- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.humanitext-lat2:3.6-3.10
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗向民众叙述了在穆尔维乌斯桥伏击并截获信件的经过,以及在元老院出示密信、印章和笔迹令共谋者们相继认罪的审讯过程。
interim tertia fere vigilia exacta, cum iam pontem Mulvium magno comitatu legati Allobroges ingredi inciperent unaque Volturcius, fit in eos impetus; ducuntur et ab illis gladii et a nostris. res praetoribus erat nota solis, ignorabatur a ceteris. tum interventu Pomptini atque Flacci pugna quae erat commissa sedatur. Litterae quaecumque erant in eo comitatu integris signis praetoribus traduntur; ipsi comprehensi ad me, cum iam dilucesceret, deducuntur. atque horum omnium scelerum improbissimum machinatorem, Cimbrum Gabinium, statim ad me nihil dum suspicantem vocavi; deinde item arcessitus est Lucius Statilius et post eum Cethegus; tardissime autem Lentulus venit, credo quod in litteris dandis praeter consuetudinem proxima nocte vigilarat.
与此同时,在将近第三更交接之际,当阿洛布罗格斯人的使节带着庞大的随从与沃尔图尔基乌斯一同正踏上穆尔维乌斯桥时,突袭降临到了他们身上;他们和我们的人都拔出了剑。实情唯有裁判官们知晓,其余人皆蒙在鼓里。随后,由于庞普提努斯和弗拉库斯的介入,已经打响的战斗被平息下来。凡是那支随从队伍中携带的书信,都在火漆印完好无损的情况下交给了裁判官;被捕的当事人们在天刚破晓时被押送到了我这里。于是,趁着这一切罪恶中最卑鄙的操盘手钦贝尔·加比尼乌斯尚无任何防备与怀疑,我立即将他召至身边;随后,卢基乌斯·斯塔蒂利乌斯亦被传唤,在他之后是凯特古斯;然而朗图卢斯来得最迟,我想是因为他在前一晚为了草拟书信超乎寻常地熬了通宵。
cum summis et clarissimis huius civitatis viris qui audita re frequentes ad me mane convenerant litteras a me prius aperiri quam ad senatum deferri placeret, ne, si nihil esset inventum, temere a me tantus tumultus iniectus civitati videretur, negavi me esse facturum ut de periculo publico non ad consilium publicum rem integram deferrem.1 etenim, Quirites, si ea quae erant ad me delata reperta non essent, tamen ego non arbitrabar in tantis rei publicae periculis esse mihi nimiam diligentiam pertimescendam. senatum frequentem celeriter, ut vidistis, coegi.
当闻讯而在清晨拥挤地聚集到我住所的本城最高贵显赫的要人们主张,书信在呈送元老院之前应先由我拆封,以免若一无所获,我便显得是在毫无根据地将如此巨大的恐慌强加给城邦,我断然声明,自己绝不会不把关乎公共危机的事件原封不动地呈交给国家最高会议。因为,罗马公民们,即便呈报给我的那些事态未被证实存在,我也并不认为在国家面临如此险境之时,自己还需要对过于审慎而有所顾忌。正如你们所见,我迅速召集了元老院全体大会。
atque interea statim admonitu Allobrogum Gaium Sulpicium praetorem, fortem virum, misi qui ex aedibus Cethegi si quid telorum esset efferret; ex quibus ille maximum sicarum numerum et gladiorum extulit. introduxi Volturcium sine Gallis; fidem publicam iussu senatus dedi; hortatus sum ut ea quae sciret sine timore indicaret. tum ille dixit, cum vix se ex magno timore recreasset, a Publio Lentulo se habere ad Catilinam mandata et litteras ut servorum praesidio uteretur, ut ad urbem quam primum cum exercitu accederet; id autem eo consilio ut, cum urbem ex omnibus partibus quem ad modum descriptum distributumque erat incendissent caedemque infinitam civium fecissent, praesto esset ille qui et fugientis exciperet et se cum his urbanis ducibus coniungeret.
在此期间,根据阿洛布罗格斯人的提醒,我立即派遣了勇敢的裁判官盖乌斯·苏尔皮基乌斯,命他从凯特古斯的宅邸搜出藏匿的任何兵器;他从那里搜出了数量极多的短剑与长剑。我将沃尔图尔基乌斯单独带入,未让高卢人同列;奉元老院之命,我向他提供了公共安全保证;我敦促他毫无惧色地揭发他所知道的一切。这时,他好不容易才从巨大的恐惧中缓过神来,供称自己携带着普布利乌斯·朗图卢斯致喀提林的密令与书信,嘱其利用奴隶的武力,并尽快率军逼近罗马城;而这样做乃出于此种图谋:当他们按照事先的规划与分工从各处点燃城市并对公民展开无休止的屠杀时,喀提林能随时就位,以便截杀逃跑者,并与这批驻城首领会合。
introducti autem Galli ius iurandum sibi et litteras a Publio Lentulo, Cethego, Statilio ad suam gentem datas esse dixerunt, atque ita sibi ab his et a Lucio Cassio esse praescriptum ut equitatum in Italiam quam primum mitterent; pedestris sibi copias non defuturas. Lentulum autem sibi confirmasse ex fatis Sibyllinis haruspicumque responsis se esse tertium illum Cornelium ad quem regnum huius urbis atque imperium pervenire esset necesse: Cinnam ante se et Sullam fuisse. eundemque dixisse fatalem hunc annum esse ad interitum huius urbis atque imperi qui esset annus decimus post virginum absolutionem, post Capitoli autem incensionem vicesimus.2
随后被带入的高卢人供称,普布利乌斯·朗图卢斯、凯特古斯和斯塔蒂利乌斯曾向他们的部族交付了誓约与书信,并由这几人及卢基乌斯·卡西乌斯向他们下令,尽快派遣骑兵进入意大利;而步兵部队对他们而言自不会短缺。此外,朗图卢斯还根据西比拉神谕及占卜官的预言向他们担保,他正是命中注定获得这座城市的王权与最高统御权的第三位科尔内利乌斯:在他之前已有辛纳与苏拉。他还宣称,今年乃是注定要使这座城市与帝国走向灭亡的年份,这一年正是贞女被判无罪后的第十年,也是卡庇托尔山失火后的第二十年。
hanc autem Cethego cum ceteris controversiam fuisse dixerunt quod Lentulo et aliis Saturnalibus caedem fieri atque urbem incendi placeret, Cethego nimium id longum videretur. ac ne longum sit, Quirites, tabellas proferri iussimus quae a quoque dicebantur datae. primo ostendimus Cethego: signum cognovit. nos linum incidimus; legimus. erat scriptum ipsius manu Allobrogum senatui et populo sese quae eorum legatis confirmasset facturum esse; orare ut item illi facerent quae sibi eorum legati recepissent.3 tum Cethegus, qui paulo ante aliquid tamen de gladiis ac sicis quae apud ipsum erant deprehensa respondisset dixissetque se semper bonorum ferramentorum studiosum fuisse, recitatis litteris debilitatus atque abiectus conscientia repente conticuit. introductus Statilius cognovit et signum et manum suam. recitatae sunt tabellae in eandem fere sententiam; confessus est. tum ostendi tabellas Lentulo et quaesivi cognosceretne signum. adnuit. ‘est vero’ inquam ‘notum quidem signum, imago avi tui, clarissimi viri, qui amavit unice patriam et civis suos; quae quidem te a tanto scelere etiam muta revocare debuit.’
他们还交代,凯特古斯与其他人之间曾发生争议,因为朗图卢斯等人主张在萨图尔努斯节当天动手屠杀并焚城,而在凯特古斯看来那未免拖延太久。为了不赘述细节,罗马公民们,我们下令呈上据称由每人所出具的蜡版书信。起初我们出示给凯特古斯:他认出了自己的印章。我们剪断丝绳;当众诵读。上面以其亲笔写明:致阿洛布罗格斯人的元老院与人民,他必将践行向其使节所承诺的一切;恳请他们同样履行其使节向自己所承担的事宜。此时,方才还在就其住所搜出的长剑短刀进行辩解、声称自己一向热衷于精良铁器的凯特古斯,在书信宣读之后,因内心的罪疚而丧魂落魄、神采尽失,登时陷入了沉默。被带入的斯塔蒂利乌斯认出了印章与自己的手迹。宣读出的蜡版大意基本相仿;他供认不讳。随后我向朗图卢斯展示了蜡版,询问他是否认得印章。他点头承认。“这确实是一枚人人熟知的印章,”我说道,“那是你的祖父的肖像,那位曾无比热爱祖国及其同胞的至为显赫之人;即便是无声的肖像,它本也足以唤你脱离如此巨大的罪恶。”
- 3.7negavi me esse facturum ut de periculo publico non ad consilium publicum rem integram deferrem
否定主动词 negavi 后接宾格不定式结构(me esse facturum)以及由 ut... non 引导的结果从句,构成双重否定:“我表示自己绝不会不把关乎公共危机的事件原封不动地呈交给国家会议(即元老院)”。rem integram(完整无损/未拆封的状态)作 deferrem 的直接宾语。
- 3.9qui esset annus decimus post virginum absolutionem, post Capitoli autem incensionem vicesimus
关系从句中使用虚拟式 esset,是因为它从属于间接引语(eundemque dixisse...)框架之下,表明这一纪年推算是朗图卢斯神谕宣称的一部分,而非西塞罗本人的客观叙述。virginum absolutionem 指维斯塔贞女受审案的获释。
- 3.10sese quae eorum legatis confirmasset facturum esse; orare ut item illi facerent quae sibi eorum legati recepissent
转述凯特古斯亲笔信内容的多层间接引语。主干由两个并列的不定式引导:sese... facturum esse 与 orare(省略主语 Cethegus)。从属动词 confirmasset(即 confirmavisset)与 recepissent 在间接引语中采用过去完成时虚拟式。sibi recipere 为惯用表达,意为“向某人承担保证/承诺”。
