← 西塞罗

反喀提林演说

§2.11-2.14

内部战争的宣誓与对驱逐喀提林指责的辩驳

西塞罗誓言彻底对抗潜伏在城内的阴谋分子,列举前一日在元老院当面质问的实情以驳斥外界指责其专断驱逐喀提林的谗言,并慨叹执政官保卫国家所面临的艰难境遇。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.11

​quibus ego confido impendere fatum aliquod et poenam iam diu improbitati, nequitiae, sceleri, libidini debitam aut instare iam plane aut certe appropinquare. quos si meus consulatus, quoniam sanare non potest, sustulerit, non breve nescio quod tempus sed multa saecula propagarit1 rei publicae. nulla enim est natio quam pertimescamus, nullus rex qui bellum populo Romano facere possit. omnia sunt externa unius virtute terra marique pacata: domesticum bellum manet, intus insidiae sunt, intus inclusum periculum est, intus est hostis. cum luxuria nobis, cum amentia, cum scelere certandum est. huic ego me bello ducem profiteor, Quirites; suscipio inimicitias hominum perditorum; quae sanari poterunt quacumque ratione sanabo, quae resecanda erunt non patiar ad perniciem civitatis manere. proinde aut exeant aut quiescant aut, si et in urbe et in eadem mente permanent, ea quae merentur exspectent.

我确信,某种宿命正笼罩在他们头上,那因其邪恶、下劣、罪孽和纵欲而早已应得的惩罚,如今要么已赫然迫近,要么必定日益临近。我的执政官任期若是将他们剪除——因为既然无法治愈他们——那么它将为国家延长的,并非不知何其短暂的区区片刻,而是许多个世代。因为世上已没有任何值得我们恐惧的民族,也没有任何能够对罗马人民发动战争的君王。一切外患,在陆地和海洋上均已被一人的英勇所平定;剩下的是内战,伏兵在内,险境闭锁在内,敌人在内。我们必须与之搏斗的,是骄奢,是癫狂,是罪恶。对于这场战争,罗马公民们,我自认统帅;我承担起这些亡命之徒的仇怨;凡能够被医治的,我将用尽一切办法予以医治;凡必须割除的,我绝不容许它留存下来祸害城邦。因此,他们要么滚出去,要么安静下来,要么,如果他们既留在城内又保持同样的心思,就让他们等待应得的下场吧。

§2.12

​at etiam sunt qui dicant, Quirites, a me eiectum esse Catilinam. quod ego si verbo adsequi possem, istos ipsos eicerem2 qui haec loquuntur. homo enim videlicet timidus aut etiam permodestus vocem consulis ferre non potuit; simul atque ire in exsilium iussus est, paruit. quin hesterno die, cum domi meae paene interfectus essem, senatum in aedem Iovis Statoris convocavi, rem omnem ad patres conscriptos detuli. quo cum Catilina venisset, quis eum senator appellavit, quis salutavit, quis denique ita aspexit ut perditum civem ac non potius ut importunissimum hostem? quin etiam principes eius ordinis partem illam subselliorum ad quam ille accesserat nudam atque inanem reliquerunt.

可是罗马公民们,甚至有人声称,喀提林是被我驱逐出去的。如果我仅凭一句话就能做到这一点,我早就把说这些话的家伙本身给驱逐出去了。因为显然,那个胆怯或者说极其谦卑的人承受不住执政官的声音,一被命令流放,就遵命照办了!何止如此,昨天,当我在自己家中险些遇刺之时,我把元老院召集到斯塔托尔朱庇特神庙,将整件事呈报给元老们。当喀提林来到那里时,有哪位元老招呼过他?谁问候过他?总之,谁曾把他当成一个破落的公民,而不是当成最凶残的公敌来看待呢?不仅如此,元老院的首席显要们甚至将他走近的那部分长椅全部腾空留白。

§2.13

​hic ego vehemens ille consul qui verbo civis in exsilium eicio quaesivi a Catilina in nocturno conventu ad Marcum Laecam fuisset necne. cum ille homo audacissimus conscientia convictus primo reticuisset, patefeci cetera: quid ea nocte egisset, ubi fuisset, quid in proximam constituisset, quem ad modum esset ei ratio totius belli descripta edocui. cum haesitaret, cum teneretur, quaesivi quid dubitaret proficisci eo quo iam pridem pararet, cum arma, cum securis, cum fascis, cum tubas, cum signa militaria, cum aquilam illam argenteam cui ille etiam sacrarium domi suae fecerat scirem esse praemissam.

此时,我这位仅凭一句话就把公民赶去流放的严苛执政官,便质问喀提林是否参加了在马尔库斯·莱卡家中的夜间集会。当那个最为狂悖的家伙由于良心的定罪而起初保持沉默时,我揭露了其余的一切:我讲明了他那一夜做了什么,去了何处,为次夜安排了什么,整场战争的方案是如何被他部署的。当他犹疑不决、无言以对时,我质问他为何迟迟不启程前往他早已准备前去的地方,尤其是在我已知晓武器、战斧、束棒、号角、军旗,以及那面他甚至在家中为其建造了圣龛的银鹰军旗,均已被提前送往那里的情况下。

§2.14

​in exsilium eiciebam quem iam ingressum esse in bellum videram? etenim, credo, Manlius iste centurio qui in agro Faesulano castra posuit bellum populo Romano suo nomine indixit, et illa castra nunc non Catilinam ducem exspectant, et ille eiectus in exsilium se Massiliam, ut aiunt, non in haec castra confert. O condicionem miseram non modo administrandae verum etiam conservandae rei publicae! nunc si Lucius Catilina consiliis, laboribus, periculis meis circumclusus ac debilitatus subito pertimuerit, sententiam mutaverit, deseruerit suos, consilium belli faciendi abiecerit, et ex hoc cursu sceleris ac belli iter ad fugam atque in exsilium converterit, non ille a me spoliatus armis audaciae, non obstupefactus ac perterritus mea diligentia, non de spe conatuque depulsus, sed indemnatus innocens in exsilium eiectus a consule vi et minis esse dicetur:3 et erunt qui illum, si hoc fecerit, non improbum sed miserum, me non diligentissimum consulem sed crudelissimum tyrannum existimari velint!

难道我是在把一个我已亲眼目睹其步入战争的人驱逐去流放吗?想必,大概是驻扎在费苏莱领地的那个百夫长曼利乌斯以他个人的名义向罗马人民宣战了吧,那座军营现在并非在等待喀提林担任统帅,而那个被驱逐流放的人正如人们所说,是前往马西利亚,而不是投奔这座营地了吧!哦,不仅管理国家、甚至保卫国家是何等可悲的境遇啊!如今,如果卢基乌斯·喀提林受到我的谋划、辛劳与危险的围堵和削弱,突然吓破了胆,改变了主意,抛弃了党羽,放弃了发动战争的图谋,并从这条罪恶与战争的轨道转向逃亡与流放,那么人们不会说他是被我剥夺了狂妄的武装,也不会说他是被我的警惕吓得目瞪口呆、惊恐万状,也不会说他是希望和企图落了空,反而会说他是未受审判、清白无辜,就被执政官用暴力和威胁驱逐去流放了!而且一旦他真这么做,甚至会有人希望人们认为他不是邪恶之徒而是可怜之人,认为我不是最为警惕的执政官,而是最残暴的暴君!

语法注3 条
  1. 2.11propagarit

    propagaverit 的缩略形式(脱落音形)。与条件从句 quos... sustulerit(将来完成时)相呼应,在主句中作为完成时虚拟式(或将来完成时直陈式),表示确信的将来结果,意为“必将延长……的寿命”。

  2. 2.12quod ego si verbo adsequi possem, istos ipsos eicerem

    quod 为句首接续性关系代名词(作 adsequi 的宾格宾语),指代前文提到的“仅凭言辞驱逐喀提林”一事。si ... possem, ... eicerem 构成与现在事实相反的虚拟条件句(未完成过去时虚拟式),以反讽语气指出:倘若单凭言语就能流放人,自己早把那些造谣者赶走了。

  3. 2.14non ille a me spoliatus armis audaciae... sed indemnatus innocens in exsilium eiectus a consule vi et minis esse dicetur

    被动语态动词 dicetur 所引导的个人句式(主格带不定式结构,nominativus cum infinitivo)。为了与主格主语 ille 保持一致,后续的一系列分词与形容词(spoliatus, obstupefactus, perterritus, depulsus, indemnatus, innocens, eiectus)均采用阳性单数主格,与 esse 连用充当表语部分。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.humanitext-lat2:2.11-2.14