← 西塞罗

反喀提林演说

§2.15-2.19

断言喀提林叛乱与揭露两类负债谋反者

西塞罗申明为保卫国家愿甘受不公的怨恨,断言喀提林绝非流亡而是奔赴叛军营地,并进而剖析滞留罗马的叛党,揭露了留恋地产的高额负债者与企图乘乱篡权的野心家这两类人。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.15

​est mihi tanti,1 Quirites, huius invidiae falsae atque iniquae tempestatem subire, dum modo a vobis huius horribilis belli ac nefarii periculum depellatur. dicatur sane eiectus esse a me, dum modo eat in exsilium. sed mihi credite, non est iturus. numquam ego ab dis immortalibus optabo, Quirites, invidiae meae relevandae causa ut Lucium Catilinam ducere exercitum hostium atque in armis volitare audiatis, sed triduo tamen audietis; multoque magis illud timeo ne mihi sit invidiosum aliquando quod illum emiserim potius quam quod eiecerim. sed cum sint homines qui illum, cum profectus sit, eiectum esse dicant, idem, si interfectus esset, quid dicerent?

罗马公民们,只要能从你们身上消除这场可怕而罪恶的战争危险,我甘愿承受这场虚妄而屈枉的怨恨风暴。哪怕真有人说他是我驱逐出去的也无妨,只要他确实走上流亡之路。但请相信我,他绝不会去流亡。罗马公民们,我决不会为了减轻针对我自身的怨恨而向不朽诸神祈求让你们听到卢基乌斯·喀提林率领敌军、执戈横行的消息,然而不出三天你们就会听到的;而我远为担心的,反倒是日后因我放走了他而非因我驱逐了他而遭受怨恨。然而,既然有这样一些人在他离去时宣称他是被驱逐的,那么倘若他被诛杀,这同一伙人又会说些什么呢?

§2.16

​quamquam isti qui Catilinam Massiliam ire dictitant non tam hoc queruntur quam verentur. nemo est istorum tam misericors qui illum non ad Manlium quam ad Massiliensis ire malit. ille autem, si me hercule hoc quod agit numquam antea cogitasset, tamen latrocinantem se interfici mallet quam exsulem vivere. nunc vero, cum ei nihil adhuc praeter ipsius voluntatem cogitationemque acciderit, nisi quod vivis nobis Roma profectus est, optemus potius ut eat in exsilium quam queramur.

不过,那些口口声声说喀提林要去马西利亚的人,与其说是在为此抱怨,不如说是在为此恐惧。他们当中没有一个人心慈手软到宁愿他去马西利亚人那里,而不愿他投奔曼利乌斯。但他本人,向赫拉克勒斯起誓,纵使他此前从未谋划过他如今所干的事情,也宁愿作为盗匪被杀,而不愿作为流亡者偷生。然而现在,由于迄今为止除了他在我们活着的时候离开了罗马之外,并未发生任何违背他自身意愿和谋划的事情,我们与其抱怨,倒不如祈求他真的去流亡吧。

§2.17

​sed cur tam diu de uno hoste loquimur et de eo hoste qui iam fatetur se esse hostem, et quem, quia, quod semper volui, murus interest, non timeo: de his qui dissimulant, qui Romae remanent, qui nobiscum sunt nihil dicimus? quos quidem ego, si ullo modo fieri possit, non tam ulcisci studeo quam sanare sibi ipsos, placare rei publicae, neque id qua re fieri non possit, si iam me audire volent, intellego. exponam enim vobis, Quirites, ex quibus generibus hominum istae copiae comparentur; deinde singulis medicinam consili atque orationis meae, si quam potero, adferam.

但是,为什么我们要如此长久地谈论一个敌人,而且是谈论这样一个如今已承认自己是敌人、并且由于正如我一直所希望的那样有一堵城墙相隔而我并不畏惧的敌人呢?而对于那些掩饰伪装、滞留罗马、与我们身处一处的人,我们为何只字不提?对于这些人,如果可能的话,与其说我热衷于对他们实施报复,倒不如说我渴望为他们自身而治愈他们、使他们与国家重修旧好;而且倘若他们如今愿意听取我的劝告,我看不出为何不能做到这一点。罗马公民们,我将向你们阐明,这些乌合之众究竟是由哪几类人构成的;随后,若有可能,我将把我的建议与言辞所化成的良药逐一施加于他们。

§2.18

​Vnum genus est eorum qui magno in aere alieno maiores etiam possessiones habent quarum amore adducti dissolvi nullo modo possunt.2 Horum hominum species est honestissima — sunt enim locupletes — voluntas vero et causa impudentissima. tu agris, tu aedificiis, tu argento, tu familia, tu rebus omnibus ornatus et copiosus sis, et dubites de possessione detrahere, adquirere ad fidem? quid enim exspectas? bellum? quid ergo? in vastatione omnium tuas possessiones sacrosanctas futuras putes? an tabulas novas? errant qui istas a Catilina exspectant: meo beneficio tabulae novae proferuntur, verum auctionariae; neque enim isti qui possessiones habent alia ratione ulla salvi esse possunt. quod si maturius facere voluissent neque, id quod stultissimum est, certare cum usuris fructibus praediorum,3 et locupletioribus his et melioribus civibus uteremur. sed hosce homines minime puto pertimescendos, quod aut deduci de sententia possunt aut, si permanebunt, magis mihi videntur vota facturi contra rem publicam quam arma laturi.

第一类人是那些负债沉重,但拥有的资产更为庞大,出于对资产的迷恋而绝无法抽身自拔的人。这些人的外表是最为体面的——因为他们颇为富有——但他们的意图与动机却是极其厚颜无耻的。你坐拥田庄、屋舍、银器、家奴,在万物上陈设富足,难道竟迟疑于从财产中削减一部分来挽救信用吗?你究竟在指望什么?战争吗?怎么,难道你以为在一切沦为废墟之际,唯独你的产业能安然无恙吗?还是指望勾销旧账?那些指望喀提林赐予这项好处的人完全打错了算盘:托我的福,新的账目确实要拿出来了,但那是拍卖清单;因为坐拥产业的这些家伙不可能通过任何其他方式得到保全。如果他们早前愿意这样做,而不是愚蠢至极地试图用地产的收益与利息相抗衡,我们如今本可以享有更富裕也更优秀的公民。但我认为这些人完全不足为虑,因为他们要么能够被打消原意,要么即使执迷不悟,在我看来也更有可能只是对国家发出诅咒,而非真正拿起武器。

§2.19

​alterum genus est eorum qui, quamquam premuntur aere alieno, dominationem tamen exspectant, rerum potiri volunt, honores quos quieta re publica desperant perturbata se consequi posse arbitrantur. quibus hoc praecipiendum videtur, unum scilicet et idem quod reliquis omnibus, ut desperent id quod conantur se consequi posse: primum omnium me ipsum vigilare, adesse, providere rei publicae; deinde magnos animos esse in bonis viris, magnam concordiam ordinum, maximam multitudinem, magnas praeterea militum copias; deos denique immortalis huic invicto populo, clarissimo imperio, pulcherrimae urbi contra tantam vim sceleris praesentis auxilium esse laturos. quod si iam sint id quod summo furore cupiunt adepti, num illi in cinere urbis et in sanguine civium, quae mente conscelerata ac nefaria concupiverunt, consules se aut dictatores aut etiam reges sperant futuros? non vident id se cupere quod, si adepti sint, fugitivo alicui aut gladiatori concedi sit necesse?4

第二类人是那些虽然深受债务压迫,却妄图建立专制独裁的人;他们渴望执掌大权,认为在太平盛世中绝望无缘的荣衔,在国家陷入动乱时便能唾手可得。对他们似乎应当提出这样的告诫——这自然与告诫其余所有人的完全一致——即放弃他们企图得逞的幻想:首先,我本人时刻警惕、亲临坐镇、为国家筹划;其次,忠良之士志气高昂,各阶层紧密团结,民众极为广大,更有雄厚的兵力;最后,不朽诸神必将显现神助,庇护这个不可战胜的民族、无比辉煌的帝国、以及最为美丽的城邦,以抗击如此巨大的罪恶势力。即便他们如今侥幸得到了以极度狂热所渴求的一切,难道他们真的指望在他们以罪恶而邪恶的心灵所渴求的城邦灰烬与公民鲜血之中,成为执政官、独裁官甚至君王吗?难道他们看不出,他们所渴求的这一切,即便一旦得手,也必然不得不拱手让给某个逃亡奴隶或角斗士吗?

语法注4 条
  1. 2.15est mihi tanti

    带有价值属格(tanti)的非人称句式,意为“做某事对我而言是完全值得的/哪怕付出这种代价也甘愿”。其主语是后文的不定式短语 huius invidiae falsae atque iniquae tempestatem subire,并与由 dum modo 引导的限制性虚拟式从句(depellatur)相呼应。

  2. 2.18dissolvi nullo modo possunt

    dissolvi 为被动不定式,在此具有双关的修辞色彩:一方面指财政意义上的“从债务中解脱/结清债务”(即 se aere alieno liberare),另一方面与前文的 quarum amore adducti 紧密相连,指从对产业的执念与束缚中“抽身/解脱”。

  3. 2.18certare cum usuris fructibus praediorum

    相较于 certare cum usuris(“与利息相抗衡/搏斗”),fructibus praediorum 充当方式/手段夺格(“以地产的收益”)。此处指代一种极其愚蠢的财务做法:由于不舍得变卖土地来偿还本金,妄图仅凭庄园每年的微薄收益去填补不断滚动的巨额利息。

  4. 2.19fugitivo alicui aut gladiatori concedi sit necesse

    非人称结构 sit necesse 支配被动不定式 concedi,并带有与格补足语 fugitivo alicui aut gladiatori(“让渡给某个逃亡奴隶或角斗士”)。条件从句 si adepti sint 嵌套在关系代词引出的宾语从句中,指出即使他们通过毁灭城邦侥幸夺得大权,最终也势必沦为暴民或奴隶角斗士的囊中之物。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.humanitext-lat2:2.15-2.19