← 西塞罗

反对农地法演说

§2.94-2.98

卡普阿水土养成的傲慢与对抗罗马的威胁

西塞罗通过亲身经历揭示了卡普阿狂妄的气焰,论述了地理环境决定民风的观点,并警示若依鲁鲁斯之法建立新殖民地,卡普阿必将成为对抗罗马的危险势力,从而痛斥该提案的险恶图谋。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.94

​iam vero qui metus erat tunicatorum illorum! et in Albana et Seplasia quae concursatio percontantium quid praetor edixisset, ubi cenaret, quo denuntiasset! nos autem, hinc Roma qui veneramus, iam non hospites, sed peregrini atque advenae nominabamur.

而那时,那些身穿丘尼卡的平民该是何等恐惧啊!而在阿尔巴纳街和塞普拉西亚街上,到处奔走打听裁判官颁布了什么法令、在哪里用餐、向何处发出了传票的人,又是何等纷乱!而我们这些从罗马这里去的人,却不再被称为宾客,而是被称为外乡人和外来者。

§2.95

​haec qui prospexerint, maiores nostros dico, Quirites, non eos in deorum immortalium numero venerandos a nobis et colendos putatis?1 quid enim viderunt? hoc quod nunc vos, quaeso, perspicite atque cognoscite. non ingenerantur hominibus mores tam a stirpe generis ac seminis quam ex eis rebus quae ab ipsa natura nobis ad vitae consuetudinem suppeditantur, quibus alimur et vivimus. Carthaginienses fraudulenti et mendaces non genere, sed natura loci, quod propter portus suos multis et variis mercatorum et advenarum sermonibus ad studium fallendi studio quaestus vocabantur. Ligures duri atque agrestes; docuit ager ipse nihil ferendo nisi multa cultura et magno labore quaesitum. Campani semper superbi bonitate agrorum et fructuum magnitudine, urbis salubritate, descriptione, pulchritudine. ex hac copia atque omnium rerum adfluentia primum illa nata est adrogantia qua a maioribus nostris alterum Capua consulem postularunt, deinde ea luxuries quae ipsum Hannibalem armis etiam tum invictum voluptate vicit.

公民们,难道诸位不认为,那些预见到这些事情的人——我指的是我们的先祖——应当被我们列入不死的神明之列予以崇敬和祭拜吗?因为他们看清了什么呢?请诸位现在体察并领会这一点吧。人的习性与其说源自宗族血统的根基,不如说源自大自然本身为了生活习惯向我们所提供的生存环境,即我们借以滋养和生息的条件。迦太基人的欺诈与虚伪并非出于种族,而是出于地理环境,因为由于其港口的存在,他们通过与商人及外来客的大量而多样的交往,在追求利益的驱动下被引向了欺诈的嗜好。利古里亚人坚忍而粗鄙;是那片土地本身造就了他们,因为除了付出大量耕作和巨大辛劳所求得之物外,它什么也不出产。坎帕尼亚人则因田地的肥沃、产物的丰富、城市的宜居、城市规划和美丽而始终骄横跋扈。正是从这种富足与万物的丰饶中,首先产生出要求我们的先祖允许卡普阿产生另一位执政官的那种傲慢;其次产生了以享乐击败了在武力上此前未尝一败的汉尼拔本人的那种奢靡。

§2.96

​huc isti xviri cum iↄↄ colonorum ex lege Rulli deduxerint, c decuriones, x augures, vi pontifices constituerint, quos illorum animos, quos impetus, quam ferociam fore putatis? Romam in montibus positam et convallibus, cenaculis sublatam atque suspensam, non optimis viis, angustissimis semitis, prae sua Capua planissimo in loco explicata ac praeclarissime sita inridebunt atque contemnent; agros vero Vaticanum et Pupiniam cum suis opimis atque uberibus campis conferendos scilicet non putabunt. oppidorum autem finitimorum illam copiam cum hac per risum ac iocum contendent; Veios, Fidenas, Collatiam, ipsum hercle Lanuvium, Ariciam, Tusculum cum Calibus, Teano, Neapoli, Puteolis, Cumis, Pompeiis, Nuceria comparabunt.

当你们那些十人官依照鲁鲁斯的法律把五千名殖民者迁往该地,并设立了一百名十人议员、十名鸟卜官、六名祭司时,诸位认为他们会有何等的狂妄心性、何等的气势、何等的凶暴?与他们自己平坦如砥、坐落极其壮观的卡普阿相比,他们将嘲笑和蔑视坐落在山峦与山谷之间、因楼阁层叠而高耸悬空的、道路绝非最佳且小巷极度狭窄的罗马;而梵蒂冈与普皮尼亚的土地,他们自然认为根本无法与自己肥美丰饶的平原相提并论。而且,他们会在欢笑与戏谑中,将附近那众多城镇与这些城镇作一番对比:他们会把维爱、菲德奈、科拉提亚,甚至兰努维乌姆、阿里基亚、图斯库鲁姆,拿来与卡莱斯、泰阿努姆、那不勒斯、普特奥利、库迈、庞培、努凯里亚相提并论。

§2.97

​quibus illi rebus elati et inflati fortasse non continuo, sed certe, si paulum adsumpserint vetustatis ac roboris, non continebuntur; progredientur, cuncta secum ferent. singularis homo privatus, nisi magna sapientia praeditus, vix cancellis et regionibus offici magnis in fortunis et copiis continetur, nedum isti ab Rullo et Rulli similibus conquisiti atque electi coloni Capuae in domicilio superbiae atque in sedibus luxuriosis conlocati non statim conquisituri sint aliquid sceleris et flagiti,2 immo vero etiam hoc magis quam illi veteres germanique Campani, quod in vetere fortuna illos natos et educatos nimiae tamen rerum omnium copiae depravabant, hi ex summa egestate in eandem rerum abundantiam traducti non solum copia verum etiam insolentia commovebuntur.

他们因这些事物而骄傲膨胀,也许不会立刻发作,但可以肯定的是,一旦他们积聚了些许年月与实力,便绝不会安分守己;他们会更进一步,席卷一切。一个单独的普通公民,除非天赋大智慧,在巨大的财富与资产中尚且难以坚守在职责的界限和范围之内,更何况那些由鲁鲁斯及其同类搜罗选拔出的殖民者,被安置在卡普阿这傲慢的巢穴与奢靡的居所之中,难道不会立刻去谋划某种罪恶与恶行吗?事实上,甚至比往昔那些纯正的坎帕尼亚人犹有过之,因为昔日那些人生于斯长于斯、处于世代相传的优渥之中,依然被过于丰饶的一切所腐化;而这些人从赤贫之中被带入同样的富足之中,不仅会被财富所撼动,更会被这未曾领略的优裕所冲昏头脑。

§2.98

​haec tu, P. Rulle, M. Bruti sceleris vestigia quam monumenta maiorum sapientiae sequi maluisti, haec tu cum istis tuis auctoribus excogitasti, ut vetera vectigalia nostra expilaretis,3 exploraretis nova, urbem novam huic urbi ad certamen dignitatis opponeretis; ut sub vestrum ius, iuris dictionem, potestatem urbis, nationes, provincias, liberos populos, reges, terrarum denique orbem subiungeretis; ut, cum omnem pecuniam ex aerario exhausissetis, ex vectigalibus redegissetis, ab omnibus regibus, gentibus, ab imperatoribus nostris coegissetis, tamen omnes vobis pecunias ad nutum vestrum penderent; ut idem partim invidiosos agros a Sullanis possessoribus, partim desertos ac pestilentis a vestris necessariis et a vobismet ipsis emptos quanti velletis populo Romano induceretis; ut omnia municipia coloniasque Italiae novis colonis occuparetis; ut quibuscumque in locis vobis videretur ac quam multis videretur colonias conlocaretis;

普布利乌斯·鲁鲁斯啊,你宁愿追随马尔库斯·布鲁图斯罪行的足迹,也不愿遵循先祖智慧的典范,你同你那些教唆者们煞费苦心地谋划了这些,难道不是为了洗劫我们旧有的税赋,探寻新的税源,建立一座新城与这座城市抗衡以争夺尊荣?为了将诸城市、诸民族、各行省、自由城邦、诸王、乃至整个世界置于你们的法权、审判权和权能之下?为了在榨干了国库的一切钱财、征收了所有税赋、从所有的王公、部族及我们的统帅处强索尽一切之后,所有人依然凭你们的点头示令向你们缴纳金钱?为了把一部分从苏拉派占有者手中买来的招人怨恨的土地,一部分从你们的密友和你们自己手中以任意索取的价格买来的荒芜而疫病流行的土地,硬塞给罗马人民?为了让新的殖民者侵占意大利的所有自治市和殖民地?为了在你们认为适宜的任何地方、按你们认为适宜的人数来建立殖民地?

语法注3 条
  1. 2.95haec qui prospexerint, maiores nostros dico, Quirites, non eos in deorum immortalium numero venerandos a nobis et colendos putatis?

    句首带虚拟式 prospexerint 的 qui 引导关系从句,兼具原因或特征色彩(“鉴于他们预见到了这些事物”),修饰后文插入语 maiores nostros dico 所解释的代词 eos。全句主干为 non eos ... putatis?

  2. 2.97nedum isti ab Rullo et Rulli similibus conquisiti atque electi coloni Capuae in domicilio superbiae atque in sedibus luxuriosis conlocati non statim conquisituri sint aliquid sceleris et flagiti

    在前面的准否定句(vix ... continetur)之后,接续 nedum + 虚拟式(此处为带有 non 的迂回式 non statim conquisituri sint),构成递进的反问结构:“更何况他们岂会不立刻谋求……”,意即“他们必然会立刻谋求某种罪恶与恶行”。

  3. 2.98haec tu cum istis tuis auctoribus excogitasti, ut vetera vectigalia nostra expilaretis

    一系列由 ut 引导的从句(expilaretis, exploraretis, opponeretis 等)展开并解释了指示代词 haec 的具体内容,在句法上既可视为依附于 excogitasti 的目的从句,也可视为同位说明其实质内容的名词性从句。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi011.humanitext-lat2:2.94-2.98