- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.humanitext-lat2:4.13-4.15
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗援引卢基乌斯·恺撒的先例以证明严惩阴谋分子的正当性,并向议员们保证所有等级的公民、骑士及官吏已紧密团结,全力支持元老院决议的执行。
Nisi vero cuipiam Lucius Caesar, vir fortissimus et amantissimus rei publicae, crudelior nudius tertius visus est, cum sororis suae, feminae lectissimae, virum praesentem et audientem vita privandum esse dixit, cum avum suum iussu consulis interfectum filiumque eius impuberem legatum a patre missum in carcere necatum esse dixit. quorum quod simile factum, quod initum delendae rei publicae consilium? largitionis voluntas tum in re publica versata est et partium quaedam contentio. atque illo tempore huius avus Lentuli, vir clarissimus, armatus Gracchum est persecutus. ille etiam grave tum volnus accepit, ne quid de summa rei publicae minueretur; hic ad evertenda fundamenta rei publicae Gallos arcessit, servitia concitat, Catilinam vocat, attribuit nos trucidandos Cethego et ceteros civis interficiendos Gabinio, urbem inflammandam Cassio, totam Italiam vastandam diripiendamque Catilinae. vereamini minus censeo ne in hoc scelere tam immani ac nefando aliquid severius statuisse videamini: multo magis est verendum ne remissione poenae crudeles in patriam quam ne severitate animadversionis nimis vehementes in acerbissimos hostis fuisse videamur.1
除非在某些人看来,那位极其勇敢且无比热爱城邦的卢基乌斯·恺撒前天显得过于残忍,当时他当着自己卓越姊妹的丈夫之面、在后者亲耳听闻之下,声称此人应当被剥夺生命;当时他提到自己的祖父是奉执政官之命被杀,而其未成年的幼子作为使者被其父派出后亦在狱中遭处决。他们的何种行径能与眼下之事相似?他们曾制定过何等毁灭城邦的计划?那时城邦中所出现的不过是施舍恩惠的愿望和某种党派之争而已。而在那个时代,这位朗图卢斯的祖父——一位极负盛名之人——曾全副武装追击格拉古。为了不使城邦的最高权威受到丝毫减损,那位长辈当时甚至身负重伤;而眼前的这个后人,为了颠覆国家的根基,竟引诱高卢人,煽动奴隶,召引喀提林,将我们分派给策特古斯去屠戮,将其他公民分派给加比尼乌斯去杀害,将城市分派给卡西乌斯去焚烧,将整个意大利分派给喀提林去蹂躏和抢劫。我认为你们不必过虑,切莫害怕在这桩如此骇人听闻而大逆不道的罪行中,自己似乎做出了某种过于严厉的判决:我们倒更应当害怕,由于宽免刑罚而显得对祖国残酷不仁,远甚于因施惩严苛而显得对最恶毒的公敌过于激烈。
sed ea quae exaudio, patres conscripti, dissimulare non possum. iaciuntur enim voces quae perveniunt ad auris meas eorum qui vereri videntur ut habeam satis praesidi2 ad ea quae vos statueritis hodierno die transigenda. omnia et provisa et parata et constituta sunt, patres conscripti, cum mea summa cura atque diligentia tum multo etiam maiore populi Romani ad summum imperium retinendum et ad communis fortunas conservandas voluntate. omnes adsunt omnium ordinum homines, omnium generum, omnium denique aetatum; plenum est forum, plena templa circum forum, pleni omnes aditus huius templi ac loci. causa est enim post urbem conditam haec inventa sola in qua omnes sentirent unum atque idem praeter eos qui, cum sibi viderent esse pereundum, cum omnibus potius quam soli perire voluerunt.
但是,元老院议员们,对于我所听到的话语,我无法佯装不知。因为有些人的声音散播开来并传到了我的耳中,他们似乎担心我没有足够的武装护卫来执行你们今日所要作出的决定。元老院议员们,不仅凭借我最高的关切与勤勉,而且更凭借罗马人民为了维持最高统治权与保全共有家产而展现出的更为宏大的意愿,一切都已预见周全、准备就绪并安排妥当。所有阶层、所有社会身份、乃至所有年龄段的人们都齐聚于此;广场上挤满了人,广场周围的神庙挤满了人,通往这座神庙和这处场所的所有通道都挤满了人。因为自建城以来,这是唯一被发现的一场所有人都持完全相同之见解的案子——除了那些在看到自己注定灭亡之时,宁愿与所有人一同毁灭也不愿独自消亡的恶徒。
hosce ego homines excipio et secerno libenter, neque in improborum civium sed in acerbissimorum hostium numero habendos puto. ceteri vero, di immortales! qua frequentia, quo studio, qua virtute ad communem salutem dignitatemque consentiunt! quid ego hic equites Romanos commemorem? qui vobis ita summam ordinis consilique concedunt ut vobiscum de amore rei publicae certent; quos ex multorum annorum dissensione huius ordinis ad societatem concordiamque revocatos hodiernus dies vobiscum atque haec causa coniungit.3 quam si coniunctionem in consulatu confirmatam meo perpetuam in re publica tenuerimus, confirmo vobis nullum posthac malum civile ac domesticum ad ullam rei publicae partem esse venturum. Pari studio defendendae rei publicae convenisse video tribunos aerarios, fortissimos viros; scribas item universos quos, cum casu hic dies ad aerarium frequentasset, video ab exspectatione sortis ad salutem communem esse conversos.
这干人等,我自愿将他们排除并隔离在外,并且我认为他们不应被归入邪恶公民之列,而应当被视作最险恶的敌人。至于其余的人,不朽的神明啊!他们以何等庞大的规模、何等的热忱、何等的德行,为了共同的安危与尊严而团结一致!在此我何须提及罗马骑士阶层?他们虽将席位和决断的最高权拱手让予你们,却在热爱国家这一点上与你们一争高下;他们历经多年与本〔元老院〕阶层的龃龉,如今被召回而结盟修好,今日的时局与这场大义正将他们与你们紧密相连。倘若我们在国家中把这份在我执政官任内得以确立的团结永恒保持下去,我向你们保证,今后决不会有任何内乱与内部祸患降临到城邦的任何部分。我看到,国库特别官们——这些英勇绝伦之士——怀着保卫城邦的同等热忱汇聚于此;同样,全体书记官们,虽然今天这个日子纯属偶然将他们成群召集到了国库,但我看到他们已从等待抽签分配职务转向了关切共同的安全。
- 4.13multo magis est verendum ne remissione poenae crudeles in patriam quam ne severitate animadversionis nimis vehementes in acerbissimos hostis fuisse videamur
非人称动形容词结构(est verendum)统辖由比较词 quam 对比的两个 ne 从句(省略动词的 ne... [fuisse videamur] 与 ne... fuisse videamur)。其骨架为:通过 multo magis 强调,相比于“因惩罚严厉而显得对最凶恶的敌人过于激烈”,人们“因减免刑罚而显得对祖国残忍”更是大得多的值得担忧之事。
- 4.14vereri videntur ut habeam satis praesidi
在表示恐惧的动词(vereri)后,连词 ut 用于引出否定意义的担忧(即“担心……不/未能……”;若为肯定担忧“担心……会……”则用 ne)。因此此处意为“担心我没有足够的护卫”。praesidi 则是受 satis 修饰的部分属格(genitivus partitivus)。
- 4.15quos ex multorum annorum dissensione huius ordinis ad societatem concordiamque revocatos hodiernus dies vobiscum atque haec causa coniungit
关系代词 quos 指向前行词 equites Romanos,充当由复合主语 hodiernus dies... atque haec causa 所支配的动词 coniungit 的直接宾语。属格 huius ordinis(本阶层,即元老院阶级)修饰 dissensione,表示与元老院长年以来的分歧与脱节;revocatos 为修饰 quos 的完成时被动分词。
