← 西塞罗

反对农地法演说

§2.1-2.5

作为新人当选执政官的感激与重责

西塞罗阐明自己是缺乏显赫先祖的新人,向罗马人民表达了对自己首次竞选即在法定最早年份获压倒性呼声当选执政官的感激,并坦陈在缺乏贵族可靠支持的情况下捍卫执政官职位的巨大责任与忧虑。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.1

​est hoc in more positum, Quirites, institutoque maiorum, ut ei qui beneficio vestro imagines familiae suae consecuti sunt eam primam habeant contionem, qua gratiam benefici vestri cum suorum laude coniungant. qua in oratione non nulli aliquando digni maiorum loco reperiuntur, plerique autem hoc perficiunt ut tantum maioribus eorum debitum esse videatur, unde etiam quod posteris solveretur redundaret.1 mihi, Quirites, apud vos de meis maioribus dicendi facultas non datur, non quo non tales fuerint qualis nos illorum sanguine creatos disciplinisque institutos videtis, sed quod laude populari atque honoris vestri luce caruerunt.2

各位罗马公民,按照祖先的惯例与规章,凡因你们的恩惠而为家族赢得祖先面具之人,其首次演说理应将对你们恩惠的感激与对先祖的赞美结合起来。在此类演说中,有时确有少数人被发现配得上先祖的地位,但绝大多数人所达到的不过是:让人觉得他们欠祖先的恩情是如此深重,以致其余波甚至溢出来偿付给了子孙后代。各位罗马公民,在你们面前谈论我的祖先这一机会却并未赐予我——这并非因为他们不是如同你们所见由其骨血所生、由其教导所养成的我这般人物,而是因为他们未曾享有民众的赞誉与你们授予职位的荣耀光辉。

§2.2

​de me autem ipso vereor ne adrogantis sit apud vos dicere, ingrati tacere. nam et quibus studiis hanc dignitatem consecutus sim memet ipsum commemorare perquam grave est, et silere de tantis vestris beneficiis nullo modo possum. qua re adhibebitur a me certa ratio moderatioque dicendi, ut quid a vobis acceperim commemorem, qua re dignus vestro summo honore singularique iudicio sim, ipse modice dicam, si necesse erit, vos eosdem existimaturos putem qui iudicavistis.

然而关于我自己,我深恐在你们面前陈述显得傲慢,而保持沉默又显得忘恩负义。因为由我自己来回顾是通过何种勤勉而获得这一尊严,是极其沉重之事;但对你们如此巨大的恩惠保持缄默,我却无论如何也做不到。因此,我将采取某种明确的分寸与克制的演说方式,以便回顾我从你们那里领受了什么,至于我因何配得上你们的最高荣衔与非凡裁决,若有必要我本人将仅作审慎的陈述,并深信作出这一裁决的你们自身自会加以评判。

§2.3

​me perlongo intervallo prope memoriae temporumque nostrorum primum hominem novum consulem fecistis et eum locum quem nobilitas praesidiis firmatum atque omni ratione obvallatum tenebat me duce rescidistis virtutique in posterum patere voluistis. neque me tantum modo consulem, quod est ipsum per sese amplissimum, sed ita fecistis quo modo pauci nobiles in hac civitate consules facti sunt, novus ante me nemo. nam profecto, si recordari volueritis de novis hominibus, reperietis eos qui sine repulsa consules facti sunt diuturno labore atque aliqua occasione esse factos, cum multis annis post petissent quam praetores fuissent, aliquanto serius quam per aetatem ac per leges liceret; qui autem anno suo petierint, sine repulsa non esse factos; me esse unum ex omnibus novis hominibus de quibus meminisse possimus, qui consulatum petierim cum primum licitum sit, consul factus sim cum primum petierim, ut vester honos ad mei temporis diem petitus, non ad alienae petitionis occasionem interceptus, nec diuturnis precibus efflagitatus, sed dignitate impetratus esse videatur.

在经历了漫长的间隔之后,你们将我选为了几乎是我们记忆与时代中的第一位新人执政官,并且由我领头,你们打破了贵族阶层用重兵巩固、用一切手段筑垒防守的那个要塞,期望它今后向美德与才能敞开。你们不仅使我成为执政官——这本身已是至高的荣耀——而且是以本城邦中仅有少数贵族才曾以此当选、在此之前绝无任何新人能够做到的方式让我当选。因为诚然,假若你们愿意回忆那些新人,便会发现那些未经落选而当选执政官的人,都是经过长期的辛劳并借由某种契机才得以当选的,他们都是在卸任裁判官多年之后才去竞选,比年龄与法律所允许的时间晚了相当之久;而那些在法定最早年份竞选的人,若不经历落选则无法当选。而在我们所能记起的所有新人当中,唯有我一人在刚一合法之时便竞选执政官,刚一竞选便当选执政官;以致你们授予的荣衔显得是在我适逢其时之日依法求得的,而非乘他人竞选之隙巧取豪夺而来的,也不是通过旷日持久的哀求索取的,而是凭借自身的品德与尊严获得的。

§2.4

​est illud amplissimum quod paulo ante commemoravi, Quirites, quod hoc honore ex novis hominibus primum me multis post annis adfecistis, quod prima petitione, quod anno meo, sed tamen magnificentius atque ornatius esse illo nihil potest, quod meis comitiis non tabellam vindicem tacitae libertatis, sed vocem vivam prae vobis indicem vestrarum erga me voluntatum ac studiorum tulistis. itaque me non extrema diribitio suffragiorum, sed primi illi vestri concursus, neque singulae voces praeconum, sed una vox universi populi Romani consulem declaravit.

各位罗马公民,正如我刚才所提,你们历经多年之后在新人中首先将此荣衔授予我,在第一次竞选时、在法定的最早年份便授予我,这固然是极大的光荣;然而,却没有什么能比这一点更为宏伟显赫:在我的选举大会上,你们带来的不是无声自由的捍卫者投票板,而是当众发出活生生的呼声,见证着你们对我个人的心意与热情。因此,宣告我为执政官的,并非最后的选票清点,而是你们最初的如潮涌集;并非传令官个别的宣呼,而是全体罗马人民一致的声音。

§2.5

​hoc ego tam insigne, tam singulare vestrum beneficium, Quirites, cum ad animi mei fructum atque laetitiam duco esse permagnum, tum ad curam sollicitudinemque multo magis. versantur enim, Quirites, in animo meo multae et graves cogitationes quae mihi nullam partem neque diurnae neque nocturnae quietis impertiunt, primum tuendi consulatus, quae cum omnibus est difficilis et magna ratio, tum vero mihi praeter ceteros cuius errato nulla venia, recte facto exigua laus et ab invitis expressa proponitur;3 non dubitanti fidele consilium, non laboranti certum subsidium nobilitatis ostenditur.

各位罗马公民,你们这一如此显赫、如此独特的恩惠,我认为就我内心的收获与喜悦而言固然极其重大,但就其带来的操劳与忧虑而言则尤甚得多。各位罗马公民,许多沉重的心绪在我心中翻滚,使我在白天黑夜都不得片刻安宁:首要的便是捍卫执政官职位的职责,这对于所有人来说固然都是艰巨而重大的考量,但对于我而言尤其超出常人——对我而言,一旦犯错绝无任何宽恕可言,行事端正却仅能得到微薄且由不情愿者勉强挤出的赞许;当我犹豫时,贵族阶层不会向我出示忠诚的良策,当我劳碌时,贵族阶层亦不会向我提供可靠的援助。

语法注3 条
  1. 2.1unde etiam quod posteris solveretur redundaret

    在结果从句(ut... videatur)内部,关系副词 unde(从中/由是)以 maioribus eorum debitum(对其祖先所欠下的恩义)为所指渊源,引出一个从句:其中名词性关系分句 quod posteris solveretur(应偿付给其后代的份额)作为动词 redundaret(溢出、充裕)的主语。整个句子构成了一个形象的财务债务比喻,意即“因对先祖的感激债务过于巨大,以致其余波溢出偿还给了后嗣”。

  2. 2.1non quo non tales fuerint qualis nos illorum sanguine creatos disciplinisque institutos videtis, sed quod laude populari atque honoris vestri luce caruerunt

    典型的对比句式:non quo + 虚拟语气(fuerint)表示被否定的虚假理由,而 sed quod + 直陈语气(caruerunt)表示肯定的真实理由。qualis 为宾格关系形容词,与前方的 tales 呼应,充当 nos(由分词 creatos 与 institutos 修饰)的表语性成分。

  3. 2.5cuius errato nulla venia, recte facto exigua laus et ab invitis expressa proponitur

    关系代名词属格 cuius 以先前的代词与格 mihi 为先行词(“对于我,对我而言……”)。errato 与 recte facto 分别是完成时分词的中性单数名词化用法(意为“过失”与“正当行为”),作为与格由 proponitur 所支配(“对错误不给予宽宥,对正道之举仅给予微薄赞誉”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi011.humanitext-lat2:2.1-2.5