- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.humanitext-lat2:3.1-3.5
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗向民众发表演说,宣告国家与公民由于神明的庇佑及他本人的努力已从毁灭中获救,并叙述了他如何布置两名裁判官在穆尔维乌斯桥设伏,以截获阿洛布罗格斯人使节所携密信的经过。
rem publicam, Quirites, vitamque omnium vestrum, bona, fortunas, coniuges liberosque vestros atque hoc domicilium clarissimi imperi, fortunatissimam pulcherrimamque urbem, hodierno die deorum immortalium summo erga vos amore, laboribus, consiliis, periculis meis e flamma atque ferro ac paene ex faucibus fati ereptam et vobis conservatam ac restitutam videtis.
罗马公民们,今天你们亲眼看到,国家、你们所有人的生命、财产、家产、你们的妻子儿女,以及这最显赫帝国的居所、这座最幸运最美丽的城市,由于不朽诸神对你们的无上慈爱,并通过我的劳苦、谋略与历险,从刀光烈火之中、几乎从命运的咽喉中被夺回,并为你们得以保全和恢复。
et si non minus nobis iucundi atque inlustres sunt ei dies quibus conservamur quam illi quibus nascimur, quod salutis certa laetitia est, nascendi incerta condicio et quod sine sensu nascimur, cum voluptate servamur, profecto, quoniam illum qui hanc urbem condidit ad deos immortalis benivolentia famaque sustulimus, esse apud vos posterosque vestros in honore debebit is qui eandem hanc urbem conditam amplificatamque servavit.1 nam toti urbi, templis, delubris, tectis ac moenibus subiectos prope iam ignis circumdatosque restinximus, idemque gladios in rem publicam destrictos rettudimus mucronesque eorum a iugulis vestris deiecimus.
如果我们获得拯救的日子,比起我们出生的日子对我们来说同样令人喜悦而辉煌——因为获救的快乐是确凿的,而出生的际遇却未可知,且我们出生时毫无知觉,获救时却满怀欣喜——那么,既然我们出于感激和赞誉已将建立这座城市的先祖升入不朽诸神之列,那么这位保全了已经建立并扩大了的同一座城市的人,在你们及你们的后代之中无疑也应当享有尊荣。因为我们扑灭了那几乎已经点燃并包围整个城市、神殿、圣所、屋宇和城墙的烈火,同样地,我们也挫败了针对国家拔出的利剑,并将它们的锋刃从你们的喉咙前挪开。
quae quoniam in senatu inlustrata, patefacta, comperta sunt per me, vobis iam exponam breviter ut et quanta et quam manifesta et qua ratione investigata et comprehensa sint vos qui et ignoratis et exspectatis scire possitis. principio, ut Catilina paucis ante diebus erupit ex urbe, cum sceleris sui socios huiusce nefarii belli acerrimos duces Romae reliquisset, semper vigilavi et providi, Quirites, quem ad modum in tantis et tam absconditis insidiis salvi esse possemus. nam tum cum ex urbe Catilinam eiciebam — non enim iam vereor huius verbi invidiam, cum illa magis sit timenda, quod vivus exierit —, sed tum cum illum exterminari volebam,2 aut reliquam coniuratorum manum simul exituram aut eos qui restitissent infirmos sine illo ac debilis fore putabam.
既然这些事情已经在元老院由我阐明、揭露并查实,我现在便向你们简要陈述,以便让一无所知而又殷切期待的你们能够明了:事情何其重大,何其昭彰,又是以何种方式被侦破和拿获的。首先,前几天当喀提林冲出城去,将其罪行的同谋、这场大逆不道之战争最凶悍的头目留在罗马时,罗马公民们,我始终保持警惕并周密筹划,我们如何在如此巨大而隐秘的阴谋中得以保全。因为在那个时候,当我将喀提林逐出城邦时——我如今已不再惧怕这个词所带来的怨恨,因为更令人担心的指责倒是他竟然活着离开了——,但那个时候,当我希望他被驱逐出境时,我本以为其余的阴谋分子要么会一同离去,要么留下来的人没有了他便会虚弱无力。
atque ego, ut vidi, quos maximo furore et scelere esse inflammatos sciebam, eos nobiscum esse et Romae remansisse, in eo omnis dies noctesque consumpsi ut quid agerent, quid molirentur sentirem ac viderem,3 ut, quoniam auribus vestris propter incredibilem magnitudinem sceleris minorem fidem faceret oratio mea, rem ita comprehenderem ut tum demum animis saluti vestrae provideretis cum oculis maleficium ipsum videretis. itaque ut comperi legatos Allobrogum belli Transalpini et tumultus Gallici excitandi causa a Publio Lentulo esse sollicitatos, eosque in Galliam ad suos civis eodemque itinere cum litteris mandatisque ad Catilinam esse missos, comitemque eis adiunctum esse Titum Volturcium, atque huic esse ad Catilinam datas litteras, facultatem mihi oblatam putavi ut, quod erat difficillimum quodque ego semper optabam ab dis immortalibus, tota res non solum a me sed etiam a senatu et a vobis manifesto deprenderetur.
然而,当我看到那些我明知正被极度狂乱和罪恶所点燃的人竟然与我们同在并留在了罗马,我便日日夜夜倾注所有精力,去察觉和洞悉他们的所作所为与图谋,以便——由于罪行之大令人难以置信,我的言辞难以让你们完全相信——我能够将证据确凿地掌握,致使你们只有在亲眼目睹这一罪行本身时,才能在心中真正着手保卫你们自己的安全。因此,当我得知阿洛布罗格斯人的使节为了挑起阿尔卑斯山外的战争和高卢的暴动已被普布利乌斯·朗图卢斯策动,且他们已被派往高卢去往其同胞那里,并在途中携带着给喀提林的信件和密令,又有提图斯·沃尔图尔基乌斯作为同伴随行,且后者被交付了致喀提林的信件,我认为自己获得了一个良机:使得这件极难办到、且我始终向不朽诸神祈求的事情——整起事件不仅由我,而且由元老院和你们大家昭然若揭地当场查获。
itaque hesterno die Lucium Flaccum et Gaium Pomptinum praetores, fortissimos atque amantissimos rei publicae viros, ad me vocavi, rem exposui, quid fieri placeret ostendi. illi autem, qui omnia de re publica praeclara atque egregia sentirent, sine recusatione ac sine ulla mora negotium susceperunt et, cum advesperasceret, occulte ad pontem Mulvium pervenerunt atque ibi in proximis villis ita bipertito fuerunt ut Tiberis inter eos et pons interesset.4 eodem autem et ipsi sine cuiusquam suspicione multos fortis viros eduxerant, et ego ex praefectura Reatina compluris delectos adulescentis quorum opera utor adsidue in rei publicae praesidio cum gladiis miseram.
于是,昨天我将勇敢非凡且最忠于国家的两位裁判官卢基乌斯·弗拉库斯和盖乌斯·庞普提努斯召至身边,说明了实情,指明了当采取的行动。而他们由于对国家怀有一切光辉与卓越的忠诚,毫无推诿、毫无拖延地接受了任务;当黄昏临近时,他们秘密抵达穆尔维乌斯桥,并在那里的邻近庄园中兵分两路驻扎,使台伯河与桥梁横亘于他们之间。并且,他们自己在未引起任何人怀疑的情况下带去了许多勇士,而我也从雷阿特辖区派遣了数名由我精选、且在保卫国家中常得其助力的青年佩剑前往彼处。
- 3.2esse apud vos posterosque vestros in honore debebit is qui eandem hanc urbem conditam amplificatamque servavit
主动词为 debebit,主语是指示代词 is(“那……的人”),由其后的定语从句修饰。conditam amplificatamque 为与 urbem 一致的完成被动分词,作表语性/描述性修饰,强调他保全了这座“已经建立并获得发展”的同一城市。
- 3.3sed tum cum illum exterminari volebam
这是承接性/恢复性的 sed(resumptive sed),用于在破折号插入句(non enim iam vereor... vivus exierit)之后,重新接续先前被中断的主线 nam tum cum ex urbe Catilinam eiciebam。该 tum cum 从句引导时间从句,并引出其后由 putabam 统辖的双重对格不定式结构(aut... aut...)。
- 3.4in eo omnis dies noctesque consumpsi ut quid agerent, quid molirentur sentirem ac viderem
in eo 中的指示代词 eo 先行指代(prolepsis)后文的 ut 从句(即“察觉并看清他们正在做什么、企图什么”这一目标)。随后的第二个 ut 从句(ut... rem ita comprehenderem)则表示进一步的目的。
- 3.5ita bipertito fuerunt ut Tiberis inter eos et pons interesset
bipertito 为副词,意为“分作两路/两派”。ut 从句是与 ita 照应的结果从句,其并列主语为 Tiberis 与 pons;单数动词 interesset 在语法上与较近的主语 pons 一致。全句描述伏兵分别驻扎于桥两端庄园、使台伯河和桥梁介于其间的布局。
