← 西塞罗

反喀提林演说

§3.20-3.24

朱庇特神像的显灵与不流血的救赎

西塞罗叙述了遵照占卜官指示新造的朱庇特神像在阴谋者被押解的同时转向东方竖立的神迹,强调国家的获救乃是不死神明庇佑的结果,号召市民庆祝感恩祭,并将此次不流血的和平胜利与以往血腥残酷的内战进行对比。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§3.20

​itaque illorum responsis tum et ludi per decem dies facti sunt neque res ulla quae ad placandos deos pertineret praetermissa est. idemque iusserunt simulacrum Iovis facere maius et in excelso conlocare et contra atque antea fuerat ad orientem convertere; ac se sperare dixerunt, si illud signum quod videtis solis ortum et forum curiamque conspiceret, fore ut ea consilia quae clam essent inita contra salutem urbis atque imperi inlustrarentur1 ut a senatu populoque Romano perspici possent. atque illud signum conlocandum consules illi locaverunt; sed tanta fuit operis tarditas ut neque superioribus consulibus neque nobis ante hodiernum diem conlocaretur.

因此,依照他们的神谕,当时举行了为期十天的竞技会,凡与抚慰神明相关之事无一遗漏。他们同样下令制作一尊更大的朱庇特神像,安置于高处,并与原先相反地转向东方;他们宣称自己寄望于:设若你们所见的那尊神像能够俯瞰日出之地、广场与元老院议事堂,那么秘密策划反对城邦与帝国安危的谋略便会昭然若揭,从而能被元老院和罗马人民所洞察。当时的执政官们发包了安放该神像的工程;然而工程拖延极甚,以致在前几任执政官任内及我们在今日之前,神像皆未被立起。

§3.21

​hic quis potest esse tam aversus a vero, tam praeceps, tam mente captus qui neget haec omnia quae videmus praecipueque hanc urbem deorum immortalium nutu ac potestate administrari? etenim cum esset ita responsum, caedis, incendia, interitum rei publicae comparari, et ea per civis, quae tum propter magnitudinem scelerum non nullis incredibilia videbantur, ea non modo cogitata a nefariis civibus verum etiam suscepta esse sensistis. illud vero nonne ita praesens est ut nutu Iovis optimi maximi factum esse videatur, ut, cum hodierno die mane per forum meo iussu et coniurati et eorum indices in aedem Concordiae ducerentur, eo ipso tempore signum statueretur?2 quo conlocato atque ad vos senatumque converso omnia et senatus et vos quae erant contra salutem omnium cogitata inlustrata et patefacta vidistis.

在此情境下,谁会如此背弃真理、如此轻率狂悖、如此丧失理智,竟敢否认我们所见的这一切、尤其是这座城市,是在不死神明的旨意与权能治理之下?因为当时曾有神谕宣称屠杀、焚烧与国家的毁灭正在被筹划,且是出自公民之手——鉴于罪行之巨,彼时在某些人看来甚至难以置信——如今你们已然发觉,这些罪行不仅由穷凶极恶的公民所构想,甚至已然付诸行动。不仅如此,今日清晨,当遵照我的命令,阴谋者与其告发者穿过广场被押送至协和神殿时,恰在彼时神像被竖立起来,这一事态难道不是如此显赫临在,以至显系出于至善至大的朱庇特的意旨吗?神像一旦安放完毕并转向你们与元老院,元老院与你们便目睹了一切危害众人安危的图谋被彻底揭露与昭示。

§3.22

​quo etiam maiore sunt isti odio supplicioque digni qui non solum vestris domiciliis atque tectis sed etiam deorum templis atque delubris sunt funestos ac nefarios ignis inferre conati. quibus ego si me restitisse dicam, nimium mihi sumam et non sim ferendus: ille, ille Iuppiter restitit; ille Capitolium, ille haec templa, ille cunctam urbem, ille vos omnis salvos esse voluit. dis ego immortalibus ducibus hanc mentem voluntatemque suscepi atque ad haec tanta indicia perveni. iam vero illa Allobrogum sollicitatio, iam ab Lentulo ceterisque domesticis hostibus tam dementer tantae res creditae et ignotis et barbaris commissaeque litterae numquam essent profecto, nisi ab dis immortalibus huic tantae audaciae consilium esset ereptum. quid vero? ut homines Galli ex civitate male pacata, quae gens una restat quae bellum populo Romano facere posse et non nolle videatur, spem imperi ac rerum maximarum ultro sibi a patriciis hominibus oblatam neglegerent vestramque salutem suis opibus anteponerent, id non divinitus esse factum putatis,3 praesertim qui nos non pugnando sed tacendo superare potuerunt?

因此,那些企图不仅将毁灭性与亵渎性的烈火引向你们的居所与房舍,甚至引向神明的殿堂与圣所之人,实应遭受更为深重的痛恨与惩罚。对于他们,我若声称是我予以抵御,我便自揽过多功劳且令人无法容忍:正是他,正是那位朱庇特予以抵御;正是他欲使卡皮托利乌姆、正是他欲使这些神庙、正是他欲使整座城市、正是他欲使你们所有人安然无恙。我是在不死神明的指引下树立了此番心意与决心,并获得了这些确凿重大的证词。再者,阿洛布罗基人遭拉拢一事,朗图卢斯及其他内贼将如此重大之事如此疯狂地托付给陌生的蛮族并交附书信,若非不死神明剥夺了他们这般弥天狂妄中的理智,断然绝无可能发生。更有甚者,这些来自尚未真正归顺的城邦的高卢人——那是尚存唯一看似有能力且不排斥向罗马人民开战的族群——竟然忽视由贵族身份之人主动向其许诺的统治大权与绝顶利益的希望,将你们的安危置于自身的利益之上,难道你们认为这不是神意使然吗?尤其是他们本无需动武、仅凭缄默便能将我们击败!

§3.23

​quam ob rem, Quirites, quoniam ad omnia pulvinaria supplicatio decreta est, celebratote illos dies cum coniugibus ac liberis vestris. nam multi saepe honores dis immortalibus iusti habiti sunt ac debiti, sed profecto iustiores numquam. erepti enim estis ex crudelissimo ac miserrimo interitu, erepti sine caede, sine sanguine, sine exercitu, sine dimicatione; togati me uno togato duce et imperatore vicistis.

因此,罗马公民们,既然在所有神座前皆已决议举行感恩祭,你们便当与妻子儿女共同庆祝那些日子。因为向不死神明献上正当而应得的敬礼虽屡见不鲜,但委实从未有比此次更为正当者。你们实已从最残酷、最悲惨的毁灭中被拯救出来,在毫无屠戮、毫无流血、未动一兵、未起交战之中被拯救出来;身着文官袍服的你们,仅以我这一名身着文官袍服之人作为领袖与统帅,便赢得了胜利。

§3.24

​etenim recordamini, Quirites, omnis civilis dissensiones, non solum eas quas audistis sed eas quas vosmet ipsi meministis atque vidistis. Lucius Sulla Publium Sulpicium oppressit: Gaium Marium, custodem huius urbis, multosque fortis viros partim eiecit ex civitate, partim interemit. Gnaeus Octavius consul armis expulit ex urbe conlegam: omnis hic locus acervis corporum et civium sanguine redundavit. superavit postea Cinna cum Mario: tum vero clarissimis viris interfectis lumina civitatis exstincta sunt. Vltus est huius victoriae crudelitatem postea Sulla: ne dici quidem opus est quanta deminutione civium et quanta calamitate rei publicae. dissensit Marcus Lepidus a clarissimo et fortissimo viro Quinto Catulo: attulit non tam ipsius interitus rei publicae luctum quam ceterorum.

诚然,罗马公民们,请回忆所有的公民内讧,不仅是你们耳闻的,更是你们亲身记忆并目睹的。卢基乌斯·苏拉压制了普布利乌斯·苏尔皮基乌斯;他将本城的守护者盖乌斯·马略及诸多勇士一部分驱逐出邦,一部分加以诛杀。执政官格奈乌斯·奥克塔维乌斯以武力将同僚逐出城外;这整个地方曾充斥着累累尸山与公民的鲜血。其后秦纳与马略得势;彼时最显赫的贤达惨遭戮杀,国家的明灯熄灭。其后苏拉报复了这场胜利的残暴;导致了公民何等巨大的锐减与国家何等惨烈的灾祸,甚至无需赘言。马尔库斯·雷必达与最著名、最勇毅的奎因图斯·卡图卢斯反目;他本人的覆灭给国家带来的悲痛,远不及其他人的殒命所带来的深重。

语法注3 条
  1. 3.20fore ut ea consilia quae clam essent inita contra salutem urbis atque imperi inlustrarentur

    fore ut 加上未完成过去时虚拟式(inlustrarentur)是替代将来被动态不定式(inlustratum iri)的常用迂回结构。受过去时主动词 dixerunt 的时态呼应制约,此处采用了未完成过去时。关系从句中的 essent inita 亦因处于间接引语的从属地位而采用过去完成时虚拟式。

  2. 3.21illud vero nonne ita praesens est ut nutu Iovis optimi maximi factum esse videatur, ut, cum hodierno die mane per forum meo iussu et coniurati et eorum indices in aedem Concordiae ducerentur, eo ipso tempore signum statueretur?

    句首的指示代词 illud 先行指引并引出后文第二个 ut 从句(ut ... signum statueretur,为解释性名词从句)。而第一个 ut 从句(ut ... factum esse videatur)则是与 ita praesens est 相关的结果从句。整个长句在主干结构中将结果从句与指示代词的具体内容从句巧妙嵌套。

  3. 3.22ut homines Galli ex civitate male pacata, quae gens una restat quae bellum populo Romano facere posse et non nolle videatur, spem imperi ac rerum maximarum ultro sibi a patriciis hominibus oblatam neglegerent vestramque salutem suis opibus anteponerent, id non divinitus esse factum putatis

    句首由 ut ... neglegerent ... anteponerent 引导的未完成过去时虚拟式从句是一个同格名词从句,先期具体阐述主句中的宾语代词 id。全句核心骨架为:“高卢人竟忽视……并将……置于其上,你们难道认为这(id)不是出于神意吗?”

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.humanitext-lat2:3.20-3.24