← 西塞罗

反喀提林演说

§3.25-3.29

空前的危机与托付公民护身

西塞罗阐明此次阴谋与以往旨在变更政体的内讧不同,乃是以彻底灭绝城邦为目的的空前浩劫;他宣称自己只求功绩长存人民心中,委托公民护卫其免遭内敌反扑,并指示众人当夜继续严加守备。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§3.25

​dissensiones erant eius modi quae non ad delendam sed ad commutandam rem publicam pertinerent.1 non illi nullam esse rem publicam sed in ea quae esset se esse principes, neque hanc urbem conflagrare sed se in hac urbe florere voluerunt. atque illae tamen omnes dissensiones, quarum nulla exitium rei publicae quaesivit, eius modi fuerunt ut non reconciliatione concordiae sed internicione civium diiudicatae sint. in hoc autem uno post hominum memoriam maximo crudelissimoque bello, quale bellum nulla umquam barbaria cum sua gente gessit, quo in bello lex haec fuit a Lentulo, Catilina, Cethego, Cassio constituta ut omnes qui salva urbe salvi esse possent in hostium numero ducerentur, ita me gessi, Quirites, ut salvi omnes conservaremini, et, cum hostes vestri tantum civium superfuturum putassent quantum infinitae caedi restitisset, tantum autem urbis quantum flamma obire non potuisset, et urbem et civis integros incolumisque servavi.

那些内讧属于并非旨在毁灭国家、而是旨在改变国家政体的性质。那些人所希求的并非国家不复存在,而是在现存的国家中由他们充当首领;他们所企望的亦非这座城市被焚毁,而是他们能在这座城市中飞黄腾达。然而,尽管所有的那些内讧无一谋求国家的覆亡,它们却属于并非以和睦的重归、而是以公民的相互诛戮来决出胜负的性质。然而,在这一人类记忆中绝无仅有、最为巨大而残酷的战争中——任何蛮荒之邦亦从未与自己的同族展开过这般的战争,且在这场战争中,朗图卢斯、喀提林、塞特古斯与卡西乌斯立下了这般律则,即凡在城邦安然无恙的前提下得以保全者皆被视同仇敌——罗马公民们,我的作为使得你们全员得以平安保全;并且,正当你们的敌人认定仅有在无休止的屠杀中幸免者才能残存、仅有未被烈火殃及的部分城邦才能留存之时,我使城邦与公民皆完好无损地得以保全。

§3.26

​quibus pro tantis rebus, Quirites, nullum ego a vobis praemium virtutis, nullum insigne honoris, nullum monumentum laudis postulabo praeterquam huius diei memoriam sempiternam. in animis ego vestris omnis triumphos meos, omnia ornamenta honoris, monumenta gloriae, laudis insignia condi et conlocari volo. nihil me mutum potest delectare, nihil tacitum, nihil denique eius modi quod etiam minus digni adsequi possint. memoria vestra, Quirites, nostrae res alentur, sermonibus crescent, litterarum monumentis inveterascent et conroborabuntur; eandemque diem intellego, quam spero aeternam fore, propagatam esse et ad salutem urbis et ad memoriam consulatus mei, unoque tempore in hac re publica duos civis exstitisse quorum alter finis vestri imperi non terrae sed caeli regionibus terminaret, alter huius imperi domicilium sedisque servaret.

罗马公民们,为了如此巨大的事迹,除了这一日的永恒记忆之外,我不会向你们索求任何美德的报偿,任何荣誉的徽记,任何赞誉的丰碑。我只希望我所有的凯旋盛典、一切荣誉的饰物、光荣的丰碑、赞许的徽记,皆铭记并安放于你们的心灵之中。凡无言之物、凡沉默之器,总而言之凡连平庸之辈亦能获得之物,皆不能使我欢欣。罗马公民们,借由你们的记忆,我们的事迹将得到滋养;借由口耳相传,它们将日渐光大;借由文献丰碑,它们将历久弥坚。我亦深知,我所希冀永载史册的这一日,无论是对于城邦的得救,还是对于我执政官任期的记忆,皆已延展流传;在同一时代,本邦出现了两位公民:其中一位并非以大地的疆界、而是以苍穹的方位限定了你们帝国的边界,而另一位则保全了这一帝国的家园与基座。

§3.27

​sed quoniam earum rerum quas ego gessi non eadem est fortuna atque condicio quae illorum qui externa bella gesserunt, quod mihi cum eis vivendum est quos vici ac subegi, illi hostis aut interfectos aut oppressos reliquerunt, vestrum est, Quirites, si ceteris facta sua recte prosunt, mihi mea ne quando obsint providere.2 mentes enim hominum audacissimorum sceleratae ac nefariae ne vobis nocere possent ego providi, ne mihi noceant vestrum est providere. quamquam, Quirites, mihi quidem ipsi nihil ab istis iam noceri potest.3 Magnum enim est in bonis praesidium quod mihi in perpetuum comparatum est, magna in re publica dignitas quae me semper tacita defendet, magna vis conscientiae quam qui neglegunt, cum me violare volent, se indicabunt.

然而,鉴于我所建树之事迹的命运与境遇,与那些从事对外战争之人的命运与境遇大相径庭——盖因我必须与那些被我战胜并降服之人共处,而他们留下的敌人要么被歼灭要么被镇压——罗马公民们,设若他人的功勋理所当然地使他们受惠,那么设法使我的功勋不致有朝一日反害于我,便是你们的职责。因为最狂悖之徒危害你们的险恶罪恶图谋,我已予以防范;至于他们不致危害于我,则应当由你们来防范。尽管,罗马公民们,对于我自己而言,如今那些人已然丝毫无法加害于我。因为在善意公民之中有着为我永续奠定的巨大护庇,在国家之中有着始终默默保卫着我的巨大尊严,在良知之中亦有着巨大的力量——凡藐视此力量者,当其意欲侵害我时,便会自我招供。

§3.28

​est enim nobis is animus, Quirites, ut non modo nullius audaciae cedamus sed etiam omnis improbos ultro semper lacessamus. quod si omnis impetus domesticorum hostium depulsus a vobis se in me unum converterit, vobis erit videndum, Quirites, qua condicione posthac eos esse velitis qui se pro salute vestra obtulerint invidiae periculisque omnibus: mihi quidem ipsi quid est quod iam ad vitae fructum possit adquiri, cum praesertim neque in honore vestro neque in gloria virtutis quicquam videam altius quo mihi libeat ascendere?

罗马公民们,我们实有此种气魄,不仅不向任何人的狂妄退让,更主动而始终如一地向一切奸佞发起反击。但是,设若转离你们的内部敌人的全部攻击皆转向我一人,罗马公民们,你们便当审视:今后对于那些为了你们的安危而甘冒众怒与一切风险之人,你们希望他们处于何种境地;至于我本人,尤其既然无论在你们所赐的荣衔中还是在美德的光荣中,我都看不到还有何等更高的境界令我乐于登攀,那么对于一生的收获而言,如今还能再添何物?

§3.29

​illud perficiam profecto, Quirites, ut ea quae gessi in consulatu privatus tuear atque ornem, ut, si qua est invidia in conservanda re publica suscepta, laedat invidos, mihi valeat ad gloriam. denique ita me in re publica tractabo ut meminerim semper quae gesserim, curemque ut ea virtute non casu gesta esse videantur. vos, Quirites, quoniam iam est nox, venerati Iovem illum custodem huius urbis ac vestrum in vestra tecta discedite et ea, quamquam iam est periculum depulsum, tamen aeque ac priore nocte custodiis vigiliisque defendite. id ne vobis diutius faciendum sit atque ut in perpetua pace esse possitis providebo, Quirites.

罗马公民们,我必将躬行实践此事:在卸任重归平民身份之后,亦将捍卫并增饰我在执政官任内的作为,以使在保全国家中所招致的任何怨尤皆转而伤害嫉恨者自身,而对我而言则增益光荣。总之,我将在国家事务中如此自律,以期始终铭记自己的所作所为,并尽力使这些功勋显系出于美德而非归于侥幸。罗马公民们,既然此刻已是黑夜,在敬奉了守护这座城市与你们的那位朱庇特之后,便请散归你们的房舍;尽管危险已被驱除,但仍当如昨夜那般以守卫和巡夜防卫门户。罗马公民们,我必将妥善谋划,使你们无需再长久承受此等戒备,并能安享持久的和平。

语法注3 条
  1. 3.25dissensiones erant eius modi quae non ad delendam sed ad commutandam rem publicam pertinerent

    修饰 eius modi(性质属格)的 quae 关系从句使用未完成过去时虚拟式 pertinerent,构成表特征的关系从句(结果性关系从句)。对比出现的动形词结构 ad delendam 与 ad commutandam rem publicam 均由介词 ad 加宾格构成,表示目的。

  2. 3.27vestrum est, Quirites, si ceteris facta sua recte prosunt, mihi mea ne quando obsint providere

    vestrum est 为物主形容词 vester 的中性单数主格构成的表达(相当于名词表责任/本分的述语属格,“是你们的职责”),不定式 providere 为其真正主语。动词 providere(防备、顾及)支配带虚拟式的否定从句 ne quando obsint(免得有朝一日造成危害)。

  3. 3.27mihi quidem ipsi nihil ab istis iam noceri potest

    由支配与格的不及物动词(noceo)构成的非人称被动态。拉丁语中支配与格的动词无法构成人称被动句,原与格补足语(mihi quidem ipsi)予以保留,动词采用非人称形式,此处与 potest 连用构成不定式 noceri potest;中性代词 nihil 用作表示程度的副词性宾格(“绝无任何损害”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.humanitext-lat2:3.25-3.29