← 西塞罗

为穆雷纳辩护

§9-12

为友辩护的义务与穆雷纳的军旅生涯

西塞罗向苏尔皮基乌斯阐明为朋友辩护的正当性,并驳斥了控方的第一部分指控,论证穆雷纳在亚细亚的军旅生涯光明磊落,绝非道德污点。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§9

​quod si licet desinere, si te auctore possum, si nulla inertiae infamia, nulla superbiae turpitudo, nulla inhumanitatis culpa suscipitur, ego vero libenter desino. sin autem fuga laboris desidiam, repudiatio supplicum superbiam, amicorum neglectio improbitatem coarguit, nimirum haec causa est eius modi quam nec industrius quisquam nec misericors nec officiosus deserere possit. atque huiusce rei coniecturam de tuo ipsius studio, Servi, facillime ceperis. nam si tibi necesse putas etiam adversariis amicorum tuorum de iure consulentibus respondere, et si turpe existimas te advocato illum ipsum quem contra veneris causa cadere,1 noli tam esse iniustus ut, cum tui fontes vel inimicis tuis pateant, nostros etiam amicis putes clausos esse oportere.

但是,如果允许我就此罢手,如果经你提议我能够这样做,如果不必承受任何懒惰的污名、傲慢的耻辱以及不近人情的过咎,那么我确实乐于罢手。但另一方面,如果逃避劳苦证明了怠惰,拒绝哀求者证明了傲慢,忽视朋友证明了不义,那么显而易见,这桩案件正是任何勤勉者、仁慈者或尽责者都绝不能弃之不顾的。塞尔维乌斯啊,关于这一点,你从你自己的专注执业中就能极为轻易地得出推论。因为,如果当你的朋友们的对手就法律问题向你咨询时,你认为自己也有必要给予解答,而且如果你认为由你担任法律顾问时,那个你所对抗的人本身败诉乃是一件可耻之事,那么你就不要如此不公,以至于在你的源泉甚至向你的仇敌敞开时,却认为我们的源泉应当连对朋友都关闭。

§10

​etenim si me tua familiaritas ab hac causa removisset, et si hoc idem Q. Hortensio, M. Crasso, clarissimis viris, si item ceteris a quibus intellego tuam gratiam magni aestimari accidisset, in ea civitate consul designatus defensorem non haberet in qua nemini umquam infimo maiores nostri patronum deesse voluerunt. ego vero, iudices, ipse me existimarem nefarium si amico, crudelem si misero, superbum si consuli defuissem. qua re quod dandum est amicitiae, large dabitur a me, ut tecum agam, Servi, non secus ac si meus esset frater, qui mihi est carissimus, isto in loco; quod tribuendum est officio, fidei, religioni, id ita moderabor ut meminerim me contra amici studium pro amici periculo dicere.

实际上,如果与你的深交把我从这桩案件中排除了出去,并且如果这同样发生于尊贵显赫的昆图斯·霍尔滕西乌斯和马尔库斯·克拉苏身上,同样发生于我所了解的那些高度看重你的情谊的人们身上,那么在这个我们的祖先甚至从未愿让最底层的任何人缺乏庇护人的城邦里,当选执政官就会落到没有辩护人的境地。审判官们,至于我本人,如果我辜负了朋友,就会认为自己大逆不道;如果辜负了陷入困境之人,就会认为自己残忍冷酷;如果辜负了执政官,就会认为自己傲慢无礼。因此,对于应当给予友谊的,我将慷慨给予,以便像对待处在你那个位置上的我最亲爱的弟弟一样去对待你,塞尔维乌斯;而对于应当归于职责、信义和良知的,我将审慎调节,时刻牢记自己是在反对一位朋友的热望,来为另一位朋友的危机辩护。

§11

​intellego, iudices, tris totius accusationis partis fuisse, et earum unam in reprehensione vitae, alteram in contentione dignitatis, tertiam in criminibus ambitus esse versatam. atque harum trium partium prima illa quae gravissima debebat esse ita fuit infirma et levis ut illos lex magis quaedam accusatoria quam vera male dicendi facultas de vita L. Murenae dicere aliquid coegerit. obiecta est enim Asia; quae ab hoc non ad voluptatem et luxuriam expetita est sed in militari labore peragrata. qui si adulescens patre suo imperatore non meruisset, aut hostem aut patris imperium timuisse aut a parente repudiatus videretur. an cum sedere in equis triumphantium praetextati potissimum filii soleant, huic donis militaribus patris triumphum decorare fugiendum fuit,2 ut rebus communiter gestis paene simul cum patre triumpharet?

各位审判官,我明了整个指控分为三个部分:其一是攻击其生活行止,其二是比较社会地位与威望,其三是涉及贿选的罪名。而在这三个部分中,本该最为严重的第一部分却是如此乏力而微不足道,以至于迫使他们对卢基乌斯·穆雷纳的私生活有所置喙的,与其说是确凿的诋毁由头,倒不如说只是某种控方的惯例。因为亚细亚被拿来作为指责的把柄;然而他涉足此地并非为了享乐与奢靡,而是在军旅劳苦中走遍了它。如果他在青年时期没有在身为统帅的父亲麾下服役,他就会显得要么是畏惧敌人,要么是畏惧父亲的号令,要么就是遭到了父亲的遗弃。抑或,既然身穿童稚红边托加的儿子们最常骑在凯旋将军的战马上,他就应当避免用战功嘉奖来装点父亲的凯旋式、进而凭借共同建立的功绩几乎与父亲一同凯旋吗?

§12

​hic vero, iudices, et fuit in Asia et viro fortissimo, parenti suo, magno adiumento in periculis, solacio in laboribus, gratulationi in victoria fuit. et si habet Asia suspicionem luxuriae quandam, non Asiam numquam vidisse sed in Asia continenter vixisse laudandum est. quam ob rem non Asiae nomen obiciendum Murenae fuit ex qua laus familiae, memoria generi, honos et gloria nomini constituta est, sed aliquod aut in Asia susceptum aut ex Asia deportatum flagitium ac dedecus. meruisse vero stipendia in eo bello quod tum populus Romanus non modo maximum sed etiam solum gerebat virtutis, patre imperatore libentissime meruisse pietatis, finem stipendiorum patris victoriam ac triumphum fuisse felicitatis fuit.3 maledicto quidem idcirco nihil in hisce rebus loci est quod omnia laus occupavit.

审判官们,然而此人不仅去了亚细亚,而且对身为极英勇之人的父亲而言,他在危难中是巨大的助力,在劳苦中是莫大的慰藉,在胜利中是欢庆的由头。而且,如果说亚细亚带有某种奢靡的嫌疑,那么值得称赞的绝非从未见过亚细亚,而是在亚细亚过着节制的生活。因此,绝不该拿亚细亚的名号去责难穆雷纳——正是在那里,为他的家族建立了赞誉,为他的门第确立了传颂,为他的名声赢得了光荣与威信——而应当指出某种在亚细亚所犯下的、或从亚细亚带回来的恶行与耻辱。在当时罗马人民所进行的那场不仅规模最大而且是唯一的战争中服兵役,乃是勇气的体现;在身为统帅的父亲麾下极其乐意地服役,乃是孝道的体现;而兵役的终结正是父亲的胜利与凯旋,乃是福祉幸运的体现。确实,正因如此,在这些事情中根本没有流言蜚语的容身之地,因为赞誉已然占据了一切。

语法注3 条
  1. 9causa cadere

    意为“败诉”(尤指因程序疏漏而败诉)的法律习惯用语。此处在“turpe existimas”后构成宾格加不定式结构(“illum ipsum ... causa cadere”),而“te advocato”则作独立夺格(“在您担任法律顾问时”)。

  2. 11an cum sedere in equis triumphantium praetextati potissimum filii soleant, huic donis militaribus patris triumphum decorare fugiendum fuit

    “an”引导针对前文论述的反诘疑问句。“huic”是与义务动形容词“fugiendum fuit”连用的施事者与格,动词“fugio”接不定式短语“patris triumphum decorare”作宾语(或实际主语)。“praetextati”指穿着红边托加(toga praetexta)的未成年幼子。

  3. 12meruisse vero stipendia in eo bello quod tum populus Romanus non modo maximum sed etiam solum gerebat virtutis, patre imperatore libentissime meruisse pietatis, finem stipendiorum patris victoriam ac triumphum fuisse felicitatis fuit

    主要动词“fuit”支配三个并列的不定式短语(“meruisse stipendia...”、“meruisse”、“finem ... fuisse”)充当主语,而“virtutis”、“pietatis”与“felicitatis”则作表语属格(特征属格,意为“是……的体现/标志”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi014.humanitext-lat2:9-12