- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.humanitext-lat2:1.15-1.18
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗当面揭露喀提林昔日谋杀执政官的罪行及其在元老院中所遭受的彻底孤立,指出如同被父母与同胞厌弃者理当退避一样,喀提林亦应当顺从身为众人共同母亲之祖国的无声控诉,立即离开罗马。
potestne tibi haec lux, Catilina, aut huius caeli spiritus esse iucundus, cum scias esse horum neminem qui nesciat te pridie Kalendas Ianuarias Lepido et Tullo consulibus stetisse in comitio cum telo, manum consulum et principum civitatis interficiendorum causa paravisse, sceleri ac furori tuo non mentem aliquam aut timorem tuum sed Fortunam populi Romani obstitisse? ac iam illa omitto — neque enim sunt aut obscura aut non multa commissa postea — quotiens tu me designatum, quotiens vero consulem interficere conatus es! quot ego tuas petitiones ita coniectas ut vitari posse non viderentur parva quadam declinatione et, ut aiunt, corpore1 effugi! nihil agis, nihil adsequeris, neque tamen conari ac velle desistis.
喀提林啊,当你明明知道在这些人当中,没有一个人不知道你在莱皮杜斯与图路斯担任执政官那一年的1月卡林德日前夕手持武器伫立于公民大会广场,为了诛杀执政官与城邦显要而纠集党羽,阻拦你的罪行与疯狂的并非任何理智或你自身的畏惧,而是罗马人民的机运,这阳光或者这天空下的气息对你而言还能是悦人的吗?我现在姑且略去那些事不提——因为此后所犯下的罪行既非隐秘,也绝非少数——在我是当选执政官时,更有甚者,在我是执政官时,你曾多少次企图杀我!你发起的多少次攻击,其投射的角度看起来根本不可能被避开,而我仅凭些微的闪避,正如人们所说的那样,凭着扭转身躯就躲过了!你什么也办不成,什么也得不到,却依然不肯停止企图与妄想。
quotiens iam tibi extorta est ista sica de manibus, quotiens excidit casu aliquo et elapsa est! quae quidem quibus abs te initiata sacris ac devota sit nescio, quod eam necesse putas esse in consulis corpore defigere. nunc vero quae tua est ista vita? sic enim iam tecum loquar, non ut odio permotus esse videar, quo debeo, sed ut misericordia, quae tibi nulla debetur. venisti paulo ante in senatum. quis te ex hac tanta frequentia, tot ex tuis amicis ac necessariis salutavit? si hoc post hominum memoriam contigit nemini, vocis exspectas contumeliam, cum sis gravissimo iudicio taciturnitatis oppressus? quid, quod adventu tuo ista subsellia vacuefacta sunt,2 quod omnes consulares qui tibi persaepe ad caedem constituti fuerunt, simul atque adsedisti, partem istam subselliorum nudam atque inanem reliquerunt, quo tandem animo tibi ferendum putas?
那把短剑已经多少次从你手中被夺下,多少次因某种意外而脱落滑跌!事实上,我不知道那把短剑曾由你依循何种秘仪加以祝圣和奉献,以至于你认为必须将它刺入一位执政官的躯体。然而现在,你的这种生活究竟算什么呢?因为我现在要同你交谈,不是为了让我显得被理应抱有的仇恨所驱使,而是为了显得出于怜悯,尽管对你而言本不该有任何怜悯。你不久前步入了元老院。在如此众多的人群中,在你如此众多的友人与熟人中,有谁向你致意了?如果在人类的记忆中这从未发生在任何人身上,难道在遭受了沉默这一最严厉的判决的压制之后,你还在等待声音的侮辱吗?更何况,因你的到来,那些长椅被空了出来;所有屡次被你列入屠杀名单的前执政官们,在你一坐下时,就将那一带的长椅留得空空荡荡,请问你认为自己究竟该以怎样的心境来承受这一切?
servi mehercule mei si me isto pacto metuerent ut te metuunt omnes cives tui, domum meam relinquendam putarem: tu tibi urbem non arbitraris?3 et si me meis civibus iniuria suspectum tam graviter atque offensum viderem, carere me aspectu civium quam infestis omnium oculis conspici mallem: tu, cum conscientia scelerum tuorum agnoscas odium omnium iustum et iam diu tibi debitum, dubitas quorum mentis sensusque volneras, eorum aspectum praesentiamque vitare? si te parentes timerent atque odissent tui neque eos ratione ulla placare posses, ut opinor, ab eorum oculis aliquo concederes. nunc te patria, quae communis est parens omnium nostrum, odit ac metuit et iam diu nihil te iudicat nisi de parricidio suo cogitare: huius tu neque auctoritatem verebere nec iudicium sequere nec vim pertimesces?
以赫拉克勒斯的名义起誓,如果我的奴隶像你所有的同胞公民惧怕你那样惧怕我,我会认为我的家宅应当被舍弃:难道你并不认为这座城市应当被你舍弃吗?如果我看到自己哪怕是蒙冤被同胞公民如此严重地怀疑和憎恶,我也宁愿远离公民的视野,而不愿被所有人充满敌意的目光注视:而你,既然凭着对自己罪行的自觉,承认所有人的仇恨是公正的且早已该归于你,难道你还犹豫去避开那些被你伤害了心智与情感之人的目光和在场吗?如果是你的父母惧怕你、憎恨你,而你无法以任何方式使他们平静,我想你总会退避到某处,离开他们的视线。如今,作为我们所有人共同母亲的祖国,正在憎恨你、畏惧你,并且早已判定你除了谋害母邦之外别无所思:难道你既不敬畏她的权威,也不遵从她的决断,亦不畏惧她的威力吗?
quae tecum, Catilina, sic agit et quodam modo tacita loquitur: ‘nullum iam aliquot annis facinus exstitit nisi per te, nullum flagitium sine te; tibi uni multorum civium neces, tibi vexatio direptioque sociorum impunita fuit ac libera; tu non solum ad neglegendas leges et quaestiones verum etiam ad evertendas perfringendasque valuisti. superiora illa, quamquam ferenda non fuerunt, tamen ut potui tuli; nunc vero me totam esse in metu propter unum te, quicquid increpuerit, Catilinam timeri,4 nullum videri contra me consilium iniri posse quod a tuo scelere abhorreat, non est ferendum. quam ob rem discede atque hunc mihi timorem eripe; si est verus, ne opprimar, sin falsus, ut tandem aliquando timere desinam.’
喀提林啊,祖国正是这样同你交涉,并在某种意义上默默地言说:‘数年以来,没有哪桩罪行不是通过你而发生,没有哪桩丑事离开过你;唯独对你而言,杀戮众多公民、蹂躏与劫掠盟友是免受惩罚且不受约束的;你不仅有能力藐视法律与法庭,甚至有能力将其颠覆与砸碎。以往的那些作为,尽管本不可容忍,我仍尽己所能予以忍受;但如今,仅仅因为你一个人,我整个人便处于恐惧之中,无论有何风吹草动,人们便惧怕喀提林,针对我的任何阴谋似乎都无法脱离你的罪恶,这实在令人无法忍受。因此,离开吧,从我身上夺去这恐惧;如果这恐惧属实,免得我被压垮;如果这恐惧不实,好让我终于在某一刻不再害怕。’
- 1.15ut aiunt, corpore
意为“正如人们所说的那样,凭着扭转身躯”。这是角斗或击剑术中的习用比喻表达(仅凭身体姿态的闪避来躲过攻击),西塞罗在此借插入语 ut aiunt 将其引申用于描述自己躲避政治刺杀。
- 1.16quid, quod adventu tuo ista subsellia vacuefacta sunt
“quid, quod...”是修辞中常见的省略句式(相当于 quid dicam de eo, quod...,意为“更何况……的事实又说明了什么”),引出随后的两个 quod 实词从句,用以叠加喀提林遭受众人唾弃的无可辩驳的事实。
- 1.17tu tibi urbem non arbitraris?
承接前句的 domum meam relinquendam putarem,省略了动形容词短语 relinquendam [esse]。tibi 是被动迂说构式中伴随动形容词使用的施事者与格(意为“由你(所应当放弃)”)。
- 1.18quicquid increpuerit, Catilinam timeri
该宾格加不定式结构与前面的 me totam esse in metu 并列,展开阐述祖国陷入恐惧的具体内容。increpuerit 为虚拟式完成时,处于由不定关系代词 quicquid 引导的无限定从句中(“每当有任何响动发出时”),受间接引语影响而采用虚拟式。
