← 西塞罗

反对农地法演说

§2.85-2.89

公地保留的意义与鲁鲁斯营建卡普阿的野心

西塞罗以战神广场的分割设喻论证公地共有的正当性,并揭露鲁鲁斯企图以亲信占领周边重镇、违背先祖政策将卡普阿打造成对抗罗马的新政权堡垒的野心。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.85

​equidem existimo: si iam campus Martius dividatur et uni cuique vestrum ubi consistat bini pedes adsignentur, tamen promiscue toto quam proprie parva frui parte malitis. qua re etiam si ad vos esset singulos aliquid ex hoc agro perventurum qui vobis ostenditur, aliis comparatur, tamen honestius eum vos universi quam singuli possideretis. nunc vero cum ad vos nihil pertineat, sed paretur aliis, eripiatur vobis, nonne acerrime, tamquam armato hosti, sic huic legi pro vestris agris resistetis? adiungit Stellatem campum agro Campano et in eo duodena discribit in singulos homines iugera. quasi vero paulum differat ager Campanus a stellati;1 ​sed multitudo, Quirites, quaeritur qua illa omnia oppida compleantur. nam dixi antea lege permitti ut quae velint municipia, quas velint veteres colonias colonis suis occupent. Calenum municipium complebunt, Teanum oppriment, Atellam, Cumas, Neapolim, Pompeios, Nuceriam suis praesidiis devincient, Puteolos vero qui nunc in sua potestate sunt, suo iure libertateque utuntur, totos novo populo atque adventiciis copiis occupabunt. tunc illud vexillum Campanae coloniae vehementer huic imperio timendum Capuam a xviris inferetur, tunc contra hanc Romam, communem patriam omnium nostrum, illa altera Roma quaeretur.

事实上,我持有这样的看法:假若如今战神广场被瓜分,你们每人分得两尺之地作为立足之处,你们也仍宁愿共同享有整片广场,而不愿将一小块据为己有。因此,即使诸位每个人真能从这片向你们展示、实则为他人准备的土地中分得一部分,你们全体共同据有它,也比个人分散据有要体面得多。然而事实却是,不仅没有任何东西落入诸位手中,反而是在为他人置办并从诸位手中夺走,难道诸位不会为了自己的田土,就像面对武装的敌人一样,极力抵制这项法案吗?他把斯泰拉提斯平原并入坎帕尼亚土地,并在其中按每人十二尤格拉进行划分。仿佛坎帕尼亚土地与斯泰拉提斯平原仅有微小差别似的;然而,公民们,他们所寻求的乃是填满所有那些城镇的人群。因为我此前说过,法案允许他们随心所欲地用自己的殖民者占领他们想要的自治市和他们想要的老殖民地。他们将填满卡莱斯自治市,压服泰阿努姆,用驻军羁绊住阿泰拉、库麦、那不勒斯、庞培和努凯里亚;至于如今自主管辖、享有自身法律与自由的普特奥利,他们将以新的人口和外来军队全盘占领。那时,令本帝国深感畏惧的坎帕尼亚殖民地旗帜,将被十人委员们抬进卡普阿;那时,针对这座罗马——我们所有人共同的祖国——那另一个罗马将被寻求。

§2.87

​in id oppidum homines nefarie rem publicam vestram transferre conantur, quo in oppido maiores nostri nullam omnino rem publicam esse voluerunt, qui tris solum urbis in terris omnibus, Carthaginem, Corinthum, Capuam, statuerunt posse imperi gravitatem ac nomen sustinere. deleta Carthago est, quod cum hominum copiis, tum ipsa natura ac loco, succincta portibus, armata muris, excurrere ex Africa, imminere duabus fructuosissimis insulis populi Romani videbatur. Corinthi vestigium vix relictum est. erat enim posita in angustiis atque in faucibus Graeciae sic ut terra claustra locorum teneret et duo maria maxime navigationi diversa paene coniungeret, cum pertenui discrimine separentur. haec quae procul erant a conspectu imperi non solum adflixerunt sed etiam, ne quando recreata exsurgere atque erigere se possent, funditus, ut dixi, sustulerunt.

人们正大逆不道地企图将你们的国家迁移到那座城镇,而在那座城镇中,我们的先祖曾决意不让任何国家形式存在;先祖们认定,在普天之下唯有三座城市——迦太基、科林斯和卡普阿——能够承载帝国的重负与威名。迦太基被毁灭了,因为无论凭借其雄厚兵力,抑或其险要地势——港湾环绕、城墙高筑——它都仿佛从阿非利加出击,威胁着罗马人民最富饶的两座岛屿。科林斯几乎没有留下任何痕迹;因为它坐落于希腊的咽喉要冲,在陆上扼守要隘,几乎将航行条件截然不同的两片海域连成一体,而它们原本仅被极狭窄的陆地隔开。对于这些远离帝国视野的城市,先祖们不仅摧毁了它们,而且为了使它们再也无法恢复、崛起并重振声威,正如我所说,将它们彻底铲除了。

§2.88

​de Capua multum est et diu consultatum; exstant litterae, Quirites, publicae, sunt senatus consulta complura. statuerunt homines sapientes, si agrum Campanis ademissent, magistratus, senatum, publicum ex illa urbe consilium sustulissent, imaginem rei publicae nullam reliquissent, nihil fore quod Capuam timeremus. itaque hoc perscriptum in monumentis veteribus reperietis, ut esset urbs quae res eas quibus ager Campanus coleretur suppeditare posset, ut esset locus comportandis condendisque fructibus, ut aratores cultu agrorum defessi urbis domiciliis uterentur, idcirco illa aedificia non esse deleta.2

关于卡普阿,曾进行过深思熟虑且长期的商议;公民们,公文犹存,元老院决议亦有诸多。明智之人断定,若是剥夺坎帕尼亚人的土地,取消那座城市的官职、元老院和公共政务会,不留下任何国家的表象,我们便再无惧怕卡普阿的理由。因此,诸位将在古代记录中看到如下铭记:之所以那些建筑未被摧毁,是为了有一座城市能够提供耕种坎帕尼亚土地所需的物资,为了有一处地方用以汇集和储藏粮食作物,为了让那些因耕作田地而疲惫的农夫能够使用城中的居所。

§2.89

​videte quantum intervallum sit interiectum inter maiorum nostrorum consilia et inter istorum hominum dementiam. illi Capuam receptaculum aratorum, nundinas rusticorum, cellam atque horreum Campani agri esse voluerunt, hi expulsis aratoribus, effusis ac dissipatis fructibus vestris eandem Capuam sedem novae rei publicae constituunt, molem contra veterem rem publicam comparant. quod si maiores nostri existimassent quemquam in tam inlustri imperio et tam praeclara populi Romani disciplina M. Bruti aut P. Rulli similem futurum —hos enim nos duos adhuc vidimus qui hanc rem publicam Capuam totam transferre vellent—profecto nomen illius urbis non reliquissent.3

请看在我们先祖的深谋远虑与那些人的疯狂之间,存在着多么巨大的鸿沟!先祖们希望卡普阿成为耕作者的庇护所、乡民的集市、坎帕尼亚土地的库房与粮仓;而这些人驱逐了耕作者,挥霍抛洒了诸位的收益,却将同一座卡普阿确立为新国家的所在地,构筑起对抗旧国家的重重壁垒。若是我们的先祖曾预料到,在如此光辉的帝国和罗马人民如此卓越的法度之下,竟会有人如同马尔库斯·布鲁图斯或普布利乌斯·鲁鲁斯一般——因为迄今为止我们只见识过这两个妄图将整个国家迁移至卡普阿的人——先祖们断然连那座城市的名字都不会保留。

语法注3 条
  1. 2.85quasi vero paulum differat ager Campanus a stellati

    连词 quasi vero 引导带有讽刺意味的反事实假设从句(“仿佛确实……”),接虚拟式现在时 differat。句末 a stellati(即 a Stellati)为第三变格法形容词 Stellas, -atis 的单数夺格形式(省略 agro 或 campo),极尽讽刺地揭露了鲁鲁斯假装斯泰拉提斯平原与肥沃的坎帕尼亚土地差异不大而予以一体分配的欺骗手法。

  2. 2.88ut esset urbs quae res eas quibus ager Campanus coleretur suppeditare posset, ut esset locus comportandis condendisque fructibus, ut aratores cultu agrorum defessi urbis domiciliis uterentur, idcirco illa aedificia non esse deleta

    句法骨架为 hoc perscriptum ... reperietis, ... idcirco illa aedificia non esse deleta。先行指示代词 hoc 由说明性宾格不定式短语 illa aedificia non esse deleta 所具体阐明;三个并列的目的从句(ut esset urbs..., ut esset locus..., ut aratores... uterentur)则被副词 idcirco(“正因如此”)统摄并总括,说明未拆毁建筑物的深层缘由。

  3. 2.89quod si maiores nostri existimassent quemquam in tam inlustri imperio et tam praeclara populi Romani disciplina M. Bruti aut P. Rulli similem futurum —hos enim nos duos adhuc vidimus qui hanc rem publicam Capuam totam transferre vellent—profecto nomen illius urbis non reliquissent

    与过去事实相反的条件句。条件从句(protasis)使用过去完成时虚拟式 existimassent(即 existimavissent),主句(apodosis)则用过去完成时虚拟式 reliquissent。existimassent 支配带原形动词的宾格结构 quemquam ... similem futurum;破折号之间的插入句(hos enim nos duos...)带有定语从句 qui ... vellent,对先行词 hos duos 进行补充说明。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi011.humanitext-lat2:2.85-2.89