← 西塞罗

反喀提林演说

§1.6-1.9

喀提林密谋起事与刺杀执政官败露

西塞罗列举了他如何准确预见并挫败喀提林起事与占领要塞的各项既定日期,当着元老院的面彻底揭露了在莱卡家中的密谋以及刺杀执政官未遂等全部阴谋细节。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.6

​quam diu quisquam erit qui te defendere audeat, vives, et vives ita ut nunc vivis, multis meis et firmis praesidiis obsessus ne commovere te contra rem publicam possis. multorum te etiam oculi et aures non sentientem, sicut adhuc fecerunt, speculabuntur atque custodient. etenim quid est, Catilina, quod iam amplius exspectes, si neque nox tenebris obscurare coetus nefarios nec privata domus parietibus continere voces coniurationis tuae potest, si inlustrantur, si erumpunt omnia? muta iam istam mentem, mihi crede, obliviscere caedis atque incendiorum. teneris undique; luce sunt clariora nobis tua consilia omnia, quae iam mecum licet recognoscas.

只要还有任何人敢于为你辩护,你便能活下去,但你将像如今这样活着——被我众多而坚固的卫队所包围,使你无法动弹分毫来危害国家。此外,正如迄今所做的那样,许多人的眼睛和耳朵将在你毫无察觉的情况下监视并守候着你。事实上,喀提林啊,既然黑夜无法用黑暗掩盖你那罪恶的集会,私宅也无法用墙壁封堵你密谋的声响,既然一切皆已大白于天下、暴露无遗,你还能再期待什么呢?听我的劝,立刻改变你那念头吧,忘掉屠杀与烈火!你已四面受困;你所有的企图在我们看来都比光亮还要显明,你现在不妨随我一同回顾一番。

§1.7

​meministine me ante diem xii Kalendas Novembris dicere in senatu fore in armis certo die, qui dies futurus esset ante diem vi Kal. Novembris, Gaium Manlium,1 audaciae satellitem atque administrum tuae? num me fefellit, Catilina, non modo res tanta tam atrox tamque incredibilis, verum, id quod multo magis est admirandum, dies? dixi ego idem in senatu caedem te optimatium contulisse in ante diem v Kalendas Novembris, tum cum multi principes civitatis Roma non tam sui conservandi quam tuorum consiliorum reprimendorum causa profugerunt. num infitiari potes te illo ipso die meis praesidiis, mea diligentia circumclusum commovere te contra rem publicam non potuisse, cum tu discessu ceterorum nostra tamen qui remansissemus caede2 contentum te esse dicebas?

你难道不记得,我在十一月朔日前第十二天曾在元老院预言,在某个特定的日子——即十一月朔日前第六天——你狂妄阴谋的党羽和马前卒盖乌斯·曼利乌斯将武装起事?喀提林啊,不仅如此重大、如此骇人听闻且令人难以置信的变故没有瞒过我,甚至——更令人惊叹的是——连具体的日子我都不曾料错,难道不是吗?我同样在元老院指出,你已将屠杀贵族派的日子推迟至十一月朔日前第五天,正当那时,国家的许多显贵逃离了罗马,与其说是为了自保,不如说是为了遏止你的图谋。你难道能否认,就在那一天,因我的卫队和警惕而四面受围的你,根本无力采取任何行动反对国家,而你当时还声称,尽管其他人已经离去,但只要屠杀我们这些留下的人,你就心满意足了吗?

§1.8

​quid? cum te Praeneste Kalendis ipsis Novembribus occupaturum nocturno impetu esse confideres, sensistin illam coloniam meo iussu meis praesidiis, custodiis, vigiliis esse munitam? nihil agis, nihil moliris, nihil cogitas quod non ego non modo audiam sed etiam videam planeque sentiam.3 recognosce mecum tandem noctem illam superiorem; iam intelleges multo me vigilare acrius ad salutem quam te ad perniciem rei publicae. dico te priore nocte venisse inter falcarios — non agam obscure — in Marci Laecae domum; convenisse eodem compluris eiusdem amentiae scelerisque socios. num negare audes? quid taces? convincam, si negas. video enim esse hic in senatu quosdam qui tecum una fuerunt.

还有呢?当你确信自己能在十一月朔日当天通过夜袭占领普赖内斯特时,你难道没有察觉到,那座殖民城已遵照我的命令,由我的驻军、哨卡和夜巡所严加防备了吗?你所做、所谋划、所思量的一切,没有哪一件不是不仅被我听闻,而且被我亲眼目睹并清清楚楚察知到的。且随我回想一下前天夜里的事吧;你很快就会明白,我为国家安全所保持的警惕,远比你为摧毁国家所付出的殚精竭虑要敏锐得多。我指控你,前天夜里你到了制镰街——我不再遮掩其名——进了马尔库斯·莱卡的家中;许多同染癫狂与罪恶的党羽也在该处聚集。你敢否认吗?为何沉默?若你否认,我自能拿出确证。因为我正亲眼看到,那些曾与你在一处的某些人,此刻就坐在这元老院之中。

§1.9

​O di immortales! ubinam gentium sumus? quam rem publicam habemus? in qua urbe vivimus? hic, hic sunt in nostro numero, patres conscripti, in hoc orbis terrae sanctissimo gravissimoque consilio, qui de nostro omnium interitu, qui de huius urbis atque adeo de orbis terrarum exitio cogitent.4 hos ego video consul et de re publica sententiam rogo, et quos ferro trucidari oportebat, eos nondum voce volnero! fuisti igitur apud Laecam illa nocte, Catilina, distribuisti partis Italiae, statuisti quo quemque proficisci placeret, delegisti quos Romae relinqueres, quos tecum educeres, discripsisti urbis partis ad incendia, confirmasti te ipsum iam esse exiturum, dixisti paulum tibi esse etiam nunc morae, quod ego viverem. reperti sunt duo equites Romani qui te ista cura liberarent et se illa ipsa nocte paulo ante lucem me in meo lecto interfecturos esse pollicerentur.

不死的神明啊!我们究竟置身于何处?我们拥有的是怎样的国家?我们生活在怎样的城市?就在这里,元老院诸父啊,就在我们中间,在全天下最神圣、最威严的这处议事殿堂之中,竟然有人在图谋我们所有人的毁灭,在图谋这座城市、甚至整个世界的倾覆!而我身为执政官,看着这些人,向他们垂询国事政见,那些本该用刀剑处死的人,我甚至尚未用言语去伤害他们!因此,喀提林啊,那一夜你在莱卡家中,划分了意大利的各处辖区,决定了各自前往的去处,选定了留在罗马的人与随你出征的人,分派了纵火焚烧城市的各个地段,确认了你自己即将动身,并称你眼下尚有一点耽搁,全因我还活着。旋即有两名罗马骑士挺身而出,为你免去这桩心事,并承诺在同一夜破晓前不久,在我的卧榻之上将我刺杀。

语法注4 条
  1. 1.7fore in armis certo die, qui dies futurus esset ante diem vi Kal. Novembris, Gaium Manlium

    由 dicere 引导的间接引语中出现倒装离隔结构(hyperbaton)。不定式 fore 的逻辑主语(宾格主语)Gaium Manlium 被放置在表示日期的副词短语和关系分句之后,结构核心为 fore Gaium Manlium in armis certo die。

  2. 1.7nostra tamen qui remansissemus caede

    依意义一致构式(constructio ad sensum)。关系代词 qui 的先行词隐含在物主形容词 nostra(相当于第一人称复数属格 nostrum)之中,因此关系分句的谓语动词采用了第一人称复数虚拟式过去完成时 remansissemus。

  3. 1.8nihil agis, nihil moliris, nihil cogitas quod non ego non modo audiam sed etiam videam planeque sentiam

    在否定先行词 nihil 之后,quod non 引导带虚拟式动词(audiam, videam, sentiam)的特征/结果关系分句(相当于 quin),构成双重否定:“你所做、图谋、思考的一切,无一不是不仅被我听到,甚至被我看到并清楚感知的”。

  4. 1.9qui de nostro omnium interitu, qui de huius urbis atque adeo de orbis terrarum exitio cogitent

    虚拟式 cogitent 属于特征关系分句,表示“竟会图谋……的一类人”。此外,nostro omnium 是物主形容词 nostro(第一人称复数)与复数属格 omnium(与 nostro 隐含的属格一致)构成的搭配,意为“我们所有人的”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi013.humanitext-lat2:1.6-1.9