- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi011.humanitext-lat2:2.99-2.103
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗揭露了鲁鲁斯土地法案包藏的专制企图,声明自己作为依靠自身功绩当选的“新人”将忠实履行人民的重托,并誓言作为真正代表人民利益的执政官捍卫和平与稳定,以此结束演説。
ut omnem rem publicam vestris militibus, vestris urbibus, vestris praesidiis cingeretis atque oppressam teneretis;1 ut ipsum Cn. Pompeium, cuius praesidio saepissime res publica contra acerrimos hostis et contra improbissimos civis munita est, exercitu victore atque horum conspectu privare possetis; ut nihil auro et argento violari, nihil numero et servitiis declarari, nihil vi et manu perfringi posset quod non vos oppressum atque ereptum teneretis;2 ut volitaretis interea per gentis, per regna omnia cum imperio summo, cum iudicio infinito, cum omni pecunia; ut veniretis in castra Cn. Pompei atque ipsa castra, si commodum vobis esset, venderetis; ut interea magistratus reliquos legibus omnibus soluti sine metu iudiciorum, sine periculo petere possetis; ut nemo ad populum Romanum vos adducere, nemo producere, nemo in senatum cogere, non consul coercere, non tribunus plebis retinere posset.
为了让你们用你们的军队、你们的城市、你们的卫队包围整个国家并将其彻底压制;为了让你们能够夺走格奈乌斯·庞培本人的胜利之师并使其离开这些公民的视线——而国家常常凭借庞培的庇护才得以抵御最凶狠的敌人和最恶毒的公民;为了使没有什么能因金银而被玷污,没有什么能因人数和奴隶而被标明,没有什么能因暴力与强权而被击破,而不被你们压迫和攫夺在手;为了让你们在此期间带着最高治权、无限的审判权和所有金钱游历于各部族和所有王国之间;为了让你们进驻格奈乌斯·庞培的营地,并在合乎你们心意时将营地本身变卖;为了让你们在此期间免于一切法律约束,毫无审判的畏惧与危险地竞选其余官职;为了让任何人无法将你们押送至罗马人民面前,无法传讯你们,无法强迫你们进入元老院,执政官无法制止你们,平民保民官也无法阻拦你们?
haec ego vos concupisse pro vestra stultitia atque intemperantia non miror, sperasse me consule adsequi posse demiror.3 nam cum omnium consulum gravis in re publica custodienda cura ac diligentia debet esse, tum eorum maxime qui non in cunabulis, sed in campo sunt consules facti. nulli populo Romano pro me maiores mei spoponderunt; mihi creditum est; a me petere quod debeo, me ipsum appellare debetis. quem ad modum, cum petebam, nulli me vobis auctores generis mei commendarunt, sic, si quid deliquero, nullae sunt imagines quae me a vobis deprecentur. qua re, modo mihi vita suppetat, quam ego conabor ab istorum scelere insidiisque defendere, polliceor hoc vobis, Quirites, bona fide: rem publicam vigilanti homini, non timido, diligenti, non ignavo, commisistis.
因你们的愚蠢与狂妄而贪图这些事物,我并不惊异;但我深感震惊的是,你们竟然指望在我担任执政官期间能够实现这些企图。因为,纵使全体执政官在捍卫国家时都应当抱有沉重的关切与勤勉,但尤其是那些并非在摇篮中、而是在战神广场上成为执政官的人更当如此。我的先祖从未替我向罗马人民作保;受到信任的是我自己;你们应当向我索取我所欠下的职责,应当向我本人追索。正如我竞选时,没有任何宗族的长辈向你们举荐我一样;同样,若我犯下任何过失,也没有任何祖先的面具代我向你们求情祈免。因此,只要我的生命尚存——我也将竭力保全这生命免遭那些人的罪行与阴谋所害——,公民们,我凭着真诚向你们保证:你们把国家托付给了一个警醒的人而非胆怯者,一个勤勉的人而非怠惰者。
ego sum is consul qui contionem metuam,4 qui tribunum plebis perhorrescam, qui saepe et sine causa tumultuer, qui timeam ne mihi in carcere habitandum sit, si tribunus plebis duci iusserit? ego cum vestris armis armatus sim, imperio, auctoritate insignibusque amplissimis exornatus, non horreo in hunc locum progredi, possum vobis, Quirites, auctoribus improbitati hominis resistere, nec vereor ne res publica tantis munita praesidiis ab istis vinci aut opprimi possit. si antea timuissem, tamen hac contione, hoc populo certe non vererer. quis enim umquam tam secunda contione legem agrariam suasit quam ego dissuasi? si hoc dissuadere est ac non disturbare atque pervertere.
难道我是这样一位执政官:畏惧民众大会,害怕平民保民官,常常毫无缘由地惊慌失措,甚至害怕若保民官下令将我押走,我就必须身陷囹圄吗?当我全副武装于你们所赋予的武器,披戴着最高统治权、威权与最崇高的标志时,我毫不畏惧迈步走向此地;有你们作为支持者,公民们,我能够抵御那个恶徒的邪行,我也不担心被如此坚固的屏障所捍卫的国家会被那些人战胜或压垮。即便我先前曾有畏惧,但面对这样的民众大会,面对这样的人民,我也绝不会再害怕。因为何曾有人在如此赞同的民众大会上劝说通过一部土地法,如同我在此劝阻它一样?——如果这算得上是劝阻,而不是彻底捣毁与推翻的话。
ex quo intellegi, Quirites, potest nihil esse tam populare quam id quod ego vobis in hunc annum consul popularis adfero, pacem, tranquillitatem, otium. quae nobis designatis timebatis, ea ne accidere possent consilio meo ac ratione provisa sunt. non modo vos eritis in otio qui semper esse volueratis, verum etiam istos quibus odio est otium quietissimos atque otiosissimos reddam. etenim illis honores, potestates, divitiae ex tumultu atque ex dissensionibus civium comparari solent; vos, quorum gratia in suffragiis consistit, libertas in legibus, ius in iudiciis et aequitate magistratuum, res familiaris in pace, omni ratione otium retinere debetis.
公民们,由此可以明白,没有任何事物能像我作为一位为民的执政官在今年带给诸位的事物那样真正符合人民的利益,那就是:和平、安宁与安定。诸位在我们当选执政官时所担忧的事情,通过我的谋划与深思熟虑均已妥加防备,使其绝无发生的可能。不仅一向渴望安定的诸位将享有安宁,而且我还要让那些憎恨安定的人变得极其安静、无所作为。因为对于那些人而言,荣耀、权力和财富往往是从动乱和公民的纷争中谋得的;而诸位——你们的声望立足于选票,自由立足于法律,权利立足于审判与长官的公正,家产立足于和平——必须千方百计地保全安定。
nam si ei qui propter desidiam in otio vivunt, tamen in sua turpi inertia capiunt voluptatem ex ipso otio, quam vos fortunati eritis, si in hoc statu quem habetis vestra non ignavia quaesitum, sed virtute partum, otium tenueritis, Quirites! ego ex concordia quam mihi constitui cum conlega, invitissimis eis hominibus qui nos in consulatu inimicos esse et fore aiebant, providi omnibus, prospexi annonae, revocavi fidem, tribunis plebis denuntiavi ne quid turbulenti me consule conflarent. summum et firmissimum est illud communibus fortunis praesidium, Quirites, ut, qualis vos hodierno die maxima contione mihi pro salute vestra praebuistis, talis reliquis temporibus rei publicae praebeatis.5 promitto, recipio, polliceor hoc vobis atque confirmo, me esse perfecturum ut iam tandem illi qui honori inviderunt meo tamen vos universos in consule deligendo plurimum vidisse fateantur.
因为,如果那些因怠惰而生活在清闲中的人,尚且能在其可耻的懈怠中从安闲本身获得快乐,那么,公民们,倘若诸位在如今所拥有的这种并非出于懈怠、而是凭借美德赢得的地位中保持安定,诸位该是何等幸运啊!在那些曾宣称我们在执政官任内已经且必将成为仇敌的人们极不情愿的心态下,我基于与同僚建立的和睦,照料了一切事务,保障了粮食供应,恢复了公共信用,并告诫平民保民官在我担任执政官期间不得煽动任何骚乱。公民们,维护我们共同福祉最崇高、最坚固的保障乃是:正如诸位今日在这一盛大的集会上为了自身的安康向我展示出的态度一样,诸位在今后的所有岁月中也要同样向国家展示出来。我向诸位应允、承担、保证并坚决确认:我必将促成此事,使得那些曾嫉妒我荣职的人最终不得不承认,诸位全体在选拔执政官时表现出了极大的远见。
- 2.99ut omnem rem publicam vestris militibus, vestris urbibus, vestris praesidiis cingeretis atque oppressam teneretis
承接前一节末尾主句动词 excogitasti 所统领的一连串 ut 从句(表示目的或说明内容的宾语从句)。oppressam teneretis 由完成被动分词 oppressam 与动词 teneretis 构成,表示动作结果的持续状态(“压制并掌控着”)。
- 2.99nihil auro et argento violari, nihil numero et servitiis declarari, nihil vi et manu perfringi posset quod non vos oppressum atque ereptum teneretis
在否定主语 nihil... posset 之后,由 quod non 引导的关系从句构成了强烈的双重否定特征从句,相当于“没有任何东西不是被你们压迫和攫取在手的”。oppressum atque ereptum teneretis 同样借助分词与 tenere 表达持续的结果状态。
- 2.100sperasse me consule adsequi posse demiror
主动词 demiror 支配完成时不定式 sperasse(= speravisse)作宾语从句;sperasse 进而支配 adsequi posse(省略了作主语的代词宾格 vos)。me consule 为独立夺格,作时间或情境状语(“在我担任执政官期间”)。
- 2.101ego sum is consul qui contionem metuam
is... qui 后接虚拟式动词(metuam, perhorrescam 等),构成特征关系从句(“是那种会畏惧……的执政官”)。句首加重语气的代词 ego 与反问语气相结合,表达强烈的自我肯定与否定反问:“难道我是那种会畏惧……的执政官吗?”
- 2.103ut, qualis vos hodierno die maxima contione mihi pro salute vestra praebuistis, talis reliquis temporibus rei publicae praebeatis
ut... praebeatis 是与前文指示代词 illud(summum et firmissimum est illud... praesidium)同位的名词性从句(即“……这一保障”)。从句内部运用了相关词 qualis... talis(“正如……那样,也要同样……”),将今日民众展现出的支持态度延伸至未来对国家的责任。
