← 西塞罗

反喀提林演说

§1.10-1.14

挫败刺杀图谋与勒令喀提林出城

西塞罗披露自己早已识破并挫败了针对他的刺杀图谋,敦促喀提林即刻率党羽离开罗马前往军营。他回顾了喀提林先前的暗杀企图,并以执政官身份下令其出城,通过清除整个阴谋同党来保全国家与公民的安全。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.10

​haec ego omnia vixdum etiam coetu vestro dimisso comperi; domum meam maioribus praesidiis munivi atque firmavi, exclusi eos quos tu ad me salutatum mane miseras, cum illi ipsi venissent quos ego iam multis ac summis viris ad me id temporis1 venturos esse praedixeram. quae cum ita sint, Catilina, perge quo coepisti: egredere aliquando ex urbe; patent portae; proficiscere. nimium diu te imperatorem tua illa Manliana castra desiderant. Educ tecum etiam omnis tuos, si minus, quam plurimos; purga urbem. Magno me metu liberaveris, modo inter me atque te murus intersit.2 nobiscum versari iam diutius non potes; non feram, non patiar, non sinam.

你们的聚会刚一散席,我便获悉了这一切;我用更为严密的卫队加强并巩固了我的宅邸;我将你清晨派来向我请安的人拒之门外,当时前来的,正是我早已向众多显贵要人预言过会在那个时刻来到我这里的那些人。既然情况如此,喀提林啊,到你所开始的地方去吧:终于离开这座城市吧;城门大开着;启程吧。你那曼利乌斯的军营期盼你这位统帅已经太久了。把你的人也全都带走,哪怕不能全带,也尽可能多带一些;荡涤这座城市吧。只要有一道城墙隔在你我之间,你便能使我免除巨大的恐惧。你再也不能与我们同处了;我不能容忍,我不能忍耐,我决不许可。

§1.11

​Magna dis immortalibus habenda est atque huic ipsi Iovi Statori, antiquissimo custodi huius urbis, gratia, quod hanc tam taetram, tam horribilem tamque infestam rei publicae pestem totiens iam effugimus. non est saepius in uno homine summa salus periclitanda rei publicae. quam diu mihi consuli designato, Catilina, insidiatus es, non publico me praesidio, sed privata diligentia defendi. Cum proximis comitiis consularibus me consulem in campo et competitores tuos interficere voluisti, compressi conatus tuos nefarios amicorum praesidio et copiis nullo tumultu publice concitato; denique, quotienscumque me petisti, per me tibi obstiti, quamquam videbam perniciem meam cum magna calamitate rei publicae esse coniunctam.

应当向不死的神明,以及向这座城市最古老的守卫者、这位朱庇特·斯塔托尔神本身致以极大的感恩,因为我们已经屡次逃脱了这场对于国家而言如此污秽、如此可怖且如此险恶的瘟疫。国家的最高安全绝不能再三在一个人的身上遭受危难。喀提林啊,当我是当选执政官而你对我暗下毒手时,我并非依靠公家的护卫,而是凭着私人的警惕保全了自己。在最近一次执政官选举中,当你想在战神广场上杀死身为执政官的我和你的竞选对手们时,我借助友人的护卫与力量压制了你罪恶的图谋,而未曾在公众中掀起任何骚乱;总之,无论你多少次向我发起袭击,尽管我明知我的毁灭与国家的大难息息相关,我仍凭一己之力抵挡了你。

§1.12

​nunc iam aperte rem publicam universam petis, templa deorum immortalium, tecta urbis, vitam omnium civium, Italiam totam ad exitium et vastitatem vocas. qua re, quoniam id quod est primum, et quod huius imperi disciplinaeque maiorum proprium est, facere nondum audeo, faciam id quod est ad severitatem lenius,3 ad communem salutem utilius. nam si te interfici iussero, residebit in re publica reliqua coniuratorum manus; sin tu, quod te iam dudum hortor, exieris, exhaurietur ex urbe tuorum comitum magna et perniciosa sentina rei publicae. quid est, Catilina?

而现在,你已公然向整个国家发难:你正把不死神明的殿宇、城市的房舍、所有公民的性命以及整个意大利推向毁灭与荒芜。因此,既然那首要的、切合这最高权柄与先祖法纪的做法,我还不敢立即施行,那么我将采取在严厉程度上较为温和、对共同安全却更为有利的措施。因为如果我下令将你处死,余下的阴谋团伙仍会滞留在国家之中;但如果你按照我早已劝告你的那样离开,那由你的同党所组成、对国家危害极大的污泥浊水就将从这座城市中被彻底排空。怎么了,喀提林?

§1.13

​num dubitas id me imperante facere quod iam tua sponte faciebas? exire ex urbe iubet consul hostem. interrogas me, num in exsilium? non iubeo, sed, si me consulis, suadeo. quid est enim, Catilina, quod te iam in hac urbe delectare possit? in qua nemo est extra istam coniurationem perditorum hominum qui te non metuat, nemo qui non oderit. quae nota domesticae turpitudinis non inusta vitae tuae est? quod privatarum rerum dedecus non haeret in fama? quae libido ab oculis, quod facinus a manibus umquam tuis, quod flagitium a toto corpore afuit? cui tu adulescentulo quem corruptelarum inlecebris inretisses non aut ad audaciam ferrum aut ad libidinem facem praetulisti?

难道在我执政官的命令之下,你反倒犹豫去履行你原本自愿要做的事了吗?执政官命令公敌离开城市。你问我:难道是去流亡吗?我不作命令,但如果你咨询我的意见,我如此劝告。事实上,喀提林啊,如今在这座城市里,还有什么能让你感到愉悦呢?在这座城市中,除了那伙自甘堕落之徒的阴谋密党之外,没有一个人不怕你,没有一个人不恨你。哪一种家门败德的烙印不曾烙在你的人生之上?哪一种私德的丑闻不曾附着在你的名声之中?哪一次情欲曾离开过你的双眼,哪一件罪行曾离开过你的双手,哪一种丑行曾离开过你的全身?对于任何一个被你用败坏道德的诱惑所网罗的年轻人,你何尝不是要么为他的狂妄奉上刀剑,要么为他的放荡高擎火把?

§1.14

​quid vero? nuper cum morte superioris uxoris novis nuptiis locum vacuefecisses, nonne etiam alio incredibili scelere hoc scelus cumulavisti? quod ego praetermitto et facile patior sileri, ne in hac civitate tanti facinoris immanitas aut exstitisse aut non vindicata esse videatur. praetermitto ruinas fortunarum tuarum quas omnis proximis Idibus tibi impendere senties: ad illa venio quae non ad privatam ignominiam vitiorum tuorum, non ad domesticam tuam difficultatem ac turpitudinem, sed ad summam rem publicam atque ad omnium nostrum vitam salutemque pertinent.

更何况,近来当你因前妻之死为迎娶新妇腾出家室时,你难道没有用另一桩难以置信的罪行来加重这一罪行吗?我对这一罪行略过不提,情愿任其隐而不宣,免得如此弥天大罪的暴行在城邦中显得要么曾经发生过、要么未曾遭到惩戒。我也略过你家产的彻底破产不提——在即将到来的伊德日,你就会感到这一切将大祸临头;我要谈论的是那些并非关乎你恶德的私家耻辱、并非关乎你家道的困顿与丑恶,而是切切实实关乎最高国家以及我们所有人生命与安全的大事。

语法注3 条
  1. 1.10id temporis

    由代词的副词性宾格 id 支配部分属格 temporis 构成的固定时间表达,意为“就在那个时刻”,作 venturos esse 的时间状语。

  2. 1.10modo inter me atque te murus intersit

    由连词 modo(“只要……”)引导接现在时虚拟式 intersit 的限制性条件从句,为前面的将来完成时 liberaveris(“你将使我免除……”)设定限定条件。

  3. 1.12ad severitatem lenius

    介词 ad 在此表示参照标准或方面(“就严厉程度而言”),与后文的 ad communem salutem utilius 构成对称结构。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.humanitext-lat2:1.10-1.14