← 西塞罗

为穆雷纳辩护

§13-16

驳斥起舞诽谤与两候选人家世对比

西塞罗指出指控缺乏恶德的前提事实,驳斥了加图将穆雷纳称为“舞徒”的污蔑,从而结束了对穆雷纳私生活的辩护;随后转入第二部分关于威望地位的比较,将苏尔皮基乌斯的古老贵族世系与穆雷纳出过多位裁判官的显赫平民家族相对比,论证二人地位与德行的对等。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§13

​saltatorem appellat L. Murenam Cato. maledictum est, si vere obicitur, vehementis accusatoris, sin falso, maledici conviciatoris. qua re cum ista sis auctoritate, non debes, M. Cato, adripere maledictum ex trivio aut ex scurrarum aliquo convicio neque temere consulem populi Romani saltatorem vocare, sed circumspicere quibus praeterea vitiis adfectum esse necesse sit eum cui vere istud obici possit. nemo enim fere saltat sobrius, nisi forte insanit, neque in solitudine neque in convivio moderato atque honesto. tempestivi convivi, amoeni loci, multarum deliciarum comes est extrema saltatio. tu mihi adripis hoc1 quod necesse est omnium vitiorum esse postremum, relinquis illa quibus remotis hoc vitium omnino esse non potest? nullum turpe convivium, non amor, non comissatio, non libido, non sumptus ostenditur, et, cum ea non reperiantur quae voluptatis nomen habent quamquam vitiosa sunt, in quo ipsam luxuriam reperire non potes, in eo te umbram luxuriae reperturum putas?

加图称卢基乌斯·穆雷纳为舞徒。如果这指责属实,那是一个激烈告发者的非难;但如果虚假,那就是一个恶毒咒骂者的污蔑。因此,既然你享有如此崇高的声望,马尔库斯·加图,你就不该从十字街头或小丑的某种谩骂中抓取诽谤,也不该轻率地把罗马人民的执政官称为舞徒,而应当审视,凡是能被名实相符地施以此种指责的人,必然还沾染了哪些恶德。因为几乎无人会在清醒时起舞,除非碰巧发了疯,无论是在独处时,还是在适度而端庄的宴席上。过早开场而旷日持久的宴会、宜人的处所、繁多的享乐,这些的最终伴随物才是跳舞。你对我抓住这必然是诸般恶德中处于末尾的一项,却丢下了那些若被排除则此恶德全然不可能存在的前提吗?没有指出任何可耻的宴席,没有私情,没有纵饮狂欢,没有淫欲,没有挥霍;既然连那些虽属恶行却冠以享乐之名的事物都找不到,难道你认为在那个你找不到奢靡本身的人身上,竟能找到奢靡的阴影吗?

§14

​nihil igitur in vitam L. Murenae dici potest, nihil, inquam, omnino, iudices. sic a me consul designatus defenditur ut eius nulla fraus, nulla avaritia, nulla perfidia, nulla crudelitas, nullum petulans dictum in vita proferatur. bene habet; iacta sunt fundamenta defensionis. nondum enim nostris laudibus, quibus utar postea, sed prope inimicorum confessione virum bonum atque integrum hominem defendimus. quo constituto facilior est mihi aditus ad contentionem dignitatis, quae pars altera fuit accusationis.

因此,审判官们,关于卢基乌斯·穆雷纳的一生,无可指责,我说,完全无可指责。当选执政官由我如此辩护,以至于在其一生中没有任何欺诈、任何贪婪、任何背信、任何残暴、任何狂妄之言被提出来。很好,辩护的基础已经奠定。因为我们还不是凭借我们自己的赞颂——我稍后才会用到它们——而是几乎凭借敌手的招供,辩护了一位善人与正直的人。确立了这一点后,我进入涉及威望地位的比较——即指控的第二部分——就更为容易了。

§15

​summam video esse in te, Ser. Sulpici, dignitatem generis, integritatis, industriae ceterorumque ornamentorum omnium quibus fretum ad consulatus petitionem adgredi par est. Paria cognosco esse ista in L. Murena, atque ita paria ut neque ipse dignitate vinci a te potuerit neque te dignitate superarit. contempsisti L. Murenae genus, extulisti tuum. quo loco si tibi hoc sumis, nisi qui patricius sit, neminem bono esse genere natum, facis ut rursus plebes in Aventinum sevocanda esse videatur. sin autem sunt amplae et honestae familiae plebeiae, et proavus L. Murenae et avus praetor fuit, et pater, cum amplissime atque honestissime ex praetura triumphasset, hoc faciliorem huic gradum consulatus adipiscendi reliquit quod is iam patri debitus a filio petebatur.2

塞尔维乌斯·苏尔皮基乌斯,我看到在你身上有着最为崇高的门第尊严、正直、勤勉以及一切其他荣耀,依靠这些去谋求执政官职位是理所应当的。我承认这些在卢基乌斯·穆雷纳身上也是对等的,并且是对等到他既未能在威望上被你压倒,也未曾在威望上超越过你。你贬低了卢基乌斯·穆雷纳的门第,夸耀了你自己的门第。在这一点上,如果你自以为除了贵族之外就没有人生于良家,你就会让人觉得平民似乎应当再次退隐到阿文提诺山去了。但如果另一方面,存在着显赫而受人尊敬的平民世家,那么卢基乌斯·穆雷纳的曾祖父和祖父都曾是裁判官,而他的父亲在担任裁判官后极其显赫而体面地举行了凯旋式,因而给他的儿子留下了更为平坦的获取执政官职位的台阶,因为这职位本已归于其父,如今则由儿子来谋求。

§16

​tua vero nobilitas, Ser. Sulpici, tametsi summa est, tamen hominibus litteratis et historicis est notior, populo vero et suffragatoribus obscurior. pater enim fuit equestri loco, avus nulla inlustri laude celebratus. itaque non ex sermone hominum recenti sed ex annalium vetustate eruenda memoria est nobilitatis tuae. qua re ego te semper in nostrum numerum adgregare soleo, quod virtute industriaque perfecisti ut, cum equitis Romani esses filius, summa tamen amplitudine dignus putarere. nec mihi umquam minus in Q. Pompeio, novo homine et fortissimo viro, virtutis esse visum est quam in homine nobilissimo, M. Aemilio. etenim eiusdem animi atque ingeni est posteris suis, quod Pompeius fecit, amplitudinem nominis quam non acceperit tradere et, ut Scaurus, memoriam prope intermortuam generis sua virtute renovare.3

然而,塞尔维乌斯·苏尔皮基乌斯,你的贵族血统虽然极其崇高,却更多地为文人学者和历史学家所知,而对于民众和选民来说却更为晦暗。因为你的父亲是骑士阶层,祖父也未曾因任何显赫的赞誉而闻名。因此,对你贵族血统的记忆,不应从人们近来的谈论中,而必须从年代记的陈迹中发掘出来。正因如此,我总是习惯于把你归入我们这一行列,因为你凭借德行与勤勉成全了这一点:尽管你是一个罗马骑士的儿子,却仍被认为配得上最高的显赫地位。而在我看来,新人兼英勇非凡之士昆图斯·庞培乌斯身上的德行,也绝未逊色于极尊贵之人马尔库斯·埃米利乌斯。实际上,正如庞培乌斯所做的那样,将自己未曾继承的门第显赫传递给后人,以及像斯考鲁斯那样,凭借自己的德行重振家族几近泯灭的记忆,都出于同一种胸襟与才智。

语法注3 条
  1. 13tu mihi adripis hoc

    代词与格 mihi 在此属于伦理与格(dativus ethicus),并不表示真正的间接宾语,而是表达说话者对对方论证逻辑所感到的愤慨、诧异与强烈关注,带有“在我看来/冲着我”的情感色彩。

  2. 15hoc faciliorem huic gradum consulatus adipiscendi reliquit quod is iam patri debitus a filio petebatur

    中性单数夺格 hoc 与比较级 faciliorem 呼应,充当程度差或原因夺格(“正因如此而更为平坦/容易”)。其后的 quod 从句(quod ... petebatur)充当同位说明或原因从句,具体解释 hoc 的内容。huic 为与格,指代儿子穆雷纳(“为他留下了”)。

  3. 16etenim eiusdem animi atque ingeni est posteris suis, quod Pompeius fecit, amplitudinem nominis quam non acceperit tradere et, ut Scaurus, memoriam prope intermortuam generis sua virtute renovare

    eiusdem animi atque ingeni est 为表特征/归属的谓语属格(“属于/体现了同一种胸襟与才智”)。句子的真正主语是两个由 et 连接的动词不定式短语 tradere 和 renovare。关系从句 quam non acceperit 中的动词 acceperit 使用了完成时虚拟式,属于表特征的关系从句(relative clause of characteristic),修饰先行词 amplitudinem(“那种自己并未继承的名望”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi014.humanitext-lat2:13-16