- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.humanitext-lat2:4.9-4.12
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗指出,城邦公益必须压倒他个人面对平民派政客的安危顾虑,并强调在国家面临毁灭的危局下,对阴谋主犯施以极刑才是真正的怜悯,手软姑息反而是至深的残忍。
nunc, patres conscripti, ego mea video quid intersit.1 si eritis secuti sententiam Gaii Caesaris, quoniam hanc is in re publica viam quae popularis habetur secutus est, fortasse minus erunt hoc auctore et cognitore huiusce sententiae mihi populares impetus pertimescendi; sin illam alteram, nescio an amplius mihi negoti contrahatur.2 sed tamen meorum periculorum rationes utilitas rei publicae vincat. habemus enim a Caesare, sicut ipsius dignitas et maiorum eius amplitudo postulabat, sententiam tamquam obsidem perpetuae in rem publicam voluntatis. intellectum est quid interesset inter levitatem contionatorum et animum vere popularem saluti populi consulentem.
如今,元老院议员们,我已看清于我个人而言利害何在。倘若你们采纳盖乌斯·恺撒的提议,既然他在国家中所奉行的是被视为贴近民众的路线,那么有他作为该提议的发起者与担保人,民众的冲击于我而言或许就不那么值得畏惧;但倘若你们采纳另一项提议,我倒觉得可能会给我招致更多的麻烦。然而,无论如何,城邦的公益应当压倒对我个人安危的顾虑。因为正如恺撒本人的威望与其先祖的高贵所要求的那样,我们从他那里获得了一份有如他对国家永恒忠诚之抵押品的决议。人们由此得以明白,演说煽动者的轻浮与真正关切人民安全的亲民之心之间究竟有何等区别。
video de istis qui se popularis haberi volunt abesse non neminem, ne de capite videlicet civium Romanorum sententiam ferat. is et nudius tertius in custodiam civis Romanos dedit et supplicationem mihi decrevit et indices hesterno die maximis praemiis adfecit. iam hoc nemini dubium est qui reo custodiam, quaesitori gratulationem, indici praemium decrerit, quid de tota re et causa iudicarit. at vero Gaius Caesar intellegit legem Semproniam esse de civibus Romanis constitutam; qui autem rei publicae sit hostis eum civem esse nullo modo posse: denique ipsum latorem Semproniae legis iussu populi poenas rei publicae dependisse. idem ipsum Lentulum, largitorem et prodigum, non putat, cum de pernicie populi Romani, exitio huius urbis tam acerbe, tam crudeliter cogitarit, etiam appellari posse popularem. itaque homo mitissimus atque lenissimus non dubitat Publium Lentulum aeternis tenebris vinculisque mandare et sancit in posterum ne quis huius supplicio levando se iactare et in pernicie populi Romani posthac popularis esse possit. adiungit etiam publicationem bonorum, ut omnis animi cruciatus et corporis etiam egestas ac mendicitas consequatur.
我看到,在那些自命为平民派的人士中,有人缺席,显然是为了避免就罗马公民的身家性命进行表决。正是此人,前天将罗马公民交付拘禁,为我决议举行感恩祭,并在昨日以最高赏赐犒劳了告发者。如今,对于一个对被告裁定拘禁、对审问者决议祝贺、对告发者颁发奖赏的人,他在整个事件与诉讼上作何评判,已无人心存疑虑。然而盖乌斯·恺撒懂得,塞姆普罗尼乌斯法是针对罗马公民而制定的;但国家的公敌绝无可能仍是公民;最后,塞姆普罗尼乌斯法的提出者本人也是依照人民的命令向国家交付了刑罚。同样是他,并不认为挥霍散财的朗图卢斯本人,在对罗马人民的毁灭与这座城市的倾覆进行了如此刻毒、如此残酷的图谋之后,还能被称为平民派。因此,这位极其温厚与柔和之人毫不迟疑地将普布利乌斯·朗图卢斯交付给永恒的幽暗与锁链,并立法禁止今后有人通过减轻其刑罚来沽名钓誉、在罗马人民的破灭中扮演平民派。他甚至还追加了没收财产,以使身心的全部折磨之外,还伴随着匮乏与乞讨。
quam ob rem, sive hoc statueritis, dederitis mihi comitem ad contionem populo carum atque iucundum, sive Silani sententiam sequi malueritis, facile me atque vos crudelitatis vituperatione populus Romanus liberabit, atque obtinebo eam multo leniorem fuisse. quamquam, patres conscripti, quae potest esse in tanti sceleris immanitate punienda crudelitas? ego enim de meo sensu iudico. nam ita mihi salva re publica vobiscum perfrui liceat ut ego, quod in hac causa vehementior sum, non atrocitate animi moveor3 — quis enim est me mitior? — sed singulari quadam humanitate et misericordia. videor enim mihi videre hanc urbem, lucem orbis terrarum atque arcem omnium gentium, subito uno incendio concidentem. cerno animo sepulta in patria miseros atque insepultos acervos civium, versatur mihi ante oculos aspectus Cethegi et furor in vestra caede bacchantis.
因此,无论你们决定采纳此案,你们都将为我前往民众大会提供了一位受人民爱戴与悦纳的同道;抑或你们宁愿遵从西拉努斯的意见,罗马人民亦将轻易免除我和你们遭受残酷的指责,而我将力证那一意见要温和得多。然而,元老院议员们,在惩处如此滔天的罪恶时,又能谈得上何种残酷呢?因为我是凭我本人的感受来评判的。愿城邦保全、我得与你们共同享有它,正如同我在这一诉讼中虽显得尤为激烈,但我绝非为内心的残暴所驱使——因为世上何人比我更为温和?——而是为一种非同寻常的人道与怜悯所驱策。因为我仿佛亲眼看见这座城市,这普世的光芒与万民的堡垒,在一场突如其来的烈火中轰然倒塌。我在心中望见,在被埋葬的祖国里堆积着公民们悲惨而未得安葬的尸骨;策特古斯的容貌与他在屠戮你们时狂欢的疯狂在我眼前盘旋。
cum vero mihi proposui regnantem Lentulum, sicut ipse se ex fatis sperasse confessus est, purpuratum esse huic Gabinium, cum exercitu venisse Catilinam, tum lamentationem matrum familias, tum fugam virginum atque puerorum ac vexationem virginum Vestalium perhorresco, et, quia mihi vehementer haec videntur misera atque miseranda, idcirco in eos qui ea perficere voluerunt me severum vehementemque praebebo. etenim quaero, si quis pater familias, liberis suis a servo interfectis, uxore occisa, incensa domo, supplicium de servis non quam acerbissimum sumpserit, utrum is clemens ac misericors an inhumanissimus et crudelissimus esse videatur? mihi vero importunus ac ferreus qui non dolore et cruciatu nocentis suum dolorem cruciatumque lenierit.4 sic nos in his hominibus qui nos, qui coniuges, qui liberos nostros trucidare voluerunt, qui singulas unius cuiusque nostrum domos et hoc universum rei publicae domicilium delere conati sunt, qui id egerunt ut gentem Allobrogum in vestigiis huius urbis atque in cinere deflagrati imperi conlocarent, si vehementissimi fuerimus, misericordes habebimur; sin remissiores esse voluerimus, summae nobis crudelitatis in patriae civiumque pernicie fama subeunda est.
事实上,当我向自己描绘出朗图卢斯称王——正如他自承依命运预言所期望的那样——、加比尼乌斯成为其身着紫袍的近臣、喀提林率军来袭的景象时,我便对家庭女主人的哀号、少女少男的逃亡以及维斯塔贞女遭受的凌辱感到不寒而栗;正因为在我看来这些景象极其悲惨而可悯,为此对于那些企图将其实施的人,我将表现得严苛而坚决。其实我倒要请教,倘若有某位一家之主,在其子女被奴隶杀害、妻子被戮、住宅被焚之后,没有对奴隶施以最严酷的刑罚,那么他会被看作是仁慈宽厚呢,还是会被看作是绝顶灭绝人性与残忍?在我看来,凡不以罪犯的痛苦与折磨来抚慰自身的痛苦与折磨之人,实乃冷酷而铁石心肠。同样,面对这些企图屠杀我们、屠杀我们的妻子儿女,企图毁灭我们每个人的个别宅邸与国家这处共有家园,企图将阿洛布罗格人安置在这座城市的废墟与化为灰烬的帝国之上的恶徒,我们若是表现得极其严厉,我们便会被视为充满怜悯;但如果我们想要手下留情,我们就必须在祖国与公民的毁灭中承受极端残忍的恶名。
- 4.9ego mea video quid intersit
非人称动词 interest 结合人称代名词时,使用物主代词的阴性单数夺格(mea, tua, sua 等)来表示利害所属,此处意为“对我个人的利害何在”。
- 4.9nescio an amplius mihi negoti contrahatur
短语 nescio an 后接连接法,表达带有审慎意味的委婉肯定(“我倒觉得或许……”,“恐怕会……”)。amplius 作中性名词化用法,支配表示部分的属格 negoti。
- 4.11nam ita mihi salva re publica vobiscum perfrui liceat ut ego ... non atrocitate animi moveor
这是用于发誓与庄严陈述的 ita ... ut 句式。前半部分带有愿望连接法(ita ... liceat,“但愿使我得以……”),后半部分接陈述法(ut ... moveor),用愿望的真诚担保自身动机的真实性(“正如同我是出于……而非出于残暴”)。
- 4.12mihi vero importunus ac ferreus qui non dolore et cruciatu nocentis suum dolorem cruciatumque lenierit
主句承前省略了动词 esse videatur,importunus ac ferreus 作表语形容词。关系代词 qui 所指引的先行词(代词 is)被省略。lenierit 为特征关系从句中的完成时连接法。
