- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi011.humanitext-lat2:2.10-2.14
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗抨击了以耗竭国库的恩赏和破坏司法为代表的伪平民派行径,表明自己认同格拉古兄弟的土地立法,进而揭露了保民官鲁鲁斯等人的密谋与晦涩演说,并坚称自己研读法案本怀着若其利国便予支持的诚意。
neque enim, Quirites, illud vobis iucundum aut populare debet videri, largitio aliqua promulgata, quae verbis ostentari potest, re vera fieri nisi exhausto aerario nullo pacto potest; neque vero illa popularia sunt existimanda, iudiciorum perturbationes, rerum iudicatarum infirmationes, restitutio damnatorum, qui civitatum adflictarum perditis iam rebus extremi exitiorum solent esse exitus;1 nec, si qui agros populo Romano pollicentur, si aliud quiddam obscure moliuntur, aliud spe ac specie simulationis ostentant, populares existimandi sunt. nam vere dicam, Quirites, genus ipsum legis agrariae vituperare non possum. venit enim mihi in mentem duos clarissimos, ingeniosissimos, amantissimos plebei Romanae viros, ti. et C. Gracchos, plebem in agris publicis constituisse, qui agri a privatis antea possidebantur. non sum autem ego is consul qui, ut plerique, nefas esse arbitrer2 Gracchos laudare, quorum consiliis, sapientia, legibus multas esse video rei publicae partis constitutas.
市民诸君,诸位实不应将某种已宣布的恩赏视为悦人或符合民心的,这种恩赏在言辞上固然可以夸示,但实际上若不耗尽国库则绝无可能实行;同样,那些司法审判的混乱、既决判决的撤销以及对被定罪者的恢复公权,也绝不可被视为符合民心的,在遭受重创且国事已颓废的城邦中,这些往往成为灾难的最终结局;此外,若有人向罗马人民许诺土地,暗中却另有图谋,并在伪装的期许与表象下展示另一套说辞,这些人也不应被视为平民派。因为坦率地说,市民诸君,我无法指责土地法这一制度本身。因为我心中浮现出两位最显赫、最有才智、最热爱罗马平民的人物——提比略与盖约·格拉古兄弟,他们曾将平民安置于此前被私人占有的公有土地之上。而我并非那样一位执政官,像大多数人一样,认为赞颂格拉古兄弟是大逆不道的,因为我看到国家的许多体制正是通过他们的谋略、智慧与法案得以确立的。
itaque, ut initio mihi designato consuli nuntiabatur legem agrariam tribunos plebis designatos conscribere, cupiebam quid cogitarent cognoscere; etenim arbitrabar, quoniam eodem anno gerendi nobis essent magistratus, esse aliquam oportere inter nos rei publicae bene administrandae societatem.
因此,起初当我作为候任执政官得知候任平民保民官正在起草土地法时,我切望知晓他们的所思所想;因为我认为,既然我们要在同一年履行公职,我们之间就应当建立某种为了善治国家的协作关系。
Cum familiariter me in eorum sermonem insinuarem ac darem, celabar, excludebar,3 et, cum ostenderem, si lex utilis plebi Romanae mihi videretur, auctorem me atque adiutorem futurum, tamen aspernabantur hanc liberalitatem meam; negabant me adduci posse ut ullam largitionem probarem. finem feci offerendi mei ne forte mea sedulitas aut insidiosa aut impudens videretur. interea non desistebant clam inter se convenire, privatos quosdam adhibere, ad suos coetus occultos noctem adiungere et solitudinem. quibus rebus quanto in metu fuerimus, ex vestra sollicitudine in qua illis temporibus fuistis facile adsequi coniectura poteritis.
当我亲切地试图融入并参与他们的交谈时,我却被蒙在鼓里并被拒之门外;尽管我表明,如果这部法律在我看来对罗马平民有益,我将成为其提倡者与支持者,然而他们却鄙弃了我的这片诚意;他们声称无论如何也无法劝说我去赞同任何恩赏。我便不再主动相就,以免我的殷勤反被视为包藏祸心或不知廉耻。与此同时,他们并未停止秘密私会,引入某些私人参与,并在夜色与孤寂中举行其隐秘的集会。从诸位在那些时日所经历的焦虑中,诸位便能很容易推测出我们当时因这些事而处于何等巨大的恐惧之中。
ineunt tandem magistratus tribuni plebis; contio exspectatur P. Rulli, quod et princeps erat agrariae legis et truculentius se gerebat quam ceteri. iam designatus alio voltu, alio vocis sono, alio incessu esse meditabatur, vestitu obsoletiore, corpore inculto et horrido, capillatior quam ante barbaque maiore, ut oculis et aspectu denuntiare omnibus vim tribuniciam et minitari rei publicae videretur. legem hominis contionemque exspectabam; lex initio nulla proponitur, contionem in pridie Idus advocari iubet. summa cum exspectatione concurritur. explicat orationem sane longam et verbis valde bonis. Vnum erat quod mihi vitiosum videbatur, quod tanta ex frequentia inveniri nemo potuit qui intellegere posset quid diceret. hoc ille utrum insidiarum causa fecerit, an hoc genere eloquentiae delectetur nescio. tametsi, qui acutiores in contione steterant, de lege agraria nescio quid voluisse eum dicere suspicabantur. aliquando tandem me designato4 lex in publicum proponitur. concurrunt iussu meo plures uno tempore librarii, descriptam legem ad me adferunt.
平民保民官终于就职;众人翘首以盼普布利乌斯·鲁鲁斯的公民大会演说,因为他既是土地法的主要倡导者,其举止又比其他人更为暴戾凶狠。早在候任时,他便蓄意展现出异样的神情、异样的声调、异样的步态,穿着破旧的衣裳,头发蓬乱,身躯粗野,蓄着比以往更长的头发和更浓密的大胡子,以致人们从他的眼神与容貌中,似乎就能看出他在向众人宣告保民官的威势并威胁国家。我一直在等待此人的法案与公民大会;起初并未公布任何法案,他下令于伊杜斯日的前一天召集公民大会。人们满怀极大的期盼蜂拥而至。他发表了一篇确实冗长且辞藻华丽的演说。唯有一点在我看来是有缺陷的:在这如此众多的人群中,竟然找不出一个人能够明白他究竟在说什么。他这样做究竟是出于某种阴谋诡计,还是单纯耽溺于此类雄辩风格,我不得而知。尽管在集会中那些较为敏锐的人推测他是想就土地法说些什么。最终,正当我仍为候任执政官之时,法案被公之于众。在我的命令下,数名文书官员同时赶赴,将抄录的法案送呈于我。
omni hoc ratione vobis confirmare possum, Quirites, hoc animo me ad legendam legem cognoscendamque venisse ut, si eam vobis accommodatam atque utilem esse intellegerem, auctor eius atque adiutor essem. non enim natura neque discidio neque odio penitus insito bellum nescio quod habet susceptum consulatus cum tribunatu,5 quia persaepe seditiosis atque improbis tribunis plebis boni et fortes consules obstiterunt, et quia vis tribunicia non numquam libidini restitit consulari. non potestatum dissimilitudo, sed animorum disiunctio dissensionem facit.
市民诸君,我可以凭充分的理由向诸位确证,我怀着这样一种心态前来研读并了解这项法案:若我认识到它适合诸位且对诸位有益,我必将成为其提倡者与支持者。因为,绝不能仅仅因为善良英勇的执政官曾屡次抵制煽动叛乱与居心不良的平民保民官,或者保民官的权力有时遏制了执政官的专横放纵,就认为执政官职位与保民官职位之间由于天性、不可弥合的分裂或根深蒂固的仇恨而必然承担了某种战争。造成分歧的并非权能的差异,而是心灵的疏离。
- 2.10qui civitatum adflictarum perditis iam rebus extremi exitiorum solent esse exitus
关系代词 qui 的先行词是前文的一系列名词短语(iudiciorum perturbationes, rerum iudicatarum infirmationes, restitutio damnatorum)所表达的总体事态,但其性与数被其所在从句中的表语名词 exitus(阳性复数)所吸引(表语吸引)。若仅将 damnatorum 视为先行词,则与 extremi exitus(最终结局)这一表语在逻辑上无法协调,因而不能成立。
- 2.10non sum autem ego is consul qui, ut plerique, nefas esse arbitrer
代词 is 配合关系从句中的虚拟式 arbitrer,构成了典型的表示特征或倾向的关系从句(relative clause of characteristic),意为“我并非那种……的执政官”。此处使用虚拟式而非直陈式 arbitror,意在界定该执政官的品格与类型,而非陈述单纯的事实。
- 2.12celabar, excludebar
动词 celo 在主动语态中支配双重宾格(向某人隐瞒某事)。在被动语态中,表示人的宾格转为主语(celabar 即“我被蒙在鼓里 / 我未获告知”)。它与 excludebar(“我被拒之门外”)并列,简练地表明了西塞罗完全被排斥于内幕之外。
- 2.13me designato
由代词与分词性形容词构成的夺格绝对结构(me designato),充当时间状语,意为“当我还处于候任状态时”。它明确指示了法案公布这一动作发生的具体时间阶段,与当前西塞罗已然正式就任执政官的当下形成了时间差。
- 2.14bellum nescio quod habet susceptum consulatus cum tribunatu
短语 habet susceptum 采用了 habere 搭配完成时被动分词的迂说式结构,相较于简单的 suscepit,更强调动作所造成的持续状态(这一结构构成了后世罗曼语族复合过去时的雏形)。以抽象名词 consulatus(执政官职位)为主语,表达执政官职权本身并未背负并维系着某种与保民官对抗的永久战争状态。
