- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi011.humanitext-lat2:2.20-2.23
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗揭露鲁鲁斯企图以提案人身份亲自主持选举大会并操纵抽签以使自己当选首位十人委员,指出此举违反《利基尼乌斯法》和《埃布提乌斯法》,并阐明绕开全体人民选举的真正动机是为了阻止庞培当选。
quaeret quispiam in tanta iniuria tantaque impudentia quid spectarit. non defuit consilium; fides erga plebem Romanam, Quirites, aequitas in vos libertatemque vestram vehementer defuit. iubet enim comitia xviris habere creandis eum qui legem tulerit. hoc dicam planius: iubet Rullus, homo non cupidus neque appetens, habere comitia Rullum. nondum reprehendo; video fecisse alios; illud quod nemo fecit, de minore parte populi, quo pertineat videte. habebit comitia, volet eos renuntiare quibus regia potestas hac lege quaeritur; universo populo neque ipse committit neque illi horum consiliorum auctores committi recte putant posse.
有人会问,在如此严重的不义与厚颜无耻之中,他究竟意欲何为。并非缺乏谋划;市民诸君,对罗马平民的忠诚,对诸位及其自由的公正,才是彻底丧失殆尽。因为他规定,提出该法案的人应当主持选任十人委员的选举大会。让我把话说得更明白些:鲁鲁斯——一个既不贪婪也不觊觎权位的人——责令鲁鲁斯主持选举大会。我暂且还不批评这一点;我看到其他人也曾这样做过;但请看那前无古人之处——即关于仅由人民的少数部分选举——究竟意在何处。他将主持选举,他将企图宣布由本部法律为其谋取王权的人当选;他自己既不敢托付给全体人民,而这些计谋的谋划者也认为断不可托付给全体人民。
sortietur tribus idem Rullus. homo felix educet quas volet tribus. quos viiii tribus xviros fecerint ab eodem Rullo eductae, hos omnium rerum, ut iam ostendam, dominos habebimus. atque hi, ut grati ac memores benefici esse videantur, aliquid se viiii tribuum notis hominibus debere confitebuntur, reliquis vero vi et xx tribubus nihil erit quod non putent posse suo iure se denegare. quos tandem igitur xviros fieri volt? se primum. qui licet?1 leges enim sunt veteres neque eae consulares, si quid interesse hoc arbitramini, sed tribuniciae vobis maioribusque vestris vehementer gratae atque iucundae; Licinia est lex et altera Aebutia, quae non modo eum qui tulerit de aliqua curatione ac potestate sed etiam conlegas eius, cognatos, adfinis excipit, ne eis ea potestas curatiove mandetur.
又是这个鲁鲁斯来进行特里布斯的抽签。这个幸运儿将抽出他所合意的特里布斯。由这位鲁鲁斯抽出的九个特里布斯所选出的十人委员,正如我随后将指明的那样,我们将尊他们为万事的主宰。而这些人为了显得感恩图报、铭记恩惠,将承认自己对这九个特里布斯的知名人士负有欠情,然而对剩下的二十六个特里布斯,他们会认为凭其自身的权利可以断然拒绝任何要求。那么,他究竟希望谁成为十人委员呢?首先是他自己。这何以合法?因为古老的法律赫然在案,且不是执政官法律(如果诸位认为这有所不同的话),而是极受诸位及其先祖喜爱与欢迎的保民官法律:那就是《利基尼乌斯法》和另一部《埃布提乌斯法》,它们不仅将提出有关某种专员职务与职权之法案的人排除在外,而且连其同僚、血亲、姻亲也一并排除,免得将该职权或专员职位委任给他们。
etenim si populo consulis, remove te a suspicione alicuius tui commodi, fac fidem te nihil nisi populi utilitatem et fructum quaerere, sine ad alios potestatem, ad te gratiam benefici tui pervenire. nam hoc quidem vix est liberi populi, vix vestrorum animorum ac magnificentiae.2 quis legem tulit? Rullus. quis maiorem partem populi suffragiis prohibuit? Rullus. quis comitiis praefuit, quis tribus quas voluit vocavit nullo custode sortitus, quis xviros quos voluit creavit? idem Rullus. quem principem renuntiavit? Rullum. vix me hercule servis hoc eum suis, non modo vobis omnium gentium dominis probaturum arbitror. optimae leges igitur hac lege sine ulla exceptione tollentur; idem lege sibi sua curationem petet, idem maiore parte populi suffragiis spoliata comitia habebit, quos volet atque in eis se ipsum renuntiabit, et videlicet conlegas suos ascriptores legis agrariae non repudiabit, a quibus ei locus primus in indice et in praescriptione legis concessus est; ceteri fructus omnium rerum qui in spe legis huius positi sunt communi cautione atque aequa ex parte retinentur.
其实,如果你真为人民着想,就当避开自身谋求某种利益的嫌疑,让人们相信你除了人民的福祉与收益外别无所求,任由职权归于他人,而对你恩德的感激归于你自己。因为这种行径绝非一个自由人民所当承受,绝非诸位的气节与雄姿所当容忍。是谁提出了这项法案?是鲁鲁斯。是谁剥夺了人民中多数部分的投票权?是鲁鲁斯。是谁主持选举大会,是谁在没有任何监督员的情况下抽签召集了他合意的特里布斯,是谁选举了他合意的十人委员?还是这个鲁鲁斯。他宣布谁为首选之人?是鲁鲁斯。凭赫拉克勒斯起誓,我认为他甚至难以让自家的奴隶信服这一点,更不用说让诸位这万民的主宰信服了。因此,最优良的诸项法律将通过本部法律被毫无例外地废止;同一人将依据自己的法律为自身谋求职位,同一人在剥夺了人民多数部分的投票权后主持选举大会,宣布他所合意的人以及置身其中的他本人当选,而且显而易见,他不会拒绝作为土地法联署人的同僚们——正是他们在这部法律的题录和引言中将第一位让予了他;而本部法律所寄望的一切其他利益,均通过共同的保障和均等的份额得以保留。
at videte hominis diligentiam, si aut Rullum illud cogitasse aut si Rullo potuisse in mentem venire arbitramini. viderunt ei qui haec machinabantur, si vobis ex omni populo deligendi potestas esset data, quaecumque res esset in qua fides, integritas, virtus, auctoritas quaereretur, vos eam sine dubitatione ad Cn. Pompeium principem delaturos. etenim quem unum ex cunctis delegissetis ut eum omnibus omnium gentium bellis terra et mari praeponeretis, certe in xviris faciendis sive fides haberetur sive honos, et committi huic optime et ornari hunc iustissime posse intellegebant.3
然而,如果诸位以为这是鲁鲁斯所构想的,或者鲁鲁斯的大脑能够想得出这一点,那就请看看此人的深谋远虑吧。那些策划这套阴谋的人早已看清:如果赋予诸位从全体人民中进行推选的权力,无论那是何种需要忠诚、廉洁、德行与威信的职能,诸位都会毫不迟疑地将其交付给居于首位的格奈乌斯·庞培。因为他们深知,既然诸位已从所有人中单单挑选了他,让他在陆地和海洋上总揽对抗所有民族的一切战争,那么在选任十人委员时,无论是出于信任还是出于敬意,毫无疑问既最适宜托付给他,也最能理所应当地使他获此荣耀。
- 2.21qui licet?
qui 是源自疑问代词古夺格的疑问副词(相当于 quomodo 或 qua ratione,“如何”、“凭何”),与无人称动词 licet(“被允许、合法”)连用,构成强烈的反问修辞:“这如何合法?”或“凭什么被允许?”。
- 2.22vix est liberi populi, vix vestrorum animorum ac magnificentiae
liberi populi 与 vestrorum animorum ac magnificentiae 是作系动词 est 之表语的特征属格(谓语性属格),表示“属于……的特质”或“与……相称”,配合否定副词 vix(“几乎不”),意为“绝非自由人民所相称,绝非诸位的气节与宏阔所相配”。
- 2.23etenim quem unum ex cunctis delegissetis ut eum omnibus omnium gentium bellis terra et mari praeponeretis, certe in xviris faciendis sive fides haberetur sive honos, et committi huic optime et ornari hunc iustissime posse intellegebant.
全句的主要动词是句末的 intellegebant(“他们深知”),其后支配以 et committi huic optime et ornari hunc iustissime posse 为主干的宾格不定式从句。开头的关系从句 quem... delegissetis(内含目的从句 ut eum... praeponeretis)先引出其指涉对象,并在后文以指示代词 huic 与 hunc(均指庞培)加以照应。虚拟式 delegissetis 在此反映策划者间接引语或过去假设性背景中的从属从句语气。
