- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.humanitext-lat2:4.16-4.19
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗阐述了从最赤贫的自由人、被释奴隶乃至商铺平民和奴隶在内的一切阶层,皆万众一心渴望安宁并捍卫城邦;他敦促元老院议员们与执政官同心协力,果断裁决以庇护祖国与家园。
omnis ingenuorum adest multitudo, etiam tenuissimorum. quis est enim cui non haec templa, aspectus urbis, possessio libertatis, lux denique haec ipsa et commune patriae solum cum sit carum tum vero dulce atque iucundum? operae pretium est, patres conscripti, libertinorum hominum studia cognoscere qui, sua virtute fortunam huius civitatis consecuti, vere hanc suam patriam esse iudicant quam quidam hic nati, et summo nati loco, non patriam suam sed urbem hostium esse iudicaverunt. sed quid ego hosce ordines atque homines commemoro quos privatae fortunae, quos communis res publica, quos denique libertas ea quae dulcissima est ad salutem patriae defendendam excitavit? servus est nemo, qui modo tolerabili condicione sit servitutis, qui non audaciam civium perhorrescat, qui non haec stare cupiat, qui non quantum audet et quantum potest conferat ad salutem voluntatis.1
全体自由出生者的群体皆已到场,哪怕是最赤贫之人亦不例外。因为有谁会不觉得,这些神庙、这城市的容貌、对自由的享有,以及这光芒本身与祖国共有的土地,不仅弥足珍贵,而且确实甜美愉悦?元老院议员们,去了解被释奴隶们的热忱是值得的;他们凭借自身的品德获得了本城邦公民身份的命运,真正将这里视作自己的祖国,而某些出生于此地、且出生于极显赫门户之人,却判定这里并非自己的祖国,而是敌人的城市。但我何须列举这些阶层与众人?私人的财产、共有的城邦、以及那至为甜美的自由,早已将他们唤起以捍卫祖国的安全。哪怕是奴隶,只要处于尚可忍受的奴役境况之中,就绝没有任何一人不畏惧公民的狂妄,没有任何一人不渴望现有秩序稳固不倾,没有任何一人不在自己敢于奉献且能够奉献的限度内,为了公共的安全贡献出自己的意愿。
qua re si quem vestrum forte commovet hoc quod auditum est, lenonem quendam Lentuli concursare circum tabernas, pretio sperare sollicitari posse animos egentium atque imperitorum, est id quidem coeptum atque temptatum, sed nulli sunt inventi tam aut fortuna miseri aut voluntate perditi qui non illum ipsum sellae atque operis et quaestus cotidiani locum, qui non cubile ac lectulum suum, qui denique non cursum hunc otiosum vitae suae salvum esse velint. multo vero maxima pars eorum qui in tabernis sunt, immo vero — id enim potius est dicendum — genus hoc universum amantissimum est oti. etenim omne instrumentum, omnis opera atque quaestus frequentia civium sustentatur, alitur otio; quorum si quaestus occlusis tabernis minui solet, quid tandem incensis futurum fuit?2
因此,倘若你们之中万一有谁因听到的传闻而心生动摇——据说朗图卢斯的一名爪牙正四处奔走于各家店铺之间,指望能用金钱煽动贫困无知之辈的人心——那件事确实已被启动并尝试过,然而却没有发现任何一个人在命运上如此凄惨、或在意志上如此堕落,以至于不希望他们作工与日常谋生的那方座榻、他们自己的卧榻与小床、乃至他们生活这平稳宁静的轨迹得以保全。事实上,店铺里的人绝大多数——或者更应当这样说,这一整个群体——都最渴望安宁。因为他们全部的工具、全部的劳作与收益,都仰赖公民的汇聚来维系,因和平安宁而得以滋养;倘若店铺关门之时他们的收益尚且常常受损,那么假若店铺被焚毁,到底又会落得何种结局?
quae cum ita sint, patres conscripti, vobis populi Romani praesidia non desunt: vos ne populo Romano deesse videamini providete. habetis consulem ex plurimis periculis et insidiis atque ex media morte non ad vitam suam sed ad salutem vestram reservatum. omnes ordines ad conservandam rem publicam mente, voluntate, voce consentiunt. obsessa facibus et telis impiae coniurationis vobis supplex manus tendit patria communis, vobis se, vobis vitam omnium civium, vobis arcem et Capitolium, vobis aras Penatium, vobis illum ignem Vestae sempiternum, vobis omnium deorum templa atque delubra, vobis muros atque urbis tecta commendat. praeterea de vestra vita, de coniugum vestrarum atque liberorum anima, de fortunis omnium, de sedibus, de focis vestris hodierno die vobis iudicandum est.
情况既然如此,元老院议员们,罗马人民对你们的护卫并不匮乏:你们应当留心,切莫显得有负于罗马人民。你们拥有了一位从无数危险与阴谋中、从死亡的绝境中被保全下来的执政官,他活着不是为了自己的生命,而是为了你们的安全。所有阶层都以心意、意愿和呼声一致赞同保全城邦。共同的祖国被大逆不道的阴谋集团之火把与兵刃所围困,正向你们伸出哀求的双手;祖国将自身、将全体公民的生命、将卫城与卡皮托尔、将佩纳忒斯的祭坛、将维斯塔那永恒不灭的圣火、将诸神的全部神庙与圣所、将城墙与市内的宅邸皆托付于你们。此外,关于你们自身的生命、关于你们妻儿的存亡、关于众人的家产、关于你们的居所与炉灶,你们必须在今日作出判决。
habetis ducem memorem vestri, oblitum sui, quae non semper facultas datur; habetis omnis ordines, omnis homines, universum populum Romanum, id quod in civili causa hodierno die primum videmus, unum atque idem sentientem. cogitate quantis laboribus fundatum imperium, quanta virtute stabilitam libertatem, quanta deorum benignitate auctas exaggeratasque fortunas una nox paene delerit.3 id ne umquam posthac non modo non confici sed ne cogitari quidem possit a civibus hodierno die providendum est. atque haec, non ut vos qui mihi studio paene praecurritis excitarem, locutus sum, sed ut mea vox quae debet esse in re publica princeps officio functa consulari videretur.
你们拥有一位心念着你们而忘却自身的领袖——这样的机运并非随时都能赐予;你们拥有所有阶层、所有人、全体罗马人民在今日以同一种心思万众一心,这是我们在涉及公民的争端中今日初次得见的景象。请思量一下,耗费了何等艰辛才奠定这最高统治权,依靠何等美德才稳固了自由,仰赖神明何等恩惠才使财富得以扩增累积,而这一切几乎在短短一夜之间毁于一旦。为了使此类行径今后不仅绝无法由公民落实、甚至根本无法为公民所设想,必须在今日做好防范。而我之所以陈述这些,并非为了激励在热忱上几乎走在我前面的你们,而是为了让我那在城邦中应当处于首席的声音,能够显出恪尽了执政官之职责。
- 4.16quantum audet et quantum potest conferat ad salutem voluntatis
voluntatis 是由 quantum 所支配的部分属格(整体属格),通过交错语序(hyperbaton)被置于从句末尾(句法上相当于 quantum voluntatis audet et potest, tantum conferat ad salutem)。
- 4.17quid tandem incensis futurum fuit?
futurum fuit 为主动迂回构式(将来分词搭配直陈式完成时),在此用作过去与事实相反的条件句主句(归结分句)。incensis 修饰省略的名词 tabernis,可作独立夺格(意即“倘若店铺被焚毁”)或关涉与格理解。
- 4.19cogitate quantis laboribus fundatum imperium, quanta virtute stabilitam libertatem, quanta deorum benignitate auctas exaggeratasque fortunas una nox paene delerit
delerit 是 deleverit 的简缩形式(完成时虚拟式第三人称单数),作祈使动词 cogitate 所引出的间接疑问句的谓语动词;此前由过去分词修饰的三个宾格短语皆并列作为 una nox 所摧毁的对象。
