- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.humanitext-lat2:1.19-1.22
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗揭露了喀提林试图自投私人监护却屡遭显贵拒绝的经过,指出元老院一致的沉默正是要求其立即自我流放的决断。
haec si tecum, ut dixi, patria loquatur, nonne impetrare debeat, etiam si vim adhibere non possit? quid, quod tu te in custodiam dedisti, quod vitandae suspicionis causa ad Manlium Lepidum te habitare velle dixisti? A quo non receptus etiam ad me venire ausus es, atque ut domi meae te adservarem rogasti. cum a me quoque id responsum tulisses, me nullo modo posse isdem parietibus tuto esse tecum, quia magno in periculo essem quod isdem moenibus contineremur, ad Quintum Metellum praetorem venisti. A quo repudiatus ad sodalem tuum, virum optimum, Marcum Metellum demigrasti, quem tu videlicet et ad custodiendum te diligentissimum et ad suspicandum sagacissimum et ad vindicandum fortissimum fore putasti. sed quam longe videtur a carcere atque a vinculis abesse debere qui se ipse iam dignum custodia iudicarit?1
正如我所说,如果祖国这样同你交涉,难道她不应当如愿以偿吗,哪怕她无法诉诸武力?更何况,你曾主动自投拘管,曾以消除嫌疑为由,声称愿意住在马尼乌斯·莱皮杜斯家中?未被他收留,你甚至还胆敢来到我这里,请求我将你监护在我家中。当你从我这里也同样得到了答复,即我绝不可能与你安全地处在同一些墙壁之内,因为我们被包容在同一些城墙之内已经使我处于巨大的危险之中,你便去找法务官昆图斯·梅特路斯。遭他拒绝之后,你便搬迁到你的同党、那位极其优秀的男子马尔库斯·梅特路斯那里;显然,你认为他既能极其尽职地看管你,又能极其敏锐地察觉疑点,还能极其勇武地施加惩戒。然而,一个已经自己判定自己应当被拘管的人,看来究竟应当距离监狱与镣铐有多远呢?
quae cum ita sint, Catilina, dubitas, si emori aequo animo non potes, abire in aliquas terras et vitam istam multis suppliciis iustis debitisque ereptam fugae solitudinique mandare? ‘refer’ inquis ‘ad senatum’; id enim postulas et, si hic ordo placere sibi decreverit te ire in exsilium, obtemperaturum te esse dicis. non referam, id quod abhorret a meis moribus, et tamen faciam ut intellegas quid hi de te sentiant. egredere ex urbe, Catilina, libera rem publicam metu, in exsilium, si hanc vocem exspectas, proficiscere. quid est? ecquid attendis, ecquid animadvertis horum silentium? patiuntur, tacent. quid exspectas auctoritatem loquentium, quorum voluntatem tacitorum perspicis?
既然事情如此,喀提林啊,如果你无法坦然赴死,难道你还犹豫离去前往某些土地,把你这条从许多公正且应得的刑罚中偷生出来的性命托付给逃亡与孤独吗?‘把事情提交元老院’,你说;因为你正是如此要求,并且声称如果这一等级决议赞成你去流亡,你便会遵从。我不会提交,因为这与我的作风相抵触;然而,我将使你明白这些人对你持何种看法。离开这座城市吧,喀提林,使国家摆脱恐惧;如果你在等待这句话,就动身去流亡吧。怎么了?你注意到什么了吗,你对这些人的沉默有所察觉吗?他们容忍着,他们沉默着。既然你已经洞察了他们保持沉默时的意愿,何必还在等待他们发言时的权威指令呢?
at si hoc idem huic adulescenti optimo Publio Sestio, si fortissimo viro Marco Marcello dixissem, iam mihi consuli hoc ipso in templo senatus iure optimo vim et manus intulisset. de te autem, Catilina, cum quiescunt, probant, cum patiuntur, decernunt, cum tacent, clamant, neque hi solum quorum tibi auctoritas est videlicet cara, vita vilissima, sed etiam illi equites Romani, honestissimi atque optimi viri, ceterique fortissimi cives qui circumstant senatum, quorum tu et frequentiam videre et studia perspicere et voces paulo ante exaudire potuisti. quorum ego vix abs te iam diu manus ac tela contineo, eosdem facile adducam ut te haec quae vastare iam pridem studes relinquentem usque ad portas prosequantur.
但是,如果我把这同一番话对这位极其优秀的青年普布利乌斯·塞斯提乌斯说,对极其勇武的男子马尔库斯·马尔凯鲁斯说,元老院早就以最充分的正当理由,在这一座圣殿之内对我这位执政官施加暴力并动用拳脚了。然而对于你,喀提林,当他们静止时,他们便是在赞同;当他们容忍时,他们便是在决议;当他们沉默时,他们便是在呐喊;不仅是这些人——对你而言,他们的权威显然是宝贵的,而他们的性命却是极其微贱的——而且还有那些站在元老院周围的罗马骑士们,那些极其体面与优秀的男子,以及其余最勇武的公民们,他们的聚集你不久前能够看见,他们的热情你能够察知,他们的呼声你能够听闻。长久以来,我勉强拦住他们的拳头与兵刃使之不加于你,而我可以轻易引导这同一批人,当你离弃这些你早就渴望践踏之物时,一路护送你直到城门。
quamquam quid loquor? te ut ulla res frangat,2 tu ut umquam te corrigas, tu ut ullam fugam meditere, tu ut ullum exsilium cogites? Vtinam tibi istam mentem di immortales duint! tametsi video, si mea voce perterritus ire in exsilium animum induxeris, quanta tempestas invidiae nobis, si minus in praesens tempus recenti memoria scelerum tuorum, at in posteritatem impendeat. sed est tanti, dum modo tua ista sit privata calamitas3 et a rei publicae periculis seiungatur. sed tu ut vitiis tuis commoveare, ut legum poenas pertimescas, ut temporibus rei publicae cedas non est postulandum. neque enim is es, Catilina, ut te aut pudor a turpitudine aut metus a periculo aut ratio a furore revocarit.
然而我究竟在说什么?难道会有任何事能击垮你?难道你会有一刻改正自己?难道你会谋划任何逃亡?难道你会考虑任何流亡?但愿不朽的神明能赐予你这样的心意!虽然我明白,如果你被我的话语震慑而下定决心去流亡,将有一场多么巨大的怨恨风暴悬在我们头上,即使目前因对你罪行的记忆犹新而不甚显著,但对后世而言必定如此。然而,只要你那场灾祸属于个人,并与国家的危难分离开来,这便是值得承受的代价。但是,要求你被自己的罪恶所触动,要求你畏惧法律的惩罚,要求你为国家的危局退让,这是不可奢求的。因为你绝不是这样的人,喀提林,以至于羞耻曾使你脱离卑劣,恐惧曾使你脱离危险,或者理智曾使你脱离疯狂。
- 1.19qui se ipse iam dignum custodia iudicarit
动词 iudicarit(即 iudicaverit 的收缩形)是关系从句中的完成时虚拟式,属于表特征的虚拟式(subjunctive of characteristic),修饰省略的先行词 is,并带有原因或反讽色彩(“既然他自己已经判定……”),支持主句的反问修辞。
- 1.22te ut ulla res frangat
此处是由 ut + 虚拟式(frangat)构成的独立感叹/否定性从句(exclamatory/repudiating ut-clause),无主句支配动词,表达愤慨、难以置信或坚决否定(“会有任何事物能打垮你?!”)。句首宾格 te 起强调作用,后续的 tu ut... 均为该句式的排比重复。
- 1.22sed est tanti, dum modo tua ista sit privata calamitas
est tanti 是使用不定价值属格(genitive of value)的习惯表达,意为“这是值得付出的代价/完全值得”。dum modo(“只要……”)引导条件或限制从句,支配现在时虚拟式 sit。
