- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.humanitext-lat2:3.15-3.19
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗陈述元老院因国家获救而破例以文官身份为他举行感恩祭,并阐明正是将狡黠的喀提林逐出城外才使得残余阴谋得以迅速破获,进而指出这一拯救实乃不死神明的庇佑与先前凶兆预言的应验。
atque etiam supplicatio dis immortalibus pro singulari eorum merito meo nomine decreta est, quod mihi primum post hanc urbem conditam togato contigit, et his decreta verbis est: ‘quod urbem incendiis, caede civis, Italiam bello liberassem.’ quae supplicatio si cum ceteris supplicationibus conferatur, hoc interest, quod ceterae bene gesta, haec una conservata re publica constituta est.1 atque illud quod faciendum primum fuit factum atque transactum est. nam Publius Lentulus, quamquam patefactis indiciis, confessionibus suis, iudicio senatus non modo praetoris ius verum etiam civis amiserat, tamen magistratu se abdicavit, ut quae religio Gaio Mario, clarissimo viro, non fuerat quo minus Gaium Glauciam de quo nihil nominatim erat decretum praetorem occideret, ea nos religione in privato Publio Lentulo puniendo liberaremur.2
此外,因着不死神明非凡的恩泽,亦以我的名义决议向他们举行感恩祭;自本城建立以来,以文官身份获此殊荣者我是第一人,决议文辞如下:“因我将本城从火灾中、公民从屠戮中、意大利从战争中拯救了出来。”此项感恩祭若与其他诸项感恩祭相比,其差异在于:其余诸项皆因国政处置妥善而设,唯独此项是因国家得以保全而定。而那件首要该办之事,亦已办妥并了结。因为普布利乌斯·朗图卢斯尽管因罪证被揭发、其亲口供词以及元老院的判定,不仅丧失了裁判官的特权,甚至丧失了公民权,然而他还是辞去了官职,以便我们在惩处恢复平民身份的普布利乌斯·朗图卢斯时,得以摆脱任何宗教顾虑——而当年最负盛名的盖乌斯·马略在诛杀未被指名定罪的在职裁判官盖乌斯·格劳基亚时,本无此类顾虑。
nunc quoniam, Quirites, consceleratissimi periculosissimique belli nefarios duces captos iam et comprehensos tenetis, existimare debetis omnis Catilinae copias, omnis spes atque opes his depulsis urbis periculis concidisse. quem quidem ego cum ex urbe pellebam, hoc providebam animo, Quirites, remoto Catilina non mihi esse Publii Lentuli somnum nec Lucii Cassi adipes nec Gaii Cethegi furiosam temeritatem pertimescendam. ille erat unus timendus ex istis omnibus, sed tam diu dum urbis moenibus continebatur. omnia norat, omnium aditus tenebat; appellare, temptare, sollicitare poterat, audebat. erat ei consilium ad facinus aptum, consilio autem neque lingua neque manus deerat. iam ad certas res conficiendas certos homines delectos ac descriptos habebat. neque vero, cum aliquid mandarat, confectum putabat: nihil erat quod non ipse obiret, occurreret, vigilaret, laboraret; frigus, sitim, famem ferre poterat.
罗马公民们,既然你们如今已将这场最恶毒、最危险之战的罪恶头目们逮捕拘禁在手,你们便应当认定,随着城市面临的这些危难被排除,喀提林的全部武装力量、一切希望与资财均已瓦解。事实上,当我将他逐出城外时,罗马公民们,我心中早已料定:一旦排除了喀提林,我便无需惧怕普布利乌斯·朗图卢斯的怠惰、卢基乌斯·卡西乌斯的肥硕,以及盖乌斯·凯特古斯那癫狂的鲁莽。在那伙所有人中唯有他一人可畏,但那也仅限于他尚被局限在城墙之内的时期。他洞悉一切,掌握接触所有人的门径;他既能也敢去攀谈、试探、拉拢。他具备适于作恶的智谋,而其智谋既不缺舌辩亦不乏身手。为完成特定的图谋,他早已挑选并指派了特定的人员。而且,当他交代了某事后,绝不认为这就万事大吉:没有任何事情不是由他亲自经办、应对、守候、劳作;寒冷、口渴、饥饿,他皆能忍受。
hunc ego hominem tam acrem, tam audacem, tam paratum, tam callidum, tam in scelere vigilantem, tam in perditis rebus diligentem nisi ex domesticis insidiis in castrense latrocinium compulissem — dicam id quod sentio, Quirites — non facile hanc tantam molem mali a cervicibus vestris depulissem. non ille nobis Saturnalia constituisset, neque tanto ante exiti ac fati diem rei publicae denuntiavisset neque commisisset ut signum, ut litterae suae testes manifesti sceleris deprehenderentur. quae nunc illo absente sic gesta sunt ut nullum in privata domo furtum umquam sit tam palam inventum quam haec in tota re publica coniuratio manifesto comprehensa est. quod si Catilina in urbe ad hanc diem remansisset, quamquam, quoad fuit, omnibus eius consiliis occurri atque obstiti, tamen, ut levissime dicam, dimicandum nobis cum illo fuisset,3 neque nos umquam, cum ille in urbe hostis esset, tantis periculis rem publicam tanta pace, tanto otio, tanto silentio liberassemus.
对于这样一个如此敏锐、如此大胆、如此准备周密、如此狡黠、作恶时如此警惕、行绝望之事时如此勤勉之人,若非我将他从内部的暗算逼入了营地的匪盗行径——罗马公民们,我要说出我的由衷之感——我绝不能轻易将如此巨大的祸害从你们的颈项上卸除。他决不会为我们定下萨图尔努斯节的期限,决不会如此提前向国家宣告毁灭与命运之日,也决不会让自己的印章与书信作为确凿罪证而被当场缴获。如今在他缺席之下,事情的进展竟至如此地步,以至于在私人府邸中从未有一桩窃案被揭露得如此清楚明白,一如这席卷整个国家的阴谋被如此确凿无疑地查获。然而,设若喀提林直至今日仍留在城内,尽管在他停留期间我迎击并挫败了他的所有谋略,但至少可以说,我们本不得不与他决一死战,而在他作为公敌身处城内的情形下,我们绝不可能以如此的和平、如此的宁谧、如此的肃静将国家从如此巨大的危难中拯救出来。
quamquam haec omnia, Quirites, ita sunt a me administrata ut deorum immortalium nutu atque consilio et gesta et provisa esse videantur. idque cum coniectura consequi possumus, quod vix videtur humani consili tantarum rerum gubernatio esse potuisse, tum vero ita praesentes his temporibus opem et auxilium nobis tulerunt ut eos paene oculis videre possimus. nam ut illa omittam, visas nocturno tempore ab occidente faces ardoremque caeli, ut fulminum iactus, ut terrae motus relinquam, ut omittam cetera quae tam multa nobis consulibus facta sunt ut haec quae nunc fiunt canere di immortales viderentur, hoc certe, Quirites, quod sum dicturus neque praetermittendum neque relinquendum est.
然而,罗马公民们,这一切是由我如此经办的,以至于它们看起来皆是在不死神明的旨意与擘画下成就并预见到的。这一点,我们不仅可以通过推测而得出,因为如此大局的驾驭几乎不可能是出于凡人的智谋;而且在这一时期,神明向我们提供了如此切实显现的救助与援手,以至于我们几乎能亲眼目睹他们。因为,且不说夜间在西方见到的火把与天际的炽焰,且不提闪电的击打与地震,且略去在我们执政官任内发生的大量其他异象——这些异象多得仿佛不死神明已在预示如今正在发生的这一切——至少罗马公民们,我将要说的这一件事,既不容忽视,亦不可略过。
nam profecto memoria tenetis Cotta et Torquato consulibus compluris in Capitolio res de caelo esse percussas, cum et simulacra deorum depulsa sunt et statuae veterum hominum deiectae et legum aera liquefacta et tactus etiam ille qui hanc urbem condidit Romulus, quem inauratum in Capitolio, parvum atque lactantem, uberibus lupinis inhiantem4 fuisse meministis. quo quidem tempore cum haruspices ex tota Etruria convenissent, caedis atque incendia et legum interitum et bellum civile ac domesticum et totius urbis atque imperi occasum appropinquare dixerunt, nisi di immortales omni ratione placati suo numine prope fata ipsa flexissent.
你们想必确切记得,在科塔与托尔夸图斯任执政官之年,卡皮托利乌姆山上有许多物件遭天火雷击,当时神明的塑像被击倒,古人的雕像被掀翻,法律的青铜板被熔化,甚至连缔造本城的罗慕路斯亦被击中——你们定然记得卡皮托利乌姆山上那尊镀金的、幼小哺乳、向母狼乳房张口吸吮的罗慕路斯雕像。正在那时,全埃特鲁里亚的占卜官云集于此,他们宣称:除非不死神明以各种方式受到告慰并以神威几乎扭转命运本身,否则屠杀、焚烧、法律的毁灭、公民内战以及全城与整个帝国的覆亡便已迫在眉睫。
- 3.15hoc interest, quod ceterae bene gesta, haec una conservata re publica constituta est
hoc 与非人称动词 interest 连用表示“有此区别”,其具体内涵由后接的 quod 名词性从句说明。在从句内部,后半句的 re publica 被承前补入 bene gesta 之后,构成与 conservata re publica(国家得以保全)相对称的独立夺格(bene gesta [re publica],即“国政处理妥善”)。
- 3.15ut quae religio Gaio Mario, clarissimo viro, non fuerat quo minus Gaium Glauciam de quo nihil nominatim erat decretum praetorem occideret, ea nos religione in privato Publio Lentulo puniendo liberaremur
先行词 religio(宗教顾虑/禁忌)被吸引纳入关系从句中,并在主句中由指示词 ea 再次复指(即 ut ea religione... liberaremur, quae religio... non fuerat)。由于 religio 蕴含妨碍、顾忌之义,因而引出由 quo minus 加虚拟式(occideret)构成的妨碍从句。
- 3.17dimicandum nobis cum illo fuisset
在过去与事实相反的虚拟条件句的主句中,使用了表示必然性或义务的动形词被动迂回结构(dimicandum fuisset),搭配施事与格 nobis。sum 的过去完成时虚拟式与动形词结合,表达过去未曾实现的必然状态(“我们本不得不与他决战”)。
- 3.19uberibus lupinis inhiantem
现在分词 inhiantem(张口迎向、渴求吸吮)支配与格 uberibus(乳房),作为述语修饰语修饰关系代词 quem(指代卡皮托利乌姆山上的幼年罗慕路斯雕像)。
