← 西塞罗

反对农地法演说

§2.15-2.19

十人委员会专权与十七特里布斯的非法选举

西塞罗指出研读土地法案后的结论:该法假借土地法之名向十人委员会赋予专制统治权并剥夺人民的自由,并通过与历史先例对比,严厉谴责仅由十七个特里布斯而非全体三十五个特里布斯选举委员的违规做法。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.15

​itaque hoc animo legem sumpsi in manus ut eam cuperem esse aptam vestris commodis et eius modi quam consul re, non oratione popularis et honeste et libenter posset defendere. atque ego a primo capite legis usque ad extremum reperio, Quirites, nihil aliud cogitatum, nihil aliud susceptum, nihil aliud actum nisi uti x reges aerari, vectigalium, provinciarum omnium, totius rei publicae, regnorum, liberorum populorum, orbis denique terrarum domini constituerentur legis agrariae simulatione atque nomine. sic confirmo, Quirites, hac lege agraria pulchra atque populari dari vobis nihil, condonari certis hominibus omnia, ostentari populo Romano agros, eripi etiam libertatem, privatorum pecunias augeri, publicas exhauriri, denique, quod est indignissimum, per tribunum plebis, quem maiores praesidem libertatis custodemque esse voluerunt, reges in civitate constitui.

因此,我正是怀着这样的心愿将该法案拿到手中,希望它能符合诸位的利益,并且能够让一位在事实上而非仅仅在言辞上亲民的执政官,得以既体面又心甘情愿地为之辩护。然而市民诸君,从法案的第一章直至末尾,我发现所图谋的、所着手的、所付诸实施的,无非是假借土地法的名义与幌子,将十位掌握国库、税收、所有行省、整个国家、诸王国、自由民族乃至整个世界的统治者——即十位君王——确立起来。市民诸君,我在此断言:通过这部美其名曰民意所向的土地法,诸位什么也得不到,一切都被拱手让与特定之人,土地不过是向罗马人民虚晃一枪,甚至连自由也要被剥夺,私人的财富得以增加,公款被搜刮殆尽,而最终——也是最令人义愤填膺的是——通过平民保民官(祖先本希望他是自由的护卫者与守护者)之手,在城邦中确立起专制君王。

§2.16

​quae cum, Quirites, exposuero, si falsa vobis videbuntur esse, sequar auctoritatem vestram, mutabo meam sententiam; sin insidias fieri libertati vestrae simulatione largitionis intellegetis, nolitote dubitare plurimo sudore et sanguine maiorum vestrorum partam vobisque traditam libertatem nullo vestro labore consule adiutore1 defendere. primum caput est legis agrariae quo, ut illi putant, temptamini leviter quo animo libertatis vestrae deminutionem ferre possitis. iubet enim tribunum plebis qui eam legem tulerit creare xviros per tribus xvii, ut, quem viiii tribus fecerint, is xvir sit.

市民诸君,当我把这些事情阐明之后,若诸位认为不实,我将遵从诸位的权威,改变我的看法;但若诸位认识到有人正借着恩赏的幌子向诸位的自由设下圈套,就请毫不犹豫地在无需诸位自身付出劳苦的情况下,以执政官为助手,去捍卫那由诸位先祖付出极多汗水与鲜血所赢得并传授给诸位的自由。土地法的第一章便是他们自以为在轻微试探诸位究竟能以何种心态承受自身自由被削减的一章。因为该章责成提出该法案的平民保民官通过十七个特里布斯选出十人委员会,以便让获得九个特里布斯推举的人出任十人委员。

§2.17

​hic quaero quam ob causam initium rerum ac legum suarum hinc duxerit ut populus Romanus suffragio privaretur.2 totiens legibus agrariis curatores constituti sunt iiiviri, vviri, xviri; quaero a populari tribuno plebis ecquando nisi per xxxv tribus creati sint. etenim cum omnis potestates, imperia, curationes ab universo populo Romano proficisci convenit, tum eas profecto maxime quae constituuntur ad populi fructum aliquem et commodum, in quo et universi deligant quem populo Romano maxime consulturum putent, et unus quisque studio et suffragio suo viam sibi ad beneficium impetrandum munire possit. hoc tribuno plebis potissimum venit in mentem, populum Romanum universum privare suffragiis, paucas tribus non certa condicione iuris, sed sortis beneficio fortuito ad usurpandam libertatem vocare.

在此我倒要质问,他究竟出于何种缘由从剥夺罗马人民的投票权拉开其作为与法案的序幕。历来土地法曾多次设立三人委员会、五人委员会、十人委员会的专员;我要向这位亲民的平民保民官请教,除了通过三十五个特里布斯之外,这些专员何时曾被选出过?既然一切职权、统治权、专员职位理应出自全体罗马人民,那么那些为人民带来某种收益与便利而设立的职位,当然最该如此,因为在其中全体人民可以选拔他们认为最能为罗马人民谋利的人,而每个人也能凭借自己的热情与选票,为自己争取恩惠铺平道路。然而,平民保民官最先想到的竟是这件事:剥夺全体罗马人民的选票,不是依据法定的确定条件,而是凭借抽签的偶发偏私,召集少数几个特里布斯来行使自由。

§2.18

' "item",' inquit, ' "eodemqve modo",' capite altero, ' "vt comitiis pontificis maximi." ' ne hoc quidem vidit, maiores nostros tam fuisse popularis ut, quem per populum creari fas non erat propter religionem sacrorum, in eo tamen propter amplitudinem sacerdoti voluerint populo supplicari. atque hoc idem de ceteris sacerdotiis Cn. Domitius, tribunus plebis, vir clarissimus, tulit, quod populus per religionem sacerdotia mandare non poterat, ut minor pars populi vocaretur; ab ea parte qui esset factus, is a conlegio cooptaretur.

他在第二章中说道:“同样,并以同样的方式,正如大祭司选举大会那样。”他甚至连这一点都没看清:我们的先辈是如此尊重民意,以至于对于因宗教祭祀禁忌而不能依法由人民选举的职位,他们仍因该神职的崇高尊荣而希望向人民请愿。同样,最杰出的人物、平民保民官格奈乌斯·多米提乌斯针对其他神职也通过了同一法案:因为人民由于宗教禁忌无法直接授予神职,便召集人民的少数部分(十七个特里布斯);由该部分推选出的人,再由祭司团予以补选填补。

§2.19

​videte quid intersit inter Cn. Domitium, tribunum plebis, hominem nobilissimum, et P. Rullum qui temptavit, ut opinor, patientiam vestram, cum se nobilem esse diceret. Domitius, quod per caerimonias populi fieri non poterat, ratione adsecutus est, ut id, quoad posset, quoad fas esset, quoad liceret, populi ad partis daret; hic, quod populi semper proprium fuit, quod nemo imminuit, nemo mutavit quin ei qui populo agros essent adsignaturi ante acciperent a populo beneficium quam darent,3 id totum eripere vobis atque e manibus extorquere conatus est. ille, quod dari populo nullo modo poterat, tamen quodam modo dedit; hic, quod adimi nullo pacto potest, tamen quadam ratione eripere conatur.

请看最尊贵的平民保民官格奈乌斯·多米提乌斯与普布利乌斯·鲁鲁斯之间有多大的差距吧,依我看,后者声称自己出身显贵,实则是试探诸位的隐忍耐力。多米提乌斯对于因祭祀礼仪而无法归属人民的事务,通过审慎构想而达成,在可能的范围内、在宗教许可的范围内、在法律允许的范围内,尽可能将其赋予人民的职分;而此人,对于向来归人民所有的权利——即从未有人削弱、从未有人改动而不同时要求那些将向人民分配土地的人在施惠之前先从人民那里接受恩惠的这项权利——却企图将其从诸位手中全盘剥夺并强行夺走。前者将无论如何本无法给予人民的事物,以某种方式给予了人民;而后者却企图通过某种阴谋伎俩,将断然不可剥夺的事物从人民手中夺走。

语法注3 条
  1. 2.16consule adiutore

    无分词的名词+名词独立夺格(“以执政官为助手”/“在执政官的协助下”)。与前面的方式/手段夺格“nullo vestro labore”并列,表示无需民众自身付出辛劳,执政官西塞罗将全力相助。

  2. 2.17ut populus Romanus suffragio privaretur

    带未完成过去时连接法的说明性/结果性从句(“ut... privaretur”),用以具体阐释指示副词“hinc”,明确指出其“作为与法案的序幕”(initium rerum ac legum suarum)的具体实质。

  3. 2.19quin ei qui populo agros essent adsignaturi ante acciperent a populo beneficium quam darent

    紧接否定主句“nemo imminuit, nemo mutavit”之后的“quin”引导从句(接未完成过去时连接法“acciperent”),表否定性限定(“若不同时……则无人削弱,无人改动”)。从句内部的“ante... quam”表示在分配土地之前必须先接受人民的授权恩惠这一时间先决条件。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi011.humanitext-lat2:2.15-2.19