- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.humanitext-lat2:4.20-4.24
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗反思了自己为拯救城邦所招致的敌意与危险,将自身的功绩与罗马历代功勋卓著的将领并提,声明自己所求的回报唯有众人对这一时期的记忆以及对幼子的庇护,并促请元老院议员们为国家之安危果断勇敢地作出决议。
nunc ante quam ad sententiam redeo, de me pauca dicam. ego, quanta manus est coniuratorum, quam videtis esse permagnam, tantam me inimicorum multitudinem suscepisse video; sed eam turpem iudico et infirmam et abiectam. quod si aliquando alicuius furore et scelere concitata manus ista plus valuerit quam vestra ac rei publicae dignitas, me tamen meorum factorum atque consiliorum numquam, patres conscripti, paenitebit. etenim mors, quam illi fortasse minitantur, omnibus est parata: vitae tantam laudem quanta vos me vestris decretis honestastis nemo est adsecutus; ceteris enim semper bene gesta, mihi uni conservata re publica gratulationem decrevistis.1
现在,在我回到表决议案之前,我将谈谈关于我个人的少许情况。就我而言,叛乱者的党羽有多大——你们看到那是极其庞大的——我便看到自己招致了同样庞大的仇敌群体;但我判定他们是卑劣、软弱且卑下的。然而,倘若有朝一日,这伙党羽在某人的狂悖与罪恶煽动之下,其势力竟然压过了你们与城邦的尊严,诸位元老,我亦绝不会为自己的作为与谋略感到后悔。因为他们或许用以相威胁的死亡,原是为所有人预备的;但至于你们以决议授予我的如此崇高的生命荣耀,却从来没有任何人曾获得过:因为你们以往总是由于他人治理城邦有功而决议向神明感恩,唯独对我一人,则是由于保全了城邦而决议感恩。
sit Scipio clarus ille cuius consilio atque virtute Hannibal in Africam redire atque Italia decedere coactus est, ornetur alter eximia laude Africanus qui duas urbis huic imperio infestissimas Karthaginem Numantiamque delevit, habeatur vir egregius Paulus ille cuius currum rex potentissimus quondam et nobilissimus Perses honestavit, sit aeterna gloria Marius qui bis Italiam obsidione et metu servitutis liberavit, anteponatur omnibus Pompeius cuius res gestae atque virtutes isdem quibus solis cursus regionibus ac terminis continentur: erit profecto inter horum laudes aliquid loci nostrae gloriae, nisi forte maius est patefacere nobis provincias quo exire possimus quam curare ut etiam illi qui absunt habeant quo victores revertantur.2
就让那位著名的西庇阿享有显赫声名吧,凭着他的谋略与勇德,汉尼拔被迫退回非洲并撤出意大利;就让另一位阿非利加努斯饰以卓越的赞誉吧,他摧毁了对这帝国怀有至深敌意的两座城市迦太基与努曼提亚;就让那位保卢斯被视作杰出之士吧,昔日极其强大且最高贵的国王珀尔修斯曾为他的战车增色;就让马略享有永恒的荣耀吧,他曾两次将意大利从围困与奴役的恐惧中解救出来;就让庞培置于一切人之上吧,他的功业与英名所及的疆界与范围同太阳运行的轨道等同:在这些人的赞誉之中,想必定有属于我们荣耀的一席之地,除非为我们开拓可以出征的行省,竟然比确保连远征在外之人也有作为胜利者凯旋归来之处还要更为伟大。
quamquam est uno loco condicio melior externae victoriae quam domesticae, quod hostes alienigenae aut oppressi serviunt aut recepti beneficio se obligatos putant, qui autem ex numero civium dementia aliqua depravati hostes patriae semel esse coeperunt, eos, cum a pernicie rei publicae reppuleris, nec vi coercere nec beneficio placare possis. qua re mihi cum perditis civibus aeternum bellum susceptum esse video. id ego vestro bonorumque omnium auxilio memoriaque tantorum periculorum, quae non modo in hoc populo qui servatus est sed in omnium gentium sermonibus ac mentibus semper haerebit, a me atque a meis facile propulsari posse confido. neque ulla profecto tanta vis reperietur quae coniunctionem vestram equitumque Romanorum et tantam conspirationem bonorum omnium confringere et labefactare possit.
然而,在一个方面,对外胜利的条件确实优于对内胜利:因为外族敌人要么被压服而成为臣民,要么被接纳并因恩惠而自认有所负欠;但那些原本列于公民之中、因某种疯狂而堕落、一旦开始成为祖国仇敌的人,当你将他们从城邦的毁灭中击退之后,你既无法诉诸武力加以压服,也无法施以恩德加以抚慰。因此,我看到自己与堕落的公民之间承担了一场永恒的战争。但我深信,凭借你们与所有忠良之士的援助,凭借对如此巨大危机的记忆——这记忆不仅将永存于获救的这族人民之中,更将铭刻在所有万民的话语与心灵里——这场战争必能轻易地从我及我的家人身上被击退。而且确实找不到任何如此巨大的力量,足以击碎和动摇你们与罗马骑士的联合,以及所有忠良之士如此伟大的同心协力。
quae cum ita sint, pro imperio, pro exercitu, pro provincia quam neglexi, pro triumpho ceterisque laudis insignibus quae sunt a me propter urbis vestraeque salutis custodiam repudiata, pro clientelis hospitiisque provincialibus quae tamen urbanis opibus non minore labore tueor quam comparo, pro his igitur omnibus rebus, pro meis in vos singularibus studiis proque hac quam perspicitis ad conservandam rem publicam diligentia nihil a vobis nisi huius temporis totiusque mei consulatus memoriam postulo: quae dum erit in vestris fixa mentibus, tutissimo me muro saeptum esse arbitrabor. quod si meam spem vis improborum fefellerit atque superaverit, commendo vobis parvum meum filium, cui profecto satis erit praesidi non solum ad salutem verum etiam ad dignitatem, si eius qui haec omnia suo solius periculo3 conservarit illum filium esse memineritis.
情况既然如此,为了代替统帅权,为了代替军队,为了代替我所放弃的行省,为了代替因保卫城市与你们的安全而被我辞谢的凯旋式及其他荣誉标志,为了代替外省的庇护民与宾客关系——不过我凭借城邦中的声望维系它们所费的辛劳并不亚于建立它们——为了代替所有这一切,为了我对你们非同寻常的热忱,以及为了你们所目睹的保全城邦的勤勉,我向你们一无所求,唯求铭记这一时刻以及我整个执政官任期:只要这一记忆深植于你们的心中,我便会认为自己被最坚固的城垣所护卫。但倘若恶徒的暴虐辜负并压倒了我的期望,我便将我年幼的儿子托付给你们;只要你们记得他就是那个仅凭自身一人的危险而保全了这一切的人之子,对他而言,无论对于安全还是对于尊严,这都必定是充足的护庇。
quapropter de summa salute vestra populique Romani, de vestris coniugibus ac liberis, de aris ac focis, de fanis atque templis, de totius urbis tectis ac sedibus, de imperio ac libertate, de salute Italiae, de universa re publica decernite diligenter, ut instituistis, ac fortiter. habetis eum consulem qui et parere vestris decretis non dubitet et ea quae statueritis, quoad vivet, defendere et per se ipsum praestare possit.4
因此,为了你们自身与罗马人民的至高安全,为了你们的妻儿,为了祭坛与炉灶,为了圣所与神庙,为了全城的屋宇与居所,为了统治权与自由,为了意大利的安全,为了整个城邦,请如你们已经开始的那样,审慎且勇敢地作出决议。你们拥有一位执政官,他不仅毫不迟疑地服从你们的决议,而且只要他活着,就能捍卫你们所确立的一切,并以自身之力将其付诸实现。
- 4.20ceteris enim semper bene gesta, mihi uni conservata re publica gratulationem decrevistis
bene gesta [re publica] 与 conservata re publica 是名词加完成时被动分词构成的夺格独立结构,在此处表原因或事由,说明元老院决议向神明献上感恩(gratulatio)的依据:“因治理城邦有功”与“因保全了城邦”。
- 4.21habeant quo victores revertantur
关系副词 quo 引导接虚拟式(revertantur)的关系从句,修饰省略了的先行词(如 locum),带有特征或目的色彩,意为“使他们拥有一个作为胜利者可以凯旋归来的地方”。
- 4.23suo solius periculo
属格单数形容词 solius 与物主形容词 suo 中所蕴含的第三人称反身代词属格意义(sui)构成同格修饰,是经典的拉丁语语法用法,意为“仅凭他一人(即我一人)的危险”。
- 4.24habetis eum consulem qui et parere vestris decretis non dubitet et ea quae statueritis, quoad vivet, defendere et per se ipsum praestare possit
指示词 eum 修饰 consulem,后续关系代词 qui 引导接虚拟式动词(dubitet, possit)的性状从句(characteristic clause),意为“这样一位不仅毫不迟疑服从……而且能够……的执政官”。
