← 西塞罗

反喀提林演说

§2.20-2.24

阴谋同党其余诸流与国家的防卫对决

西塞罗详细列举了喀提林派其余几类同党(苏拉殖民地的破落者、破产的债务人、穷凶极恶之徒及其放荡的亲信随从),并号召罗马公民以国家的大军和全部实力迎击敌人。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.20

​Tertium genus est aetate iam adfectum, sed tamen exercitatione robustum; quo ex genere iste est Manlius cui nunc Catilina succedit. hi sunt homines ex eis coloniis quas Sulla constituit; quas ego universas civium esse optimorum et fortissimorum virorum sentio, sed tamen ei sunt coloni qui se in insperatis ac repentinis pecuniis sumptuosius insolentiusque iactarunt. hi dum aedificant tamquam beati, dum praediis lectis, familiis magnis, conviviis apparatis delectantur, in tantum aes alienum inciderunt ut, si salvi esse velint, Sulla sit eis ab inferis excitandus:1 qui etiam non nullos agrestis homines tenuis atque egentis in eandem illam spem rapinarum veterum impulerunt. quos ego utrosque in eodem genere praedatorum direptorumque pono, sed eos hoc moneo, desinant furere ac proscriptiones et dictaturas cogitare. tantus enim illorum temporum dolor inustus est civitati ut iam ista non modo homines sed ne pecudes quidem mihi passurae esse videantur.

第三类人已年事渐高,但因平日的锻炼依然健壮;如今喀提林接替的那个曼利乌斯便属于这一类。这些人出自苏拉建立的殖民城市;我固然认为那些城市整体上是由最优秀的公民和最英勇的勇士构成的,然而他们却是那些在猝然而不期而至的财富中过于挥霍、过于骄横的殖民者。当他们像巨富一样大兴土木,沉溺于上选的田产、成群的家奴和奢华的宴饮时,陷入了如此巨额的债务,以至于他们若想获救,就必须由他们把苏拉从阴间召唤回来不可。他们还促使一些赤贫匮乏的乡民抱有了对往昔劫掠的同样希冀。我把这两者都归入掠夺者和劫掠者的同类之中,但我给他们这一告诫:停止发狂,不要再痴想公敌宣告与独裁官职位了。因为那个时代的痛苦如此深刻地烙印在国家的心头,以至于如今在我看来,不仅是人类,甚至连牲畜都绝不愿再忍受那等事情了。

§2.21

​quartum genus est sane varium et mixtum et turbulentum; qui iam pridem premuntur, qui numquam emergunt, qui partim inertia, partim male gerendo negotio, partim etiam sumptibus in vetere aere alieno vacillant, qui vadimoniis, iudiciis, proscriptione bonorum defetigati permulti et ex urbe et ex agris se in illa castra conferre dicuntur. hosce ego non tam milites acris quam infitiatores lentos esse arbitror. qui homines quam primum, si stare non possunt, conruant, sed ita ut non modo civitas sed ne vicini quidem proximi sentiant.2 nam illud non intellego quam ob rem, si vivere honeste non possunt, perire turpiter velint, aut cur minore dolore perituros se cum multis quam si soli pereant arbitrentur.

第四类人委实混杂、驳杂而骚动不安;他们早已受到重压,从未能摆脱困境,一部分由于怠惰,一部分由于经营不善,一部分也由于挥霍无度而在陈年旧债中摇摇欲坠;据说他们由于出庭保结、司法审判和没收财产的告示而心力交瘁,正大批大批地从城内和乡村投奔到那个营地去。我认为这些人算不上强悍的战士,倒不如说是拖延还债的无赖。这些家伙如果无法站立,就让他们尽快倒下吧,但倒下的方式应当使得不仅国家、甚至连最近的邻人都察觉不到。因为我委实不理解这一点:倘若他们不能体面地活着,为何竟甘愿可耻地死去,抑或为何认为与众人一起死,会比自己孤身一人死去痛苦更少。

§2.22

​Quintum genus est parricidarum, sicariorum, denique omnium facinerosorum. quos ego a Catilina non revoco; nam neque ab eo divelli possunt et pereant sane in latrocinio, quoniam sunt ita multi ut eos carcer capere non possit. postremum autem genus est non solum numero verum etiam genere ipso atque vita quod proprium Catilinae est, de eius dilectu, immo vero de complexu eius ac sinu; quos pexo capillo, nitidos, aut imberbis aut bene barbatos videtis, manicatis et talaribus tunicis, velis amictos, non togis; quorum omnis industria vitae et vigilandi labor in antelucanis cenis expromitur.

第五类人属于弑亲者、刺客,简言之属于一切歹徒。这些人我并不试图从喀提林身边唤回;因为他们不可能从他身边被扯离,就让他们尽管在匪盗行径中灭亡吧,既然他们人数众多,连监狱都无法容纳。然而最后一类人,不仅在数量上,而且在其本质和生活方式上,都是喀提林所特有的,出自他的亲选,或者更确切地说,出自他的拥抱与怀抱;你们看到他们头发梳理整齐、容光焕发、要么全无胡须、要么胡须浓密,身着带有衣袖、长及脚踝的宽袍,裹着面纱而非托加;他们一生的全副精力与通宵达旦的劳苦,全都在破晓前的宴席中倾泻无遗。

§2.23

​in his gregibus omnes aleatores, omnes adulteri, omnes impuri impudicique versantur. hi pueri tam lepidi ac delicati non solum amare et amari neque saltare et cantare sed etiam sicas vibrare et spargere venena didicerunt. qui nisi exeunt, nisi pereunt, etiam si Catilina perierit, scitote hoc in re publica seminarium Catilinarum futurum. verum tamen quid sibi isti miseri volunt? num suas secum mulierculas sunt in castra ducturi? quem ad modum autem illis carere poterunt, his praesertim iam noctibus? quo autem pacto illi Appenninum atque illas pruinas ac nivis perferent? nisi idcirco se facilius hiemem toleraturos putant, quod nudi in conviviis saltare didicerunt.

在这些群落中,盘踞着所有的赌徒、所有的通奸者、所有不洁与无耻之人。这些如此秀气娇柔的小男孩,不仅学会了爱与被爱、跳舞与歌唱,而且还学会了挥舞短剑和散播毒药。如果他们不滚出去,如果不遭毁灭,你们当知晓,即便喀提林死了,在国家之中也将留下一座喀提林的苗圃。然而,这些可怜的家伙究竟图什么呢?难道他们真要随身把他们的情妇带到军营中去吗?可是,尤其在现今这样的冬夜里,他们又怎能缺少得了那些女人呢?再者,他们又将如何经受住亚平宁山脉以及那里的严霜与大雪呢?除非他们以为,正因为他们学会了在宴席上赤身裸体地跳舞,他们便能更容易地忍耐严冬。

§2.24

​O bellum magno opere pertimescendum, cum hanc sit habiturus Catilina scortorum cohortem praetoriam!3 instruite nunc, Quirites, contra has tam praeclaras Catilinae copias vestra praesidia vestrosque exercitus. et primum gladiatori illi confecto et saucio consules imperatoresque vestros opponite; deinde contra illam naufragorum eiectam ac debilitatam manum florem totius Italiae ac robur educite. iam vero urbes coloniarum ac municipiorum respondebunt Catilinae tumulis silvestribus. neque ego ceteras copias, ornamenta, praesidia vestra cum illius latronis inopia atque egestate conferre debeo.

噢,这场战争真是让人极其畏惧啊,既然喀提林将拥有这样一支由娼妓组成的近卫军!罗马公民们,现在就针对喀提林这些如此显赫的军队,部署你们的卫戍部队与军旅吧。首先,让你们的执政官与统帅去抵御那个精疲力竭且负伤累累的角斗士;接着,调遣全意大利的精华与精锐,去抗击那帮破产者被抛弃且衰颓的乌合之众。各殖民地与自治市的城镇自会去应对喀提林那些森林丛生的丘陵。而我绝不应当将你们其余的大军、荣耀和防卫力量,与那个盗匪的匮乏与穷困相提并论。

语法注3 条
  1. 2.20ut, si salvi esse velint, Sulla sit eis ab inferis excitandus

    此句为嵌入在结果状语从句(in tantum aes alienum inciderunt ut...)内部的条件句(si...velint)。从属从句的主谓语采用现在时虚拟式 sit 搭配动形词 excitandus(而非未完成时虚拟式),生动地表达出一种假设性后果(苏拉必须被他们从阴间唤回)。eis 是动形词的施事与格(dative of agent)。

  2. 2.21qui homines quam primum, si stare non possunt, conruant, sed ita ut non modo civitas sed ne vicini quidem proximi sentiant

    qui homines 为位于句首的连接性关系词。主动词 conruant 为表示劝告或愿望的现在时虚拟式(“就让他们倒下吧”)。随后的 sed ita ut... 引导限制性/结果性从句(“但以……的方式”),其否定逻辑通过 non modo... sed ne... quidem(“不仅……而且甚至连……也都不……”)进行呼应。

  3. 2.24cum hanc sit habiturus Catilina scortorum cohortem praetoriam

    cum 在此引导原因状语从句(“既然/由于……”),后接主动迂回虚拟式(habiturus sit),表达即将发生或预期的情态。该从句为感叹主句 O bellum magno opere pertimescendum 提供了辛辣讽刺的依据。注意 scortorum(“娼妓们的”)与 cohortem praetoriam(“近卫营/亲卫队”)之间形成的强烈矛盾修辞(oxymoron)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.humanitext-lat2:2.20-2.24