← 西塞罗

反对农地法演说

§2.81-2.84

坎帕尼亚公地的重要性与耕作平民遭驱逐的危险

西塞罗强调坎帕尼亚土地是极其稳定且关键的公共税源,连格拉古兄弟与苏拉都未敢染指,并警告称该法案不仅会将优质土地拱手让给十人委员的党羽与少数豪强,还会将正在勤恳耕作的守法平民驱逐流散。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.81

​at vero hoc agri Campani vectigal, Quirites, eius modi est ut cum domi sit et omnibus praesidiis oppidorum tegatur, tum neque bellis infestum nec fructibus varium nec caelo ac loco calamitosum esse soleat.1 maiores nostri non solum id quod de Campanis ceperant non imminuerunt verum etiam quod ei tenebant quibus adimi iure non poterat coemerunt. qua de causa nec duo Gracchi qui de plebis Romanae commodis plurimum cogitaverunt, nec L. Sulla qui omnia sine ulla religione quibus voluit est2 dilargitus, agrum Campanum attingere ausus est; Rullus exstitit qui ex ea possessione rem publicam demoveret ex qua nec Gracchorum benignitas eam nec Sullae dominatio deiecisset. quem agrum nunc praetereuntes vestrum esse dicitis et quem per iter qui faciunt, externi homines, vestrum esse audiunt, is, cum erit divisus, neque erit vester neque vester esse dicetur. at qui homines possidebunt?

然而,公民们,这片坎帕尼亚土地的税收确实具有这样一种性质:它既地处本土并受到各城镇一切守备部队的护卫,同时又惯常不遭战火侵袭,收成没有起伏,也不致因气候和地利而蒙受灾祸。我们的先祖不仅没有削减从坎帕尼亚人那里夺来的土地,甚至还出资买下了那些依法不能被剥夺之人的田产。正因如此,既没有深切为罗马平民谋求利益的格拉古兄弟,也没有毫无敬畏地把一切随意赏赐给其意向之人的卢基乌斯·苏拉,敢于染指坎帕尼亚的土地;如今却冒出一个鲁鲁斯,要将国家从格拉古兄弟的恩德和苏拉的专横都未曾将其逐出过的领地中驱赶出去。那片诸位如今路过时称之为自己的、外国旅人途经时听说属于诸位的土地,一旦被分割,就既不属于诸位,也不会再被说成属于诸位了。然而,究竟是些什么样的人将据有它呢?

§2.82

​primo quidem acres, ad vim prompti, ad seditionem parati qui, simul ac xviri concrepuerint,3 armati in civis et expediti ad caedem esse possint; deinde ad paucos opibus et copiis adfluentis totum agrum Campanum perferri videbitis. vobis interea, qui illas a maioribus pulcherrimas vectigalium sedis armis captas accepistis, gleba nulla de paternis atque avitis possessionibus relinquetur. at quantum intererit inter vestram et privatorum diligentiam! quid? Cum a maioribus nostris P. Lentulus, qui princeps senatus fuit, in ea loca missus esset ut privatos agros qui in publicum Campanum incurrebant pecunia publica coemeret, dicitur renuntiasse nulla se pecunia fundum cuiusdam emere potuisse, eumque qui nollet vendere ideo negasse se adduci posse uti venderet quod, cum pluris fundos haberet, ex illo solo fundo numquam malum nuntium audisset.4

首先自然是那些强悍凶狠、动辄施暴、随时准备作乱的人,只要十人委员们打个响指,他们就能全副武装扑向公民、利索地投入杀戮;随后,诸位将看到整个坎帕尼亚土地被转手给少数资财丰厚的人。在此期间,诸位虽然从先祖那里继承了这些由武力夺来的最美妙的赋税要地,但在诸位父祖的产业中却不会给诸位留下一星半点的泥土。然而,在诸位的照管与私人的审慎之间,将会有何等巨大的差距!怎么说呢?当曾任元老院首席的普布利乌斯·伦图鲁斯被我们的先祖派往那些地方,以公款买下伸入坎帕尼亚公地的私有土地时,据说他回禀称,无论出多少钱他也未能买下某个人的庄园,而那个不肯出售的人之所以声称绝不可能被说服出让,是因为他虽拥有多处庄园,却唯独从那一座庄园中从未听到过任何坏消息。

§2.83

​itane vero? privatum haec causa commovit; populum Romanum ne agrum Campanum privatis gratis Rullo rogante tradat non commovebit? at idem populus Romanus de hoc vectigali potest dicere quod ille de suo fundo dixisse dicitur. Asia multos annos vobis fructum Mithridatico bello non tulit, Hispaniarum vectigal temporibus Sertorianis nullum fuit, Siciliae civitatibus bello fugitivorum M'. Aquilius etiam mutuum frumentum dedit; at ex hoc vectigali numquam malus nuntius auditus est. cetera vectigalia belli difficultatibus adfliguntur; hoc vectigali etiam belli difficultates sustentantur.

果真如此吗?这个缘由曾打动过一个私人,难道它不能打动罗马人民,使之不在鲁鲁斯的提议下将坎帕尼亚的土地平白送给私人吗?而且,同一个罗马人民就这项赋税完全可以说出那个人据传就其庄园所说过的话。在米特里达梯战争期间,亚细亚多年不曾为诸位带来收益;在塞托利乌斯时代,西班牙的税收化为乌有;在逃亡奴隶战争中,麦尼乌斯·阿基利乌斯甚至向西西里各城邦借出了粮食;然而关于这项赋税,却从未听说过任何坏消息。其余的赋税都被战争的困境所摧折,而这项赋税甚至能够支撑战争带来的困顿。

§2.84

​deinde in hac adsignatione agrorum ne illud quidem dici potest quod in ceteris, agros desertos a plebe atque a cultura hominum liberorum esse non oportere.5 sic enim dico, si Campanus ager dividatur, exturbari et expelli plebem ex agris, non constitui et conlocari. totus enim ager Campanus colitur et possidetur a plebe, et a plebe optima et modestissima; quod genus hominum optime moratum, optimorum et aratorum et militum, ab hoc plebicola tribuno plebis funditus eicitur. atque illi miseri nati in illis agris et educati, glebis subigendis exercitati, quo se subito conferant non habebunt; his robustis et valentibus et audacibus xvirum satellitibus agri Campani possessio tota tradetur, et, ut vos nunc de vestris maioribus praedicatis: 'hunc agrum nobis maiores nostri reliquerunt,' sic vestri posteri de vobis praedicabunt: 'hunc agrum patres nostri acceptum a patribus suis perdiderunt.'

再者,在此次土地分配中,甚至无法提出在其他土地分配中常提的那条理由,即土地不应当被平民和自由人的耕作所遗弃。因为我是这样说的:如果坎帕尼亚土地被分割,平民乃是被从土地上逐出并驱散,而不是被安置并定居下来。因为整个坎帕尼亚土地正是由平民,而且是由最优秀、最安分守己的平民所耕作和据有的;这一品行最为端正、既是最优秀的耕作者又是最优秀的士兵的人群,正被这位迎合民众的平民保民官连根拔起地驱逐出去。而那些在那片土地上出生长大、在耕耘泥土中受过磨砺的可怜人,突然之间将不知该往何处栖身;坎帕尼亚土地的全部占有权将被转交给十人委员这批粗壮、强健且胆大妄为的喽啰们;并且,正如诸位如今对自己的先祖称道说:‘我们的先祖把这片土地留给了我们’,诸位的后代也将这样论及诸位:‘我们的父辈丧失了他们从自己父辈那里继承来的这片土地。’

语法注5 条
  1. 2.81ut cum domi sit et omnibus praesidiis oppidorum tegatur, tum neque bellis infestum nec fructibus varium nec caelo ac loco calamitosum esse soleat

    由 eius modi 引出的结果 ut 从句(谓语动词为虚拟式 soleat)。其内部嵌套了并列关联结构 cum... tum...(不仅……而且……),cum 从句中的动词 sit 和 tegatur 因受结果从句虚拟式吸引而使用虚拟式。

  2. 2.81nec duo Gracchi qui de plebis Romanae commodis plurimum cogitaverunt, nec L. Sulla qui omnia sine ulla religione quibus voluit est dilargitus, agrum Campanum attingere ausus est

    主语由 nec duo Gracchi... nec L. Sulla 并列构成,但主要动词 ausus est 采用了单数形式,与在位置上距离最近的单数主语 L. Sulla 保持一致(邻近一致原则)。

  3. 2.82simul ac xviri concrepuerint

    动词 concrepare(原义为‘发出响声’、‘打响指’)在此作将来完成时或完成时虚拟式;属于转义习语,意为‘十人委员们一打响指’或‘一发出号令’。

  4. 2.82eumque qui nollet vendere ideo negasse se adduci posse uti venderet quod, cum pluris fundos haberet, ex illo solo fundo numquam malum nuntium audisset

    依附于间接引语 dicitur renuntiasse 的复合从属结构。关系从句 qui nollet vendere 中的 nollet 与原因从句 quod 中的 audisset 均因处于间接引语从属地位而采用虚拟式。ideo... quod... 构成‘因……之故(而称……)’的呼应关系。

  5. 2.84agros desertos a plebe atque a cultura hominum liberorum esse non oportere

    与 illud(受 ne illud quidem dici potest 支配)同格的‘对格+不定式’结构。其中 oportere 以 agros desertos... esse 为其主语从句,表达‘土地不应当处于被平民及自由人耕作所遗弃的状态’这一命题。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi011.humanitext-lat2:2.81-2.84