← 西塞罗

反喀提林演说

§2.25-2.29

正邪力量的对比与平叛保民的誓言

西塞罗通过对比己方与喀提林阵营在道义与物资上的悬殊差距论证必胜,并向市民通报防务部署与元老院的应对措施。他严正告诫滞留城内的谋反残余,庄严承诺将在神明庇佑下以最小动荡和平息叛乱并保全无辜市民。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.25

​sed si, omissis his rebus quibus nos suppeditamur, eget ille,1 senatu, equitibus Romanis, urbe, aerario, vectigalibus, cuncta Italia, provinciis omnibus, exteris nationibus, si his rebus omissis causas ipsas quae inter se confligunt contendere velimus, ex eo ipso quam valde illi iaceant intellegere possumus. ex hac enim parte pudor pugnat, illinc petulantia; hinc pudicitia, illinc stuprum; hinc fides, illinc fraudatio; hinc pietas, illinc scelus; hinc constantia, illinc furor; hinc honestas, illinc turpitudo; hinc continentia, illinc libido; hinc denique aequitas, temperantia, fortitudo, prudentia, virtutes omnes certant cum iniquitate, luxuria, ignavia, temeritate, cum vitiis omnibus; postremo copia cum egestate, bona ratio cum perdita, mens sana cum amentia, bona denique spes cum omnium rerum desperatione confligit. in eius modi certamine ac proelio nonne, si hominum studia deficiant, di ipsi immortales cogant ab his praeclarissimis virtutibus tot et tanta vitia superari?

然而,即使抛开我们所充裕而他所匮乏的这些条件不谈——元老院、罗马骑士、首都、国库、税赋、全意大利、所有行省以及异邦各族——如果我们抛开这些,愿意对相互对抗的事业本身进行比较,仅凭这一点我们便能明白他们是何等地溃不成军。因为在我们这一边战斗的是羞耻,在他们那一边则是无耻;这一边是贞洁,那一边是淫乱;这一边是信义,那一边是欺诈;这一边是虔敬,那一边是罪恶;这一边是坚毅,那一边是狂暴;这一边是尊严,那一边是丑恶;这一边是克制,那一边是放纵;最后,这一边的正义、节制、勇敢、明智以及一切美德,都在与不正、奢靡、懦弱、鲁莽以及一切恶德抗衡;最终,富足与贫乏冲突,良知与破产的心智冲突,清醒的理智与狂乱冲突,良好的希望与对万事的绝望冲突。在这等较量与战斗中,即使人的热忱有所匮乏,难道不朽的神明自己不也会迫使如此众多而巨大的恶德被这些最辉煌的美德所战胜吗?

§2.26

​quae cum ita sint, Quirites, vos, quem ad modum iam antea dixi, vestra tecta vigiliis custodiisque defendite; mihi ut urbi sine vestro metu ac sine ullo tumultu satis esset praesidi consultum atque provisum est. coloni omnes municipesque vestri certiores a me facti de hac nocturna excursione Catilinae facile urbis suas finisque defendent; gladiatores, quam sibi ille manum certissimam fore putavit, quamquam animo meliore sunt quam pars patriciorum, potestate tamen nostra continebuntur. Quintus Metellus quem ego hoc prospiciens in agrum Gallicum Picenumque praemisi aut opprimet hominem aut eius omnis motus conatusque prohibebit. reliquis autem de rebus constituendis, maturandis, agendis iam ad senatum referemus, quem vocari videtis.

罗马公民们,既然情势如此,正如我先前所说的那样,你们要用巡哨和守卫保卫你们自己的家园;至于我,已经做出周密的安排与防备,使城邦能在无须你们恐慌、没有任何骚动的情况下拥有充足的守备。你们各殖民地与自治市的全体居民在由我通报了喀提林这一夜间出奔的消息后,将轻易地保卫他们的城镇与疆土;喀提林原以为会成为他最可靠队伍的那些角斗士,尽管他们的心志胜过一部分贵族,但仍将被我们的权力所遏制。我预见到此情况而预先派往高卢和皮凯努姆地区的昆图斯·梅泰卢斯,要么将彻底消灭那厮,要么将阻遏他的一切行动与企图。至于其余需要确立、推进和处理的事项,我们现在就向你们看到正在被召集的元老院汇报。

§2.27

​nunc illos qui in urbe remanserunt atque adeo qui contra urbis salutem omniumque vestrum in urbe a Catilina relicti sunt, quamquam sunt hostes, tamen, quia nati sunt cives, monitos etiam atque etiam volo.2 mea lenitas adhuc si cui solutior visa est, hoc exspectavit ut id quod latebat erumperet. quod reliquum est, iam non possum oblivisci meam hanc esse patriam, me horum esse consulem, mihi aut cum his vivendum aut pro his esse moriendum. nullus est portis custos, nullus insidiator viae: si qui exire volunt, conivere possum; qui vero se in urbe commoverit cuius ego non modo factum sed vel inceptum ullum conatumve contra patriam deprehendero, sentiet in hac urbe esse consules vigilantis, esse egregios magistratus, esse fortem senatum, esse arma, esse carcerem quem vindicem nefariorum ac manifestorum scelerum maiores nostri esse voluerunt.

如今,对于那些留在城内的人,更确切地说,对于那些被喀提林留下来图谋危害城邦与你们所有人安全的人,他们虽然是公敌,但由于生来是公民,我仍然希望一再地告诫他们。我的宽容迄今若在任何人看来显得过于松懈,那是为了等待那潜藏的事物爆发出来。关于今后,我现在决不能忘记这是我的祖国,我是这些人的执政官,我必须要么与他们同生,要么为他们赴死。城门没有守卫,道路没有伏击者:如果有谁想离开,我可以视而不见;然而,若有人在城中蠢蠢欲动,只要我察觉到他不仅有危害祖国的行径,甚至有任何企图或企图的开端,他必将体会到,这座城里有警惕的执政官,有卓越的行政官,有勇敢的元老院,有武备,还有一座被我们先祖定为惩办昭彰逆罪之惩罚者的监狱。

§2.28

​atque haec omnia sic agentur ut maximae res minimo motu, pericula summa nullo tumultu, bellum intestinum ac domesticum post hominum memoriam crudelissimum et maximum me uno togato duce et imperatore3 sedetur. quod ego sic administrabo, Quirites, ut, si ullo modo fieri poterit, ne improbus quidem quisquam in hac urbe poenam sui sceleris sufferat. sed si vis manifestae audaciae, si impendens patriae periculum me necessario de hac animi lenitate deduxerit, illud profecto perficiam quod in tanto et tam insidioso bello vix optandum videtur, ut neque bonus quisquam intereat paucorumque poena vos omnes salvi esse possitis.

而这一切都将以如下方式处置:以最小的震荡解决最大的事件,以毫无骚乱的方式化解最高的危机,人类记忆中最残酷、最庞大的内乱与国内战争,将仅由我一人以平民长官与统帅的身份得以平息。罗马公民们,我将如此措置此事,只要以任何可能的方式行得通,在这个城邦中就连任何一个恶徒也不致遭受其罪行的惩处。但如果昭彰肆逆的暴力、如果祖国迫在眉睫的危难必然迫使我背离这等宽容之心,我定将促成在那场如此巨大且阴险的战争中看似难以期盼的事情:即任何良善之人都不致丧生,并且通过少数人的受罚,你们所有人都能得以保全。

§2.29

​quae quidem ego neque mea prudentia neque humanis consiliis fretus polliceor vobis, Quirites, sed multis et non dubiis deorum immortalium significationibus, quibus ego ducibus in hanc spem sententiamque sum ingressus; qui iam non procul, ut quondam solebant, ab externo hoste atque longinquo, sed hic praesentes suo numine atque auxilio sua templa atque urbis tecta defendunt. quos vos, Quirites, precari, venerari, implorare debetis ut, quam urbem pulcherrimam florentissimam potentissimamque esse voluerunt, hanc omnibus hostium copiis terra marique superatis a perditissimorum civium nefario scelere defendant.

罗马公民们,我向你们承诺这些,绝不是依仗我自己的明智或凡人的计谋,而是依仗不朽诸神众多而确凿的预兆;正是在这些神明的指引下,我才坚定了这一希望与决心。他们不再像往昔常常做的那样,在遥远处抵御遥远的外邦敌人,而是亲临此地,以他们的神威与护佑保卫他们自己的神殿与城邦的屋宇。罗马公民们,你们应当向他们祈祷、敬拜和哀求,求他们在水陆两路粉碎了敌人的全部大军之后,保卫这座他们曾意愿其成为最美丽、最繁荣、最强盛的城邦,使其免受最无可救药的公民之大逆不道的侵害。

语法注3 条
  1. 2.25quibus nos suppeditamur, eget ille

    在共用先行词 his rebus 的两个对仗并列从句中,suppeditor 接表示手段/充裕的夺格,而 eget 则支配表示分离/匮乏的夺格。同一先行词分别充当了两个动词的夺格补足语。

  2. 2.27monitos etiam atque etiam volo

    volo 后接完成时被动分词 monitos(省略 esse)的用法。与单纯的能动不定词(monere volo)相比,该句式强调渴望某种状态已然完全达成或确立。

  3. 2.28me uno togato duce et imperatore

    由代词、形容词和名词构成的无分词独立夺格(因 sum 缺少现在分词)。togato(身着托加袍的、平民身份的)作为修饰语与 duce et imperatore(领袖兼统帅)连用,构成了以文职长官身份统率平乱的修辞性反差。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.humanitext-lat2:2.25-2.29