur ... esse perfectum。随后的 commemorandis 是表示方式手段的夺格动形容词结构。
- 18adclamari solet
无人称被动结构。虽然 adclamare 通常意为喝彩欢呼,但此处在抽到掌管粮食供应且繁难吃力的奥斯提亚管区这一语境下,表示发出嘘声、抗议或同情的叹息。
- 21apud exercitum mihi fueris
用于引述假想对手反驳的让步虚拟式(fueris),其中的 mihi 是伦理与格(dativus ethicus),常见于口语对话与辩说中,用以表达说话者的主观关切或抱怨语气。
