- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi011.humanitext-lat2:2.6-2.9
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗阐述道,其任何差失都将招致贵族对推选他的全体民众的非难,因而声明自己将不同于以往执政官,要做一位常驻民众视线之中的真正“平民派执政官”。他论证真正的平民利益在于和平、自由与内部安宁,并誓言以执政官之职捍卫这些福祉。
quod si solus in discrimen aliquod adducerer, ferrem, Quirites, animo aequiore; sed mihi videntur certi homines, si qua in re me non modo consilio verum etiam casu lapsum esse arbitrabuntur, vos universos qui me antetuleritis nobilitati vituperaturi.1 mihi autem, Quirites, omnia potius perpetienda esse duco quam non ita gerendum consulatum ut in omnibus meis factis atque consiliis vestrum de me factum consiliumque laudetur. accedit etiam ille mihi summus labor ac difficillima ratio consulatus gerendi, quod non eadem mihi qua superioribus consulibus lege et condicione utendum esse decrevi, qui aditum huius loci conspectumque vestrum partim magno opere fugerunt, partim non vehementer secuti sunt. ego autem non solum hoc in loco dicam ubi est id dictu facillimum, sed in ipso senatu in quo esse locus huic voci non videbatur popularem me futurum esse consulem prima illa mea oratione Kalendis Ianuariis dixi.
市民诸君,假使唯有我一人被置于某种危难之中,我本可以以更为平静的心态予以忍受;然而在我看来,某些人一旦认为我在任何事情上不仅因谋划不当甚至仅因偶然失误而有所差池,便准备谴责将我置于贵族之上的诸位全体。而在我看来,市民诸君,我宁愿忍受一切痛苦,也绝不能不以这样一种方式履行执政官职责:即在我的一切作为与决策中,诸位对我所作出的推选与决断都能赢得赞誉。此外,在我履行执政官职责时,还增添了那项至为艰巨的辛劳与最为不易的准则,因为我已决定绝不采纳以往执政官所遵循的相同法规与条件——他们当中一部分人极力避开涉足此地并远离诸位的视线,另一部分人也并未积极主动地寻求此道。但我不仅在此处——在这一最容易说出此话的地方——宣示这一点,而且在元老院之中——在那个似乎容不得此种声音的地方——我在一月一日的首次演说中便已声明,我将成为一名平民派执政官。
neque enim ullo modo facere possum ut, cum me intellegam non hominum potentium studio, non excellentibus gratiis paucorum, sed universi populi Romani iudicio consulem ita factum ut nobilissimis hominibus longe praeponerer, non et in hoc magistratu et in omni vita videar esse popularis.2 sed mihi ad huius verbi vim et interpretationem vehementer opus est vestra sapientia. versatur enim magnus error propter insidiosas non nullorum simulationes qui, cum populi non solum commoda verum etiam salutem oppugnant et impediunt, oratione adsequi volunt ut populares esse videantur.
因为,既然我深知自己当选执政官并非由于权贵们的热忱,亦非由于少数人非凡的权势影响,而是通过全体罗马人民的裁决,以远超最显贵之人的优势当选,那么我无论如何也无法做到不在这一官职任内以及终生都表现为平民派。然而,对于这个词的涵义与诠释,我极需借助诸位的智慧。因为由于某些人险恶的伪装,巨大的误解正在蔓延——这些人不仅攻击并阻碍民众的利益乃至安全,却妄图通过言辞使自己看似平民派。
ego qualem Kalendis Ianuariis acceperim rem publicam, Quirites, intellego, plenam sollicitudinis, plenam timoris; in qua nihil erat mali, nihil adversi quod non boni metuerent, improbi exspectarent; omnia turbulenta consilia contra hunc rei publicae statum et contra vestrum otium partim iniri, partim nobis consulibus designatis inita esse dicebantur; sublata erat de foro fides non ictu aliquo novae calamitatis, sed suspicione ac perturbatione iudiciorum, infirmatione rerum iudicatarum; novae dominationes, extraordinaria non imperia, sed regna quaeri putabantur.
市民诸君,我深知自己在一月一日所接手的是怎样一个国家:它充满了焦虑,充满了恐惧;在其中,没有任何灾祸与逆境不是善良公民所畏惧、邪恶之徒所期盼的;据传,针对这一国家体制和诸位安宁的一切动荡图谋,一部分正被发起,一部分在我们当选候任执政官时便已发动;信用已从广场上荡然无存,这并非由于遭受了任何突发性新灾难的打击,而是由于司法的疑惧与混乱以及既决判决效力的动摇;人们认为,新的独裁统治、并非非常规的统帅权而是王权正被谋求。
quae cum ego non solum suspicarer, sed plane cernerem—neque enim obscure gerebantur—dixi in senatu in hoc magistratu me popularem consulem futurum. quid enim est tam populare quam pax? qua non modo ei quibus natura sensum dedit sed etiam tecta atque agri mihi laetari videntur. quid tam populare quam libertas? quam non solum ab hominibus verum etiam a bestiis expeti atque omnibus rebus anteponi videtis. quid tam populare quam otium? quod ita iucundum est ut et vos et maiores vestri et fortissimus quisque vir maximos labores suscipiendos putet, ut aliquando in otio possit esse, praesertim in imperio ac dignitate. quin idcirco etiam maioribus nostris praecipuam laudem gratiamque debemus, quod eorum labore est factum uti impune in otio esse possemus. qua re qui possum non esse popularis,3 cum videam haec omnia, Quirites, pacem externam, libertatem propriam generis ac nominis vestri, otium domesticum, denique omnia quae vobis cara atque ampla sunt in fidem et quodam modo in patrocinium mei consulatus esse conlata?
当我不仅对此有所怀疑,而且清晰看明之时——因为这些行径绝非隐秘进行——我便在元老院中声明,在此任期内我将成为一名平民派执政官。因为有什么能比和平更为符合民心呢?在我看来,和平不仅使天生具有知觉的有情之物欢欣,甚至连房舍与田野也为之欣跃。有什么能比自由更为符合民心呢?诸位可见,不仅人类,甚至连野兽都在追求自由并将其置于万物之上。有什么能比安宁更为符合民心呢?安宁是如此令人愉悦,以致诸位、诸位的祖先以及一切最英勇的志士都认为应当承担最重大的辛劳,以便有朝一日能够享有安宁,尤其是在享有统治权与尊严之中享有安宁。不仅如此,正因如此我们才对我们的祖先负有特别的赞誉与感恩,因为正是凭借他们的劳作,才使我们能够免遭危害地处于安宁之中。因此,市民诸君,当我看到这一切——对外和平、属于诸位族裔与名号所特有的自由、对内安宁,归根结底,对诸位而言珍贵而尊崇的一切——都被托付给我执政官职位的信义以及某种意义上的庇护时,我怎能不是一名平民派呢?
- 2.6sed mihi videntur certi homines, si qua in re me non modo consilio verum etiam casu lapsum esse arbitrabuntur, vos universos qui me antetuleritis nobilitati vituperaturi
主句的主干为个人人称结构 'certi homines vituperaturi (esse) videntur'(某些人似乎准备谴责)。未来主动分词 vituperaturi 与 videntur 连用,表达紧迫的意图或势在必行的倾向。关系从句 'qui me antetuleritis nobilitati' 中的完成时虚拟式 antetuleritis 表达原因或特征('鉴于你们将我置于贵族之上'),而非单纯的事实陈述。
- 2.7neque enim ullo modo facere possum ut, cum me intellegam ... , non et in hoc magistratu et in omni vita videar esse popularis
此句采用双重否定的结果名词性从句结构:'facere non possum ut non ... videar'(我绝不能做到不显得……/我不能不显得……)。在 facere possum 与 non ... videar 之间插入了由 cum 引导的长大原因从句('cum me intellegam ... praeponerer'),阅读时需理清这一跨越从句修饰的句式主干。
- 2.9qua re qui possum non esse popularis
'qui' 在此为古夺格形式作疑问副词,相当于 quomodo(如何、怎样)。与直陈式现在时 possum 连用,构成修辞性反问:'我怎能不是一名平民派呢?'(意即'我必然是平民派')。
