- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.humanitext-lat2:4.5-4.8
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗回顾了元老院此前的一系列决议,指出这些决议实质上已判定阴谋者有罪,同时警告叛乱蔓延的严重危险,敦促元老院在日落前迅速决断;随后,他提出并审视了主张处以死刑的西拉努斯方案与主张终身监禁及没收财产的恺撒方案。
haec omnia indices detulerunt, rei confessi sunt, vos multis iam iudiciis iudicavistis, primum quod mihi gratias egistis singularibus verbis et mea virtute atque diligentia perditorum hominum coniurationem patefactam esse decrevistis, deinde quod Publium Lentulum se abdicare praetura coegistis; tum quod eum et ceteros de quibus iudicastis in custodiam dandos censuistis, maximeque quod meo nomine supplicationem decrevistis, qui honos togato habitus ante me est nemini;1 postremo hesterno die praemia legatis Allobrogum Titoque Volturcio dedistis amplissima. quae sunt omnia eius modi ut ei qui in custodiam nominatim dati sunt sine ulla dubitatione a vobis damnati esse videantur.
所有这些事,告发者们皆已呈报,被告们皆已招认,而你们此前亦已通过诸多裁决作出了评判:首先,因为你们曾以非同寻常之辞向我致谢,并决议认为这群绝望亡命之徒的阴谋是凭借我的美德与勤勉才得以揭露;其次,因为你们强令普布利乌斯·朗图卢斯辞去裁判官一职;再者,因为你们判定将他以及你们所审判的其余人员交付拘禁,尤为重要的是,你们曾以我的名义决议举行感恩祭——在此之前,这一殊荣从未授予过任何身着托加长袍的文民;最后,昨日你们向阿洛布罗格人的使节以及提图斯·沃尔图尔基乌斯颁发了极为丰厚的奖赏。所有这些举措都具有这般性质,以致那些被指名交付拘禁之人毫无疑问已被你们判定有罪。
sed ego institui referre ad vos, patres conscripti, tamquam integrum,2 et de facto quid iudicetis et de poena quid censeatis. illa praedicam quae sunt consulis. ego magnum in re publica versari furorem et nova quaedam misceri et concitari mala iam pridem videbam, sed hanc tantam, tam exitiosam haberi coniurationem a civibus numquam putavi. nunc quicquid est, quocumque vestrae mentes inclinant atque sententiae, statuendum vobis ante noctem est. quantum facinus ad vos delatum sit videtis. huic si paucos putatis adfinis esse, vehementer erratis. Latius opinione disseminatum est hoc malum; manavit non solum per Italiam verum etiam transcendit Alpis et obscure serpens multas iam provincias occupavit. id opprimi sustentando et prolatando nullo pacto potest; quacumque ratione placet celeriter vobis vindicandum est.
然而,元老院议员们,我仍决定将此事如同未决之案一般提交给你们审议,无论是关于事实你们作何评判,抑或关于刑罚你们有何建言。我将先陈述属于执政官职责范围内的看法。我早就看到国家内部正涌动着巨大的狂热,某些新的灾祸正在酝酿与煽起,但我从未料想公民之中竟会产生如此庞大、如此具有毁灭性的阴谋。如今,无论情势如何,无论你们的心意与意见倾向何方,你们皆必须在日落之前作出决断。你们看到摆在你们面前的是何等巨大的罪行。倘若你们认为仅有少数人涉足其中,那你们就大错特错了。这一祸害蔓延之广远超人们的想象;它不仅流毒于整个意大利,甚至翻越了阿尔卑斯山,在暗中潜行蔓延,如今已侵占了诸多行省。通过拖延与姑息绝无可能将其扑灭;无论依凭何种你们认为妥当的途径,你们都必须迅速予以惩处。
video duas adhuc esse sententias, unam D. Silani qui censet eos qui haec delere conati sunt morte esse multandos, alteram Gaii Caesaris qui mortis poenam removet, ceterorum suppliciorum omnis acerbitates amplectitur. Vterque et pro sua dignitate et pro rerum magnitudine in summa severitate versatur. alter eos qui nos omnis, qui populum Romanum vita privare conati sunt, qui delere imperium, qui populi Romani nomen exstinguere, punctum temporis frui vita et hoc communi spiritu non putat oportere3 atque hoc genus poenae saepe in improbos civis in hac re publica esse usurpatum recordatur. alter intellegit mortem a dis immortalibus non esse supplici causa constitutam, sed aut necessitatem naturae aut laborum ac miseriarum quietem. itaque eam sapientes numquam inviti, fortes saepe etiam libenter oppetiverunt. vincula vero et ea sempiterna certe ad singularem poenam nefarii sceleris inventa sunt. municipiis dispertiri iubet. habere videtur ista res iniquitatem, si imperare velis, difficultatem, si rogare.
我看到迄今存在着两种意见:其一是德基穆斯·西拉努斯的意见,他主张对那些企图毁灭这一切的人当处以死刑;其二是盖乌斯·恺撒的意见,他摒弃了死刑,却采纳了其他一切刑罚之严酷。两人皆根据自身的威望与事态的重大程度,展现出了极高的严厉性。前者认为,那些企图剥夺我们所有人、剥夺罗马人民生命,企图毁灭帝国、企图抹去罗马人民之名的人,绝不应当再享有片刻的生命与这共通的气息,并且他忆及在此国家中这类刑罚曾屡次施加于邪恶公民之身。后者则认识到,死亡并非不朽诸神为了惩罚之故而设定的,而是要么属于自然的必然,要么属于劳苦与悲惨的休憩。因此,智者赴死从未心怀不甘,勇者赴死往往甚至欣然坦然。然而,枷锁——且是终身的枷锁——确是为了对滔天罪行实施特异惩罚而创设的。他命令将他们分押于各个自治城市。倘若你们意欲强令施行,此事似乎有失公允;倘若你们意欲请求施行,此事似乎困难重重。
decernatur tamen, si placet. ego enim suscipiam et, ut spero, reperiam qui id quod salutis omnium causa statueritis non putent esse suae dignitatis recusare. adiungit gravem poenam municipiis, si quis eorum vincula ruperit; horribilis custodias circumdat et dignas scelere hominum perditorum; sancit ne quis eorum poenam quos condemnat aut per senatum aut per populum levare possit; eripit etiam spem quae sola hominem in miseriis consolari solet. bona praeterea publicari iubet; vitam solam relinquit nefariis hominibus: quam si eripuisset, multas uno dolore animi atque corporis miserias et omnis scelerum poenas ademisset.4 itaque ut aliqua in vita formido improbis esset proposita, apud inferos eius modi quaedam illi antiqui supplicia impiis constituta esse voluerunt, quod videlicet intellegebant his remotis non esse mortem ipsam pertimescendam.
然而,若你们赞同,便请决议吧。因为我将承担起此事,并且我希望能够找到那些不认为拒绝你们为万民安全所作之决断乃符合其尊严之人。他向自治城市追加了严厉的惩罚,假使有谁破坏了他们的镣铐;他布下了可怖的看守,与这群亡命之徒的罪行相称;他明令规定,任何人不得通过元老院或人民去减轻他所定罪之人的刑罚;他甚至夺走了在苦难中往往唯一能够告慰人心的希望。此外,他命令没收财产,只将生命留给这些罪大恶极之人;而假使他连生命也予以剥夺,他就会通过身心的一时之痛,免去了诸多苦难以及其罪行所应得的全部惩罚。因此,为了在生前为恶人设立某种恐惧,古代先贤们才认定冥府之中为不敬者设立了此等惩罚,因为他们显然懂得,若除去了这些惩罚,死亡本身便丝毫不值得畏惧。
- 4.5qui honos togato habitus ante me est nemini
先行词名词 honos 被纳入关系从句内部的关系代词牵引结构(incorporation)。它同位语式地对前句中的 supplicationem 进行补充说明,意为“(这感恩祭)乃是在我之前从未向任何身着托加长袍之文民授予过的殊荣”。
- 4.6tamquam integrum
述语性中性形容词,源自法律术语 referre rem integram(“作为未决事项提交审议”)。尽管前文已指出元老院此前的行动实际上已判定了罪责,西塞罗仍将其“如同未经裁决的白纸状态一般”重新提请正式表决。
- 4.7punctum temporis frui vita et hoc communi spiritu non putat oportere
punctum temporis 为表示时间跨度的宾格(副词性宾格),意为“片刻之间/一瞬”。动词 frui 依习惯支配夺格(vita et hoc communi spiritu),整句构成由非人称动词 oportere 所引出的宾格不定式结构,其逻辑主语为前文关系从句所限定的 eos。
- 4.8quam si eripuisset, multas uno dolore animi atque corporis miserias et omnis scelerum poenas ademisset
带有连词性关系代词 quam(先行词为前文的 vitam)的过去非真实条件句(使用虚拟式过去完成时 eripuisset ... ademisset)。意为“假使他(恺撒)把生命也一并夺去,就会以身心的一时之痛,反倒免除了许多苦难与一切罪责应受的惩罚”。
