← 西塞罗

反喀提林演说

§2.6-2.10

敦促留城谋反者离去与揭露其党羽的堕落

西塞罗表明自己完全掌握留城阴谋分子的分工,敦促他们离开罗马追随喀提林,并揭露喀提林及其党羽是由各色罪犯、破产者与荒淫之徒组成的堕落群体。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.6

​video cui sit Apulia attributa, quis habeat Etruriam, quis agrum Picenum, quis Gallicum, quis sibi has urbanas insidias caedis atque incendiorum depoposcerit. omnia superioris noctis consilia ad me perlata esse sentiunt; patefeci in senatu hesterno die; Catilina ipse pertimuit, profugit: hi quid exspectant? ne illi vehementer errant,1 si illam meam pristinam lenitatem perpetuam sperant futuram. quod exspectavi, iam sum adsecutus ut vos omnes factam esse aperte coniurationem contra rem publicam videretis; nisi vero si quis est2 qui Catilinae similis cum Catilina sentire non putet. non est iam lenitati locus; severitatem res ipsa flagitat. unum etiam nunc concedam: exeant, proficiscantur, ne patiantur desiderio sui Catilinam miserum tabescere. demonstrabo iter: Aurelia via profectus est; si accelerare volent, ad vesperam consequentur.

我看得清楚,阿普利亚分配给了谁,谁掌控着伊特鲁里亚,谁掌控着皮凯努姆地区,谁掌控着高卢地区,谁又为自己要求了在城内进行屠杀和纵火的这些伏击阴谋。他们觉察到前夜的一切密谋均已向我汇报;我昨天已在元老院将它们揭露;喀提林本人惊恐万状,仓皇出逃:这些人究竟还在等待什么?如果他们指望我先前的那种宽容会永远持续下去,他们实在是大错特错了。我所等待的,如今已经实现,那就是让你们所有人都看清,反对国家的阴谋已经公然形成;除非真有人认为那些与喀提林气味相投的人并不与喀提林同谋。宽容已不再有容身之地;事态本身要求严厉。即便在此时,我仍愿允准一件事:让他们离开吧,出发吧,别让可怜的喀提林因思念他们而日渐憔悴。我会为他们指出道路:他是沿着奥雷利亚大道出发的;如果他们愿意赶路,傍晚就能追上他。

§2.7

​O fortunatam rem publicam, si quidem hanc sentinam urbis eiecerit! uno me hercule Catilina exhausto levata mihi et recreata res publica videtur. quid enim mali aut sceleris fingi aut cogitari potest quod non ille conceperit? quis tota Italia veneficus, quis gladiator, quis latro, quis sicarius, quis parricida, quis testamentorum subiector, quis circumscriptor, quis ganeo, quis nepos, quis adulter, quae mulier infamis, quis corruptor iuventutis, quis corruptus, quis perditus inveniri potest qui se cum Catilina non familiarissime vixisse fateatur? quae caedes per hosce annos sine illo facta est, quod nefarium stuprum non per illum?

国家是何等幸运啊,只要它确实能把城市的这股污秽排除干净!凭赫拉克勒斯起誓,仅仅排除了喀提林一人,国家在我看来就仿佛解除了重负,恢复了生机。因为究竟有何种邪恶或罪行能够被构想或思索出来,而并非由他所策划的呢?在全意大利,有哪个投毒者,哪个角斗士,哪个强盗,哪个刺客,哪个弑亲者,哪个伪造遗嘱者,哪个骗子,哪个暴食之徒,哪个败家子,哪个通奸者,哪个臭名昭著的荡妇,哪个败坏青年者,哪个堕落者,哪个亡命之徒,会不承认自己曾与喀提林过从甚密呢?这些年来,有哪起屠杀没有他的参与,有哪桩伤风败俗的苟且之事不是通过他促成的呢?

§2.8

​iam vero quae tanta umquam in ullo iuventutis inlecebra fuit quanta in illo? qui alios ipse amabat turpissime, aliorum amori flagitiosissime serviebat, aliis fructum libidinum, aliis mortem parentum non modo impellendo verum etiam adiuvando pollicebatur. nunc vero quam subito non solum ex urbe verum etiam ex agris ingentem numerum perditorum hominum conlegerat! nemo non modo Romae sed ne ullo quidem in angulo totius Italiae oppressus aere alieno fuit quem non ad hoc incredibile sceleris foedus asciverit.

更有甚者,在任何人身上何曾有过像在喀提林身上那般对青年的巨大诱惑?他本人以最卑劣的方式去爱某些人,又以最无耻的态度侍奉另一些人的情欲;他向某些人许诺纵欲的享乐,向另一些人许诺双亲的死亡,不仅加以煽动,甚至还施以援手。而如今,他是多么迅速地不仅从城内、而且从乡间纠集起大批亡命之徒!不仅在罗马,甚至在全意大利的任何一个角落,都找不出一个债台高筑之人未被他网罗进这个不可思议的犯罪盟约之中。

§2.9

​atque ut eius diversa studia in dissimili ratione perspicere possitis, nemo est in ludo gladiatorio paulo ad facinus audacior qui se non intimum Catilinae esse fateatur, nemo in scaena levior et nequior qui se non eiusdem prope sodalem fuisse commemoret. atque idem tamen stuprorum et scelerum exercitatione adsuefactus frigore et fame et siti et vigiliis perferendis fortis ab istis praedicabatur, cum industriae subsidia atque instrumenta virtutis in libidine audaciaque consumeret.

为了使你们能够看清他在不同行当中的各种门道:在角斗士学校里,凡是作恶稍显大胆之人,无不承认自己是喀提林的密友;在戏台上,凡是轻浮卑劣之徒,无不声称自己几乎是他的同伴。然而正是此人,由于在淫荡与罪恶的磨练中习惯于忍受寒冷、饥饿、干渴与不眠,竟被那些家伙宣扬为勇敢,尽管他把勤勉的资本和美德的器械都消耗在了纵欲与狂妄之中。

§2.10

​hunc vero si secuti erunt sui comites, si ex urbe exierint desperatorum hominum flagitiosi greges, o nos beatos, o rem publicam fortunatam, o praeclaram laudem consulatus mei! non enim iam sunt mediocres hominum libidines, non humanae et tolerandae audaciae; nihil cogitant nisi caedem, nisi incendia, nisi rapinas. patrimonia sua profuderunt, fortunas suas obligaverunt; res eos iam pridem, fides nuper deficere coepit: eadem tamen illa quae erat in abundantia libido permanet. quod si in vino et alea comissationes solum et scorta quaererent, essent illi quidem desperandi, sed tamen essent ferendi: hoc vero quis ferre possit, inertis homines fortissimis viris insidiari, stultissimos prudentissimis, ebrios sobriis, dormientis vigilantibus? qui mihi accubantes in conviviis,3 complexi mulieres impudicas, vino languidi, conferti cibo, sertis redimiti, unguentis obliti, debilitati stupris eructant sermonibus suis caedem bonorum atque urbis incendia.

事实上,如果他的同党跟随他而去,如果成群无耻的走投无路之徒离开这座城市,哦,我们将何其幸福,国家将何其幸运,我的执政官任期将赢得何等显赫的赞誉!因为如今这些人的欲望已不再平庸,其狂妄也不再符合常理而可以容忍;他们除了屠杀、纵火、抢掠之外什么都不考虑。他们挥霍尽了自己的家产,抵押光了自己的财富;资产在很久以前就已开始匮乏,信用也在不久前开始告罄:然而在他们富足之时就已存在的那种欲望,如今依然留存。如果他们只是在美酒与骰子中寻求狂饮作乐与娼妓,他们固然无可救药,但终究还可以容忍;可是,谁能忍受这样的事:怯懦萎靡之徒暗算英勇无畏的男子,愚蠢透顶之人算计极其明智之士,沉醉之徒谋害清醒之士,酣睡之人谋害警醒之人?他们横卧在筵席上,怀抱着无耻的女人,因美酒而萎靡,因饱食而滞重,头戴花环,涂满香油,因纵欲而虚脱,竟在我眼前用他们的高谈阔论喷吐着对善良公民的屠戮与对城市的焚毁。

语法注3 条
  1. 2.6ne illi vehementer errant

    此处的 ne 并非否定副词,而是表示确证、强调的语气词(亦作 nae,通常与人称代词或指示代词连用,意为“确实”、“实在”)。它与 errant 构成肯定断言:“他们实在是大错特错了”。

  2. 2.6nisi vero si quis est

    将 nisi vero(除非真有……,常用于讽刺或反诘性假定)与条件连词 si 叠用的习惯搭配,带有一种反讽语气(“除非当真有人以为……,但这绝无可能”)。

  3. 2.10qui mihi accubantes in conviviis

    mihi 为伦理与格(dativus ethicus),表达说话者西塞罗强烈的愤慨、主观参与感或生动的目击感(“在我眼前”、“在我看来”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.humanitext-lat2:2.6-2.10