← 西塞罗

反对农地法演说

§2.90-2.93

顺从的卡普阿与殖民带来的傲慢危险

西塞罗阐明了卡普阿被剥夺政治建制后对罗马保持顺从并提供助力的历史,抨击了布鲁图斯与鲁鲁斯重振该地的狂妄企图。他并通过自身亲历,列举此前殖民者僭用罗马政务官威仪与傲慢狂态的实例以示警戒。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.90

​verum arbitrabantur Corinthi et Carthagini,1 etiam si senatum et magistratus sustulissent agrumque civibus ademissent, tamen non defore qui illa restituerent atque qui ante omnia commutarent quam nos audire possemus; hic vero in oculis senatus populique Romani nihil posse exsistere quod non ante exstingui atque opprimi posset quam plane exortum esset ac natum. neque vero ea res fefellit homines divina mente et consilio praeditos. nam post Q. Fulvium Q. Fabium consules, quibus consulibus Capua devicta atque capta est, nihil est in illa urbe contra hanc rem publicam non dico factum, sed nihil omnino est cogitatum. multa postea bella gesta cum regibus, Philippo, Antiocho, Persa, Pseudophilippo, Aristonico, Mithridate et ceteris; multa praeterea bella gravia, Carthaginiense iii, Corinthium, Numantinum; multae in hac re publica seditiones domesticae quas praetermitto; bella cum sociis, Fregellanum, Marsicum; quibus omnibus domesticis externisque bellis Capua non modo non obfuit sed opportunissimam se nobis praebuit et ad bellum instruendum et ad exercitus ornandos et tectis ac sedibus suis recipiendos.

然而先祖们认为,在科林斯和迦太基,即便废除了元老院和公职人员并夺走公民的土地,也决不乏能够重建那些制度、并在我们有所听闻之前将一切彻底改变的人;然而在这里,就在元老院和罗马人民的眼前,绝不可能发生任何无法在其完全萌生和出世之前就被扑灭和镇压的事态。而事实也确实没有辜负这些兼具神明般智慧与深谋远虑的人。因为在执政官昆图斯·富尔维乌斯与昆图斯·法比乌斯任内——卡普阿正是在他们任执政官期间被彻底击败并攻克的——从那以后,在那座城市里不仅没有做过任何危害这个国家的事,我甚至可以说,根本连想都没有想过。此后与诸王进行过许多战争,如腓力、安条克、珀尔修斯、伪腓力、阿里斯托尼库斯、米特拉达梯等人;此外还有许多严重的战争:第三次迦太基战争、科林斯战争、努曼提亚战争;还有本国内的许多内乱,对此我姑且不论;以及与同盟者的战争,如弗雷格莱战争、马尔西战争;在所有这些内外战争中,卡普阿不仅没有妨碍我们,反而在筹备战争、装备军队以及用自己的屋舍和家园接纳军队方面,向我们提供了最便利的条件。

§2.91

​homines non inerant in urbe qui malis contionibus,turbulentis senatus consultis, iniquis imperiis rem publicam miscerent et rerum novarum causam aliquam quaererent. neque enim contionandi potestas erat cuiquam nec consili capiendi publici; non gloriae cupiditate efferebantur, propterea quod, ubi honos publice non est, ibi gloriae cupiditas esse non potest; non contentione, non ambitione discordes. nihil enim supererat de quo certarent, nihil quod contra peterent, nihil ubi dissiderent. itaque illam Campanam adrogantiam atque intolerandam ferociam ratione et consilio maiores nostri ad inertissimum ac desidiosissimum otium perduxerunt. sic et crudelitatis infamiam effugerunt quod urbem ex Italia pulcherrimam non sustulerunt, et multum in posterum providerunt quod nervis urbis omnibus exsectis urbem ipsam solutam ac debilitatam reliquerunt.

在那座城市里,没有会用邪恶的民众演说、动荡的元老院决议和不公的统帅权来扰乱国家、并寻求任何叛乱借口的人。因为谁也没有召集民众大会的权力,也没有进行公共商议的权力;他们不为追求荣耀的欲望所冲昏头脑,这是因为在公职不复存在之地,便不可能存在追求荣耀的欲望;他们也不因竞逐和钻营而陷于分裂。因为再也没有什么可让他们争夺的事物,没有什么可让他们对抗求取的事物,没有什么可让他们产生分歧的所在。因此,我们的先祖凭借理智与远见,把坎帕尼亚人那种傲慢与不可忍受的凶暴引入了极度萎靡和怠惰的闲暇之中。这样一来,他们既因为没有毁灭全意大利最美丽的城市而免遭残酷的恶名,又通过割断那座城市的所有筋腱、让它处于松弛和衰弱的状态,为未来做出了深远的防备。

§2.92

​haec consilia maiorum M. Bruto, ut antea dixi, reprehendenda et P. Rullo visa sunt; neque te, P. Rulle, omina illa M. Bruti atque auspicia a simili furore deterrent. nam et ipse qui deduxit, et qui magistratum Capuae illo creante ceperunt, et qui aliquam partem illius deductionis, honoris, muneris attigerunt, omnis acerbissimas impiorum poenas pertulerunt. et quoniam M. Bruti atque illius temporis feci mentionem, commemorabo id quod egomet vidi, cum venissem Capuam colonia iam deducta L. Considio et Sex. Saltio, quem ad modum ipsi loquebantur, 'praetoribus,' ut intellegatis quantam locus ipse adferat superbiam, quae paucis diebus quibus illo colonia deducta est perspici atque intellegi potuit.

正如我此前所言,先祖们的这些谋略在马尔库斯·布鲁图斯和普布利乌斯·鲁鲁斯看来是应当受谴责的;普布利乌斯·鲁鲁斯啊,马尔库斯·布鲁图斯的那些不祥预兆和鸟卜,竟未能阻止你陷入同样的疯狂。因为无论是率领移民前往的那个人自己,还是在他主持选举之下在卡普阿任职的人,抑或染指了那次殖民安置、官职和差事的任何人,全都遭受了降于不敬之人的最严酷的惩罚。既然我提到了马尔库斯·布鲁图斯和那个时期,我便要重提一下我自己亲眼所见之事——那时殖民地已被建立,正如他们自己所说,卢基乌斯·康西迪乌斯和塞克斯图斯·萨尔提乌斯正担任“裁判官”,当时我来到了卡普阿——以便让诸位明白那地方本身会滋生出何等傲慢,而这种傲慢在殖民地迁至该处的短短几天之内就可以被看透和理解。

§2.93

​nam primum, id quod dixi, cum ceteris in coloniis iiviri appellentur, hi se praetores appellari volebant. quibus primus annus hanc cupiditatem attulisset, nonne arbitramini paucis annis fuisse consulum nomen appetituros?2 deinde anteibant lictores non cum bacillis, sed, ut hic praetoribus urbanis anteeunt, cum fascibus bini. erant hostiae maiores in foro constitutae, quae ab his praetoribus de tribunali, sicut a nobis consulibus, de consili sententia probatae ad praeconem et ad tibicinem3 immolabantur. deinde patres conscripti vocabantur. iam vero voltum Considi videre ferendum vix erat. quem hominem 'vegrandi macie torridum' Romae contemptum, abiectum videbamus, hunc Capuae Campano fastidio ac regio spiritu cum videremus,4 Blossios mihi videbar illos videre ac Vibellios.

因为首先,正如我所说的那样,在其他殖民地他们被称为二人官,而这些人却希望自己被称为裁判官。如果第一年就带给他们这种欲望,难道诸位不认为不出数年他们就会去觊觎执政官的名号吗?其次,侍从吏在他们前面引路,拿的不是小木棍,而是像在这里走在城市裁判官前面一样,手持法西斯,各有两名。广场上安置了大型的祭牲,它们由这些裁判官在法座上——正如我们执政官所做的那样——根据政务会的意见审定后,在传令官与长笛手的伴奏下被宰杀献祭。接着,被征召的元老们受到了召集。而此时,看到康西迪乌斯的面容简直让人无法忍受!这个在罗马被我们目睹为备受蔑视、卑微不堪、“因极度干瘦而干瘪枯槁”的人,当我们在卡普阿看到他带着坎帕尼亚式的轻蔑和君王般的气焰时,我仿佛觉得自己见到了往昔的布洛西乌斯和维贝利乌斯之流!

语法注4 条
  1. 2.90Corinthi et Carthagini

    Corinthi 为第二变格法名词的单数方位格;Carthagini 为第三变格法名词 Carthago 以 -i 结尾的古旧单数方位格形式。两者并列用作表示地点的方位格(意为“在科林斯和在迦太基”)。

  2. 2.93quibus primus annus hanc cupiditatem attulisset, nonne arbitramini paucis annis fuisse consulum nomen appetituros?

    在从属于 arbitramini 的对格加不定式结构中,与过去事实相反的虚拟条件句的结句(相当于直陈式的 appetituri fuerunt 或虚拟式的 appetiissent)由“将来分词+fuisse”(fuisse ... appetituros)来表示。带有过去完成时虚拟式动词的关系从句 quibus ... attulisset 起到了条件从句的作用(“假若第一年就带给了他们……”)。

  3. 2.93ad praeconem et ad tibicinem

    介词 ad 支配宾格名词(praeconem, tibicinem),构成表示仪式上的信号或伴奏的副词性短语,意为“在传令官的宣示和笛手的伴奏下”。

  4. 2.93quem hominem 'vegrandi macie torridum' Romae contemptum, abiectum videbamus, hunc Capuae Campano fastidio ac regio spiritu cum videremus

    这是一种先行词名词(hominem)被并入关系从句且置于时间从句(cum从句)之前、随后由指示代词 hunc 承接的倒置先取结构。该结构突出了此人在罗马的卑微落魄(Romae contemptum, abiectum)与在卡普阿的不可一世(Capuae Campano fastidio...)之间的鲜明对比。所引诗句 vegrandi macie torridum 作为同位语修饰 hominem。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi011.humanitext-lat2:2.90-2.93